GLORIOSISSIMO REGI CEOLUULFO BAEDA FAMULUS CHRISTI ET PRESBYTER
HISTORIAM gentis Anglorum ecclesiasticam, quam nuper edideram, libentissime tibi desideranti, rex, et prius ad legendum ac probandum transmisi, et nunc ad transscribendum ac plenius ex tempore meditandum retransmitto; satisque studium tuae sinceritatis amplector, quo non solum audiendis scripturae sanctae uerbis aurem sedulus accommodas, uerum etiam noscendis priorum gestis siue dictis, et maxime nostrae gentis uirorum inlustrium, curam uigilanter impendis. Siue enim historia de bonis bona referat, ad imitandum bonum auditor sollicitus instigatur; seu mala commemoret de prauis, nihilominus religiosus ac pius auditor siue lector deuitando quod noxium est ac peruersum, ipse sollertius ad exsequenda ea, quae bona ac Deo digna esse cognouerit, accenditur. Quod ipsum tu quoque uigilantissime deprehendens, historiam memoratam in notitiam tibi simul et eis, quibus te regendis diuina praefecit auctoritas, ob generalis curam salutis latius propalari desideras. Ut autem in his, quae scripsi, uel tibi, uel ceteris auditoribus siue lectoribus huius historiae occasionem dubitandi subtraham, quibus haec maxime auctoribus didicerim, breuiter intimare curabo.
Auctor ante omnes atque adiutor opusculi huius Albinus abba reuerentissimus, uir per omnia doctissimus, extitit; qui in ecclesia Cantuariorum a beatae memoriae Theodoro archiepiscopo et Hadriano abbate, uiris uenerabilibus atque eruditissimis, institutus, diligenter omnia, quae in ipsa Cantuariorum prouincia, uel etiam in contiguis eidem regionibus a discipulis beati papae Gregorii gesta fuere, uel monimentis litterarum, uel seniorum traditione cognouerat; et ea mihi de his, quae memoria digna uidebantur, per religiosum Lundoniensis ecclesiae presbyterum Nothelmum, siue litteris mandata, siue ipsius Nothelmi uiua uoce referenda, transmisit. Qui uidelicet Nothelmus postea Romam ueniens, nonnullas ibi beati Gregorii papae simul et aliorum pontificum epistulas, perscrutato eiusdem sanctae ecclesiae Romanae scrinio, permissu eius, qui nunc ipsi ecclesiae praeest Gregorii pontificis, inuenit, reuersusque nobis nostrae historiae inserendas cum consilio praefati Albini reuerentissimi patris adtulit. A principio itaque uoluminis huius usque ad tempus, quo gens Anglorum fidem Christi percepit, ex priorum maxime scriptis hinc inde collectis ea, quae promeremus, didicimus. Exinde autem usque ad tempora praesentia, quae in ecclesia Cantuariorum per discipulos beati papae Gregorii, siue successores eorum, uel sub quibus regibus gesta sint, memorati abbatis Albini industria, Nothelmo, ut diximus, perferente, cognouimus. Qui etiam prouinciae Orientalium simul et Occidentalium Saxonum, nec non et Orientalium Anglorum atque Nordanhymbrorum, a quibus praesulibus, uel quorum tempore regum gratiam euangelii perceperint, nonnulla mihi ex parte prodiderunt. Denique hortatu praecipue ipsius Albini, ut hoc opus adgredi auderem, prouocatus sum. Sed et Danihel reuerentissimus Occidentalium Saxonum episcopus, qui nunc usque superest, nonnulla mihi de historia ecclesiastica prouinciae ipsius, simul et proxima illi Australium Saxonum, nec non et Uectae insulae litteris mandata declarauit. Qualiter uero per ministerium Ceddi et Ceadda religiosorum Christi sacerdotum, uel prouincia Merciorum ad fidem Christi, quam non nouerat, peruenerit, uel prouincia Orientalium Saxonum fidem, quam olim exsufflauerat, recuperauerit, qualis etiam ipsorum patrum uita uel obitus extiterit, diligenter a fratribus monasterii, quod ab ipsis conditum Læstingaeu cognominatur, agnouimus. Porro in prouincia Orientalium Anglorum, quae fuerint gesta ecclesiastica, partim ex scriptis uel traditione priorum, partim reuerentissimi abbatis Esi relatione conperimus. At uero in prouincia Lindissi, quae sint gesta erga fidem Christi, quaeue successio sacerdotalis extiterit, uel litteris reuerentissimi antistitis Cynibercti uel aliorum fidelium uirorum uiua uoce didicimus. Quae autem in Nordanhymbrorum prouincia, ex quo tempore fidem Christi perceperunt, usque ad praesens per diuersas regiones in ecclesia sint acta, non uno quolibet auctore, sed fideli innumerorum testium, qui haec scire uel meminisse poterant, adsertione cognoui, exceptis his, quae per me ipsum nosse poteram. Inter quae notandum, quod ea, quae de sanctissimo patre et antistite Cudbercto, uel in hoc uolumine, uel in libello gestorum ipsius conscripsi, partim ex eis, quae de illo prius a fratribus ecclesiae Lindisfarnensis scripta repperi, adsumsi, simpliciter fidem historiae, quam legebam, accommodans, partim uero ea, quae certissima fidelium uirorum adtestatione per me ipse cognoscere potui, sollerter adicere curaui. Lectoremque suppliciter obsecro, ut, siqua in his, quae scripsimus, aliter quam se ueritas habet, posita reppererit, non hoc nobis imputet, qui, quod uera lex historiae est, simpliciter ea, quae fama uulgante collegimus, ad instructionem posteritatis litteris mandare studuimus.
