Pagine

giovedì 20 novembre 2014

IL "REGIMEN SANITATIS SALERNI" VERSIONE IN LATINO

Regimen Sanitatis Salernitanum.jpg

Il Regimen Sanitatis Salernitanum è un trattato in versi scritto nell'ambito della celeberrima Scuola Medica Salernitana tra il XII e XIII secolo anche se alcune fonti lo portano indietro nel tempo all'anno 1050. Il libro enuclea le indicazioni della Scuola circa l'igiene, cibo, erbe e l'uso in campo medico. La prima stampa fu pubblicata nell'anno 1480 con alcuni commenti del famoso alchimista (e mago) Arnaldo da Villanova ottenendo una grande popolarità tanto che fu usato come libro accademico fino al XIX secolo. Fu tradotto in quasi tutti gli idiomi europei.

CAPUT I. DE REMEDIIS GENERALIBUS

Anglorum regi scripsit tota schola Salerni:
si vis incolumem, si vis te reddere sanum,
curas tolte graves: irasci crede profanum:
parce mero, coenato parum: non sit tibi vanum
surgere post epulas: somnum fuge meridianum:
non mictum retine, nec comprime fortiter anum.
Haec bene si serves, tu longo tempore vives
si tibi deficiant medici, medici tibi fiant
haec tria: mens laeta, requies, moderata diaeta.

CAPUT II. DE CONFORTATIONE CEREBRI

Lumina mane manus surgens gelida lavet aqua.
Hac illac modicum pergat, modicum sua membra
extendat, crines pectat, dentes fricet: ista
confortant cerebrum, confortant caetera membra.
Lote cale, sta paste vel i, frigesce minute.

CAPUT III. DE SOMNO MERIDIANO

Sit brevis, aut nullus, tibi somnus meridianus.
Febris, pigrities, capitis dolor atque catarrhus:
haec tibi proveniunt ex somno meridiano.

CAPUT IV. DE FLATU IN VENTRE INCLUSO

Quatuor ex vento veniunt in ventre retento:
spasmus, hydrops, colica, vertigo: quatuor ista.

CAPUT V. DE COENA

Ex magna coena stomacho fit maxima poena.
Ut sis nocte levis, sit tibi coena brevis.

CAPUT VI. DE DISPOSITIONE ANTE CIBI SUMTIONEM

Tu nunquam comedas, stomachum nisi noveris esse
purgatum, vacuumque cibo, quem sumseris ante.
Ex desiderio poteris cognoscere certo:
haec tua sunt signa, subtilis in ore diaeta.

CAPUT VII. DE CIBIS MELANCHOLICIS VITANDIS

Persica, poma, pyra, lac, caseus, et caro salsa,
et caro cervina, leporina, caprina, bovina:
haec melancholica sunt infirmis inimica.

CAPUT VIII. DE CIBIS BENE NUTRIENTIBUS

Ova recentia, vina rubentia, pinguia iura,
cum simila pura, naturae sunt valitura.


CAPUT IX. DE CIBIS NUTRIENTIBUS ET IMPINGUANTIBUS

Nutrit et impinguat triticum, lac, caseus infans,
testiculi, porcina caro, cerebella, medullae,
dulcia vina, cibus gustu iucundior, ova
sorbilia, maturae ficus, uvaeque recentes.

CAPUT X. DE BONI VINI PROPRIETATIBUS

Vina probantur odore, sapore, nitore, colore.
Si bona vina cupis, haec quinque probantur in illis:
farnia, formosa, fragrantia, frigida, frisca.

CAPUT XI. DE VINO DULCI ET ALBO

Sunt nutritiva plus dulcia candida vina.

CAPUT XII. DE VINO RUBRO

Si vinum rubeum nimium quandoque bibatur,
venter stipatur, vox limpida turbificatur.

CAPUT XIII. CONTRA VENENUM

Allia, nux, ruta, pyra, raphanus et theriaca:
haec sunt antidotum contra mortale venenum.

CAPUT XIV. DE AERE

Aer sit mundus, habitabilis ac luminosus,
nec sit infectus, nec olens foetore cloacae.

CAPUT XV. DE NIMIA POTATIONE VINI

Si tibi serotina noceat potatio, vina
hora matutina rebibas, et erit medicina.

CAPUT XVI. DE MELIORE VINO

Gignit et humores melius vinum meliores:
si fuerit nigrum, corpus reddit tibi pigrum.
Vinum sit clarum, vetus, subtile, maturum,
ac bene lymphatum, saliens, moderamine sumtum.