Praeterea omnes, ad quos haec eadem historia peruenire potuerit nostrae nationis, legentes siue audientes, suppliciter precor, ut pro meis infirmitatibus et mentis et corporis apud supernam clementiam saepius interuenire meminerint; et in suis quique prouinciis hanc mihi suae remunerationis uicem rependant, ut, qui de singulis prouinciis siue locis sublimioribus, quae memoratu digna atque incolis grata credideram, diligenter adnotare curaui, apud omnes fructum piae intercessionis inueniam.
HISTORIAM ECCLESIASTICAM GENTIS ANGLORUM: LIBER PRIMUS
[1] Brittania Oceani insula, cui quondam Albion nomen fuit, inter septentrionem et occidentem locata est, Germaniae, Galliae, Hispaniae, maximis Europae partibus, multo interuallo aduersa. Quae per miliapassuum DCCC in Boream longa, latitudinis habet milia CC, exceptis dumtaxat prolixioribus diuersorum promontoriorum tractibus, quibus efficitur, ut circuitus eius quadragies octies LXXV milia conpleat. Habet a meridie Galliam Belgicam, cuius proximum litus transmeantibus aperit ciuitas, quae dicitur Rutubi portus, a gente Anglorum nunc corrupte Reptacæstir uocata, interposito mari a Gessoriaco Morynorum gentis litore proximo, traiectu milium L, siue, ut quidam scripsere, stadiorum CCCCL. A tergo autem, unde Oceano infinito patet, Orcadas insulas habet.
Opima frugibus atque arboribus insula, et alendis apta pecoribus ac iumentis; uineas etiam quibusdam in locis germinans; sed et auium ferax terra marique generis diuersi; fluuiis quoque multum piscosis ac fontibus praeclara copiosis, et quidem praecipue issicio abundat, et anguilla. Capiuntur autem saepissime et uituli marini, et delphines, nec non et balenae; exceptis uariorum generibus concyliorum; in quibus sunt et musculae, quibus inclusam saepe margaritam omnis quidem coloris optimam inueniunt, id est et rubicundi, et purpurei, et iacintini, et prasini, sed maxime candidi. Sunt et cocleae satis superque abundantes, quibus tinctura coccinei coloris conficitur, cuius rubor pulcherrimus nullo umquam solis ardore, nulla ualet pluuiarum iniuria pallescere; sed quo uetustior, eo solet esse uenustior. Habet fontes salinarum, habet et fontes calidos, et ex eis fluuios balnearum calidarum omni aetati et sexui per distincta loca iuxta suum cuique modum accommodos. Aqua enim, ut sanctus Basilius dicit, feruidam qualitatem recipit, cum per certa quaedam metalla transcurrit, et fit non solum calida, sed et ardens. Quae etiam uenis metallorum, aeris, ferri, et plumbi, et argenti, fecunda, gignit et lapidem gagatem plurimum optimumque; est autem nigrogemmeus, et ardens igni admotus, incensus serpentes fugat, adtritu calefactus adplicita detinet, aeque ut sucinum. Erat et ciuitatibus quondam XX et VIII nobilissimis insignita, praeter castella innumera, quae et ipsa muris turribus, portis, ac seris erant instructa firmissimis.
Et quia prope sub ipso septentrionali uertice mundi iacet, lucidas aestate noctes habet; ita ut medio saepe tempore noctis in quaestionem ueniat intuentibus, utrum crepusculum adhuc permaneat uespertinum, an iam aduenerit matutinum, utpote nocturno sole non longe sub terris ad orientem boreales per plagas redeunte; unde etiam plurimae longitudinis habet dies aestate, sicut et noctes contra in bruma, sole nimirum tunc Lybicas in partes secedente, id est horarum X et VIII; plurimae item breuitatis noctes aestate, et dies habet in bruma, hoc est sex solummodo aequinoctialium horarum; cum in Armenia, Macedonia, Italia, ceterisque eiusdem lineae regionibus longissima dies siue nox XV, breuissima VIIII conpleat horas.