CAPUT XVII. DE CEREVISIA

Non sit acetosa cerevisia, sed bene clara,
de validis cocta granis, satis ac veterata.

CAPUT XVIII. DE USU CEREVISIAE

De qua potetur, stomachus, non inde gravetur.

CAPUT XIX. DE TEMPORIBUS ANNI

Temporibus veris modicum prandere iuberis;
sed calor aestatis dapibus nocet immoderatis.
Autumni fructus caveas, ne sint tibi luctus.
De mensa sume quantum vis tempore brumae.

CAPUT XX. DE POTU PRAVO CORRIGENDO

Salvia cum ruta faciunt tibi pocula tuta;
adde rosae florem, minuit potenter amorem.

CAPUT XXI. DE NAUSEA MARINA

Nausea non poterit quemquam vexare marina,
antea cum vino mixtam si sumserit illam.

CAPUT XXII. DE GENERALI CONDIMENTO

Salvia, sal, vinum, piper, allia, petroselinum:
ex his fit salsa, nisi sit commixtio falsa.

CAPUT XXIII. DE LOTIONE MANUUM

Si fore vis sanus, ablue saepe manus.
Lotio post mensam tibi confert munera bina:
mundificat palmas et lumina reddit acuta.

CAPUT XXIV. DE PANE

Panis non calidus, nec sit nimis inveteratus,
sed fermentatus, oculatus sit, bene coctus,
modice salitus: frugibus validis sit electus.
Non comedas crustam, choleram quia gignit adustam.
Panis salsatus, fermentatus, bene coctus,
purus sit, sanus, quia non ita sit tibi vanus.

CAPUT XXV. DE CARNIBUS PORCINIS

Est caro porcina sine vino peior ovina:
si tribuas vina, tunc est cibus et medicina.
Ilia porcorum bona sunt, mala sunt reliquorum.

CAPUT XXVI. DE MUSTO

Impedit urinam mustum, solvit cito ventrem.
Hepatis emphraxin, splenis generat, lapidemque.

CAPUT XXVII. DE POTU AQUAE

Potus aquae sumtus fit edenti valde nocivus:
infrigidat stomachum, cibum nititur fore crudum.

CAPUT XXVIII. DE CARNIBUS VITULI

Sunt nutritivae multum cames vitulinae.

CAPUT XXIX. DE AVIBUS ESUI APTIS

Sunt bona gallina, capo, turtur, sturna, columbi
quiscula, vel merula, phasianus, ortygometra,
perdrix, frigellus, orex, termulus, amarellus.

CAPUT XXX. DE PISCIBUS

Si pisces molles sunt magno corpore, tolles:
si pisces duri, parvi sunt plus valituri.
Lucius et perca, saxaulis et albica, tinca,
gornus, plagitia, cum carpa, galbio, truta.

CAPUT XXXI. DE ANGUILLA

Vocibus anguillae pravae sunt, si comedantur:
qui physicam non ignorant, haec testificantur.
Caseus, anguilla nimis obsunt, si comedantur,
ni tu saepe bibas et rebibendo bibas.

CAPUT XXXII. DE CIBI ET POTUS ALTERNATIONE

Inter prandendum sit saepe parumque bibendum:
si sumas ovum, molle sit atque novum.

CAPUT XXXIII. DE PISIS

Pisam laudare decrevimus ac reprobare:
pellibus ablatis est bona pisa satis:
est inflativa cum pellibus atque nociva.

CAPUT XXXIV. DE LACTE

Lac ethicis sanum caprinum, post camelinum,
ac nutritivum plus omnibus est asininum:
plus nutritivum vaccinum sit et ovinum.
Si febriat, caput et doleat, non est bene sanum.

CAPUT XXXV. DE BUTYRO

Lenit et humectat, solvit sine febre butyrum.

CAPUT XXXVI. DE SERO

Incidit atque lavat, penetrat, mundat, quoque serum.

CAPUT XXXVII. DE CASEO

Caseus est frigidus, stipans, grossus, quoque durus.
Caseus et panis bonus est cibus hic bene sanis:
si non sunt sani, tunc hunc non iungito pani.
Ignari medici me dicunt esse nocivum,
sed tamen ignorant cur nocumenta feram.
Languenti stomacho caseus addit opem;
si post sumatur, terminat ille dapes.
Qui physicam non ignorant, haec testificantur.

CAPUT XXXVIII. DE MODO EDENDI ET BIBENDI

Inter prandendum sit saepe parumque bibendum:
ut minus aegrotes, non inter fercula potes.
Ut vites poenam, de potibus incipe coenam.
Singula post ova pocula sume nova.
Post pisces nux sit: post carnes caseus adsit.
Unica nux prodest, nocet altera, tertia mors est.


CAPUT XXXIX. DE PYRIS

Adde potum pyro. Nux est medicina veneno.
Fert pyra nostra pyrus, sine vino sunt pyra virus:
si pyra sunt virus, sit maledicta pyrus.
Si coquis, antidotum pyra sunt, sed cruda venenum.
Cruda gravant stomachum, relevant pyra cocta gravatum.
Post pyra da potum: post poma vade cacatum.

CAPUT XL. DE CERASIS

Cerasa si comedas, tibi confert grandia dona:
expurgant stomachum, nucleus lapidem tibi tollit
et de carne sua sanguis eritque bonus.

CAPUT XLI. DE PRUNIS

Infrigidant, laxant, multum prosunt tibi pruna.

CAPUT XLII. DE PERSICIS, RACEMIS ET PASSULIS

Persica cum musto vobis datur ordine fusto
sumere, sic est mas nucibus sociando racemos.
Passula non spleni, tussi valet, est bona reni.

CAPUT XLIII. DE FICUBUS

Scrofa, tumor, glandes, ficus cataplasmate cedunt.
Iunge papaver ei, confracta fans tenet ossa.
Pediculos veneremque facit, sed cuilibet obstat.

CAPUT XLIV. DE ESCULIS

Multiplicant mictum, ventrem dant escuta strictum;
escula dura bona, sed mollia sunt meliora.

CAPUT XLV. DE MUSTO

Provocat urinam mustum, cito solvit et inflat.

CAPUT XLVI. DE CEREVISIA ET ACETO

Grossos humores nutrit cerevisia, vires
praestat, et augmentat carnem, generatque cruorem.
Provocat urinam, ventrem quoque mollit et inflat.
Infrigidat modicum, sed plus desiccat acetum,
infrigidat, macerat, melancholiam dat, sperma minorat.
Siccos infestat nervos et pinguia siccat.

CAPUT XLVII. DE RAPIS

Rapa iuvat stomachum, novit producere ventum,
provocat urinam, faciet quoque dente ruinam:
si male cocta datur, hinc tornio tunc generatur.

CAPUT XLVIII. DE VISCERIBUS ANIMALIUM

Egeritur tarde cor, digeritur quoque dure
similiter stomachus, melior sit in extremitates.
Reddit lingua bonum nutrimentum medicinae.
Digeritur facile pulmo, cito labitur ipse.
Est melius cerebrum gallinarum reliquorum.

CAPUT XLIX. DE SEMINE FOENICULI

Semen foeniculi fugat et spiracula culi.

CAPUT L. DE ANISO

Emendat visum, stomachum confortat anisum.
Copia dulcoris anisi sit melioris.

CAPUT LI. DE SPODIO

Si cruor emanat, spodium sumtum cito sanat.

CAPUT LII. DE SALE

Vas condimenti praeponi debet edenti.
Sal virus refugat et non sapidumque saporat;
nam sapit esca male, quae datur absque sale.
Urunt persalsa visum, spermaque minorant
et generant scabiem, pruritum, sive rigorem.

CAPUT LIII. DE SAPORIBUS

Hi fervore vigent tres: salsus, amarus, acutus.
Alget acetosus, sic stipans, ponticus atque;
unctus et insipidus dulcis dant temperamentum.

CAPUT LIV. DE VIPPA

Bis duo vippa facit: mundat dentes, dat acutum
visum, quad minus est implet, minuit quod abundat.

CAPUT LV. DE DIAETA

Omnibus assuetam iubeo servare diaetam:
approbo sic esse, ni sit mutare necesse:
est Ypocras testis, quoniam sequitur mala pestis.
Fortior est meta medicinae certa diaeta,
quam si non curas, fatue regis et male curas.

CAPUT LVI. DE ADMINISTRATIONE DIETAE

Quale, quid et quando, quantum, quoties, ubi dando,
in ista notare cibo debet medicus dictando.

CAPUT LVII. DE CAULE

Ius caulis solvit, eius substantia stringit:
utraque quando datur, venter laxare paratur.

CAPUT LVIII. DE MALVA

Dixerunt malvam veteres, quia molliat alvum.
Malvae radices rasae dedere feces,
vulvae moverunt et fluxum saepe dederunt.