Haec in praesenti, iuxta numerum librorum, quibus lex diuina scripta est, quinque gentium linguis, unam eandemque summae ueritatis et uerae sublimitatis scientiam scrutatur, et confitetur, Anglorum uidelicet, Brettonum, Scottorum, Pictorum et Latinorum, quae meditatione scripturarum ceteris omnibus est facta communis.
In primis autem haec insula Brettones solum, a quibus nomen accepit, incolas habuit; qui de tractu Armoricano, ut fertur, Brittaniam aduecti, australes sibi partes illius uindicarunt.
Et cum plurimam insulae partem, incipientes ab Austro, possedissent, contigit gentem Pictorum de Scythia, ut perhibent, longis nauibus non multis Oceanum ingressam, circumagente flatu uentorum, extra fines omnes Brittaniae Hiberniam peruenisse, eiusque septentrionales oras intrasse, atque inuenta ibi gente Scottorum, sibi quoque in partibus illius sedes petisse, nec inpetrare potuisse. Est autem Hibernia insula omnium post Brittaniam maxima, ad occidentem quidem Brittaniae sita; sed sicut contra Aquilonem ea breuior, ita in meridiem se trans illius fines plurimum protendens, usque contra Hispaniae septentrionalia, quamuis magno aequore interiacente peruenit. Ad hanc ergo usque peruenientes nauigio Picti, ut diximus, petierunt in ea sibi quoque sedes et habitationem donari. Respondebant Scotti, quia non ambos eos caperet insula, 'sed possumus,' inquiunt, 'salubre uobis dare consilium, quid agere ualeatis. Nouimus insulam aliam esse non procul a nostra contra ortum solis, quam saepe lucidioribus diebus de longe aspicere solemus. Hanc adire si uultis, habitabilem uobis facere ualetis; uel, siqui restiterit, nobis auxiliariis utimini.' Itaque petentes Brittaniam Picti, habitare per septentrionales insulae partes coeperunt, nam austrina Brettones occupauerant. Cumque uxores Picti non habentes peterent a Scottis, ea solum condicione dare consenserunt, ut ubi res ueniret in dubium, magis de feminea regum prosapia quam de masculina regem sibi eligerent; quod usque hodie apud Pictos constat esse seruatum.
Procedente autem tempore, Brittania post Brettones et Pictos tertiam Scottorum nationem in Pictorum parte recepit; qui duce Reuda de Hibernia progressi, uel amicitia uel ferro sibimet inter eos sedes, quas hactenus habent, uindicarunt; a quo uidelicet duce usque hodie Dalreudini uocantur, nam lingua eorum daal partem significat.
Hibernia autem et latitudine sui status, et salubritate ac serenitate aerum multum Brittaniae praestat, ita ut raro ibi nix plus quam triduana remaneat; nemo propter hiemem aut faena secet aestate, aut stabula fabricet iumentis; nullum ibi reptile uideri soleat, nullus uiuere serpens ualeat; nam saepe illo de Brittania adlati serpentes, mox ut, proximante terris nauigio, odore aeris illius adtacti fuerint, intereunt; quin potius omnia pene, quae de eadem insula sunt, contra uenenum ualent. Denique uidimus, quibusdam a serpente percussis, rasa folia codicum, qui de Hibernia fuerant, et ipsam rasuram aquae inmissam ac potui datam, talibus protinus totam uim ueneni grassantis, totum inflati corporis absumsisse ac sedasse tumorem. Diues lactis ac mellis insula, nec uinearum expers, piscium uolucrumque, sed et ceruorum caprearumque uenatu insignis. Haec autem proprie patria Scottorum est; ab hac egressi, ut diximus, tertiam in Brittania Brettonibus et Pictis gentem addiderunt.
Est autem sinus maris permaximus, qui antiquitus gentem Brettonum a Pictis secernebat, qui ab occidente in terras longo spatio erumpit, ubi est ciuitas Brettonum munitissima usque hodie, quae uocatur Alcluith; ad cuius uidelicet sinus partem septentrionalem Scotti, quos diximus, aduenientes sibi locum patriae fecerunt.
[2] Uerum eadem Brittania Romanis usque ad Gaium Iulium Caesarem inaccessa atque incognita fuit; qui anno ab Urbe condita DCXCIII, ante uero incarnationis dominicae tempus anno LXmo, functus gradu consulatus cum Lucio Bibulo, dum contra Germanorum Gallorumque gentes, qui Hreno