CAPUT LIX. DE MENTHA

Mentitur mentha, si sit depellere lenta
ventris lumbricos stomachi vermesque nocivos.

CAPUT LX. DE SALVIA

Cur moriatur homo, cui salvia crescit in horto?
Contra vim mortis non est medicamen in hortis.
Salvia confortat nervos, manuumque tremorem
tollit, et eius ope febris acuta fugit.
Salvia, castoreum, lavandula, primula veris,
nasturtius, athanasa: haec sanant paralytica membra.
Salvia salvatrix, naturae conciliatrix.

CAPUT LXI. DE RUTA

Nobilis est ruta, quia lumina reddit acuta:
auxilio rutae vir quippe videbis acute.
Ruta viris coitum minuit, mulieribus auget.
Ruta facit castum, dat lumen et ingerit astum.
Cocta facit ruta de pulcibus loca tuta.

CAPUT LXII. DE CEPIS

De cepis medici non consentire videntur:
cholericis non esse bonas dicit Galienus,
phlegmaticis vero multum docet esse salubres,
praesertim stomacho, pulcrumque creare colorem.
Contritis cepis loca denudata capillis
saepe fricans, poteris capitis reparare decorem.

CAPUT LXIII. DE SINAPI

Est modicum granum siccum calidumque sinapi:
dat lacrymas, purgatque caput, tollitque venenum.

CAPUT LXIV. DE VIOLA

Crapula discutitur, capitis dolor atque gravedo;
purpuream violam dicunt curare caducos.

CAPUT LXV. DE URTICA

Aegris dat somnum, vomitum quoque tollit ad usum,
compescit tussim veterem, colicisque medetur,
pellit pulmonis frigus ventrisque tumorem,
omnibus et morbis subvenit articulorum.

CAPUT LXVI. DE HYSOPO

Hysopus herba est purgans a pectore phlegma;
ad pulmonis opus cum mette coquatur hysopus;
vultibus eximium fertur reparare colorem.

CAPUT LXVII. DE CEREFOLIO

Adpositum cancris tritum cum mette medetur;
cum vino potum poterit sedare dolorem;
saepe solet vomitum ventremque tenere solutum.

CAPUT LXVIII. DE ENULA CAMPANA

Enula campana reddit praecordia sana.
Cum succo rutae si succus sumitur huius,
affirmant ruptis nil esse salubrius istis.

CAPUT LXIX. DE PULEGIO

Cum vino choleram nigram potata repellit;
adpositam viridem dicunt sedare podagram.

CAPUT LXX. DE NASTURTIO

Illius succus crines retinere fluentes
allitus asseritur, dentisque curare dolorem:
et squamas succus sanat cum mette perunctus.

CAPUT LXXI. DE CHELIDONIA

Coecatis puflis hac lumina mater hirundo,
Plinius ut scribit, quamvis sint eruta, reddit .

CAPUT LXXII. DE SALICE

Auribus infusus succus vermes necat eius.
Cortex verrucas in aceto cocta resolvit.
Pomorum succus, flos, partus destruit, eius.

CAPUT LXXIII. DE CROCO

Confortare crocus dicatur laetificando,
membraque defecta confortat hepar reparando.

CAPUT LXXIV. DE PORRO

Reddit foecundas mansum persaepe puellas.
Isto stillantem poteris retinere cruorem.

CAPUT LXXV. DE PIPERE

Quod piper est nigrum, non est dissolvere pigrum,
phlegmata purgabit digestivamque iuvabit.
Leucopiper stomacho prodest, tussisque dolori
utile, praeveniet motum febrisque rigorem.

CAPUT LXXVI. DE GRAVITATE AUDITUS

Et mox post escam dormire, nimisque moveri:
ista gravare solent auditus, ebrietasque.

CAPUT LXXVII. DE TINNITU AURIUM

Motus, longa fames, vomitus, percussio, casus,
ebrietas, frigus, tinnitum causat in aure.

CAPUT LXXVIII. DE NOCUMENTIS VISUS

Balnea, vina, venus, ventus, piper, allia, fumus,
porri cum cepis, lens, fletus, faba, sinapi,
sol, coitus, ignis, labor, ictus, acumina, pulvis:
ista nocent oculis. Sed vigilare magis.

CAPUT LXXIX. DE CONFORTANTIBUS VISUM

Foeniculus, verbena, rosa, chelidonia, ruta:
ex istis fit aqua, quae lumina reddit acuta.

CAPUT LXXX. CONTRA DOLORE DENTIUM

Sic dentes serva: poirorum collige grana,
ne careas iure, cum iusquiamo simul ure:
sique per embotum fumum cape dente remotum.

CAPUT LXXXI. DE RAUCEDINE VOCIS

Nux, oleum, frigus capitis, anguillaque, potus
ac pomum crudum faciunt hominem fore raucum.

CAPUT LXXXII. CONTRA RHEUMA

Ieiuna, vigila, caleas, dape, valde labora,
inspira calidum, modicum bibe, comprime flatum:
haec bene tu serva, si vis depellere rheuma.
Si fluat ad pectus, dicatur rheuma catarrhus,
ad fauces branchus, ad nares est coryza.

CAPUT LXXXIII. CONTRA FISTULAM

Auripigmentum, sulphur miscere memento;
his decet apponi calcem, commisce saponi.
Quatuor haec misce: commistis quatuor istis
fistula curatur, quater ex his si repleatur.

CAPUT LXXXIV. DE NUMERO OSSIUM, DENTIUM ET VENARUM IN HOMINE

Ossibus ex denis bis centenisque novenis
constat homo: denis bis dentibus et duodenis:
ex tricentenis decies sex quinqueque venis.

CAPUT LXXXV. DE QUATUOR HUMORIBUS CORPORIS

Quatuor humores in humano corpore constant:
sanguis cum cholera, phlegma, melancholia.
Terra melancholia, aqua phlegma, aer sanguis,
cholera ignis.

CAPUT LXXXVI. DE SANGUINEIS

Natura pingues isti sunt atque iocantes,
semper rumores cupiunt audire frequentes,
hos venus et Bacchus delecrant, fercula, risus,
et facit hoc hilares et dulcia verba loquentes.
Omnibus hi studiis habiles sunt et magis apti:
qualibet ex causa nec hos leviter movet ira.
Largus, amans, hilaris, ridens, rubeique coloris,
cantans, camosus, satis audax atque benignus.

CAPUT LXXXVII. DE CHOLERICIS

Est et humor cholerae, qui competit impetuosis.
Hoc genus est hominum cupiens praecellere cunctos:
hi leviter discunt, multum comedunt, citu crescunt.
Inde magnanimi sunt, largi, summa petentes:
hirsutus, fallax, irascens, prodigus, audax,
astutus, gracilis, siccus, croceique coloris.

CAPUT LXXXVIII. DE PHLEGMATICIS

Phlegma vires modicas tribuit, latosque brevesque;
phlegma facit pingues, sanguis reddit mediocres.
Otia, non studio, tradunt, sed corpora somno:
sensus hebes, tardus motus, pigritia, somnus.
Hic somnolentus, pigris, in sputamine multus,
est huic sensus hebes, pinguis, facies color albus.

CAPUT LXXXIX. DE MELANCHOLIS

Restat adhuc tristis cholerae substantia nigrae,
quae reddit pravos, pertristes, pauca loquentes.
Hi vigilant studiis, nec mens est dedita somno:
servant propositum, sibi nil reputant fore tutum.
Invidus et tristis, cupidus, dextraeque tenacis,
non expers fraudis, timidus, luteique coloris.

CAPUT XC. DE COLORIBUS ET SANGUINIS REDUNDANTIS INDICIIS

Hi sunt humores, qui praestant cuique colores:
omnibus in rebus ex phlegmate fit color albus,
sanguine fit rubeus, cholera rubea quoque rufus.
Si peccet sanguis, facies rubet, extat ocellus,
inflantur genae, corpus nimiumque gravatur.
Est pulsusque frequens, plenus, mollis, dolor ingens
maxime fit frontis et costipatio ventris,
siccaque lingua, sitis et somnia piena rubore,
dulcor adest sputi, sunt acria dulcia quaeque.

CAPUT XCI. DE PHLEBOTOMIA, ET PRIMO DE RETATE SECANDAE VENAE

Denus septenus vix phlebotomum petit annus.
Spiritus uberior exit per phlebotomiam:
spiritus ex potu vini mox multiplicantur,
humorumque cibo damnum lente reparantur.
Lumina clarificat, sincerat phlebotomia
mentes et cerebrum, calidas facit esse medullas,
viscera purgabit, stomachum ventremque coercet,
puros dat sensus, dat somnia, taedia tollit,
auditus, vocem, vires producit et auget.

CAPUT XCII. DE MENSIBUS, QUIBUS PHLEBOTOMIA CONVENIT, SIVE NOCET

Tres insunt istis: Maius, September, Aprilis;
et sunt lunares, sunt velut hydria dies.
Prima dies primi, postremaque posteriorum,
nec sanguis minui, nec carnis anseris uti.
In sene vel iuvene, si venae sanguine plenae,
omni mense bene confert incisio venae.
Hi sunt tres menses: Maius, September, Aprilis,
in quibus eminuas, ut longa tempore vivas.

CAPUT XCIII. DE IMPEDIMENTIS PHLEBOTOMIA

Frigida natura, frigens regio, dolor ingens,
post lavacrum, coitum, minor aetas atque senilis,
morbus prolixus, repletio potus et escae:
si fragilis vel subtilis sensus stomachi sit,
et fastiditi tibi non sunt phlebotomandi.

CAPUT XCIV. QUAE OBSERVANDA SINT
CIRCA PHLEBOTOMIAM

Quid debes tacere, quando vis phlebotomari,
vel quando minuis, fueris vel quando minutus?
Unctio, sive potus, lavacrum, vel fascia, motus
debent non fragili tibi singula mente teneri.

CAPUT XCV. DE EFFECTIBUS QUIBUSDAM
PHLEBOTOMIAE

Exhilarat tristes, iratos placat, amantes
ne sint amentes phlebotomia facit.

CAPUT XCVI. DE SCISSURAE QUANTITATE
IN VENAE SECTIONE

Fac plagam largam mediocriter, ut cito fumus
exeat uberius, liberiusque cruor.

CAPUT XCVII. QUAE CONSIDERANDA
CIRCA VENAE SECTIONEM

Sanguine subtracto sex horis est vigilandum,
ne somni fumus laedat sensibile corpus.
Ne nervum laedas, non sit tibi plaga profunda.
Sanguine purgatus, non carpas protinus escas.

CAPUT XCVIII. QUAE VITANDA SUNT
POST PHLEBOTOMIAM

Omnia de lacte vitabis rite minute,
et vitet potum phlebotomatus homo.
Frigida vitabis, quia sunt inimica minutis,
interdictus erit minutis nubilus aer:

spiritus exultat minutis luce per auras,
omnibus apta quies, ast motus valde nocivus.

CAPUT XCIX. QUIBUS MORBIS ET AETATIBUS CONVENIAT VENAE SECTIO,
ET QUANTUM SANGUINIS QUOQUE TEMPORE DETRAHENDUM

Principio minuas in acutis, perperacutis.
Aetatis mediae multum de sanguine tolte,
sed puer atque senex tollet uterque parum.
Ver tollet duplum, reliquum tempus tibi simplum.

CAPUT C. QUAE MEMBRA, QUOQUE TEMPORE
VENAE SECTIONE EVACUANDA

Aestas, ver dextras, autumnus hyemsque sinistras.
Quatuor haec membra: cephe, cor, pes, hepar vacuanda:
var cor, hepar aestas, ardo sequens reliquas.

CAPUT CI. DE COMMODIS EX SECTIONE SALVATELLAE

Dat salvatella tibi plurima dona minuta:
purgat hepar, splenem, pectus, praecordia, vocem,
innaturalem tollit de corde dolorem.

CAPUT CII. DE CAPITIS DOLORIBUS

Si dolor est capitis ex potu, lympha bibatur:
ex potu nimio nam febris acuta creatur.
Si vertex capitis, vel frons aestu tribulentur,
tempora fronsque simul moderate saepe fricentur,
morella cocta nec non calidaque laventur.

CAPUT CIII. DE QUATUOR TEMPORIBUS ANNI

Temporis aestivi ieiunia corpora siccant.
Quolibet in mense confert vomitus, quoque purgat
humores nocuos, stomachi lavat ambitus omnes.
Ver, autumnus, hyems, aestas dominantur in anno.
Tempore ventrali calidus sit aér humidusque,
et nullum tempus melius sit phlebotomiae.
Usus tunc homini veneris confert moderatus,
corporis et motus, ventrisque solutio, sudor,
balnea: purgentur tunc corpora medicinis.
Aestas more calet, siccat; noscatur in illa
tunc quoque praecipue choleram rubeam dominari.
Humida, frigida fercula dentur, sit venus extra,
balnea non prosunt, sint rarae phlebotomiae,
utilis est requies, sit cum moderamine potus.

Explicit regimen sanitatis Salerni.

Giudica l'articolo!

0 commenti:

Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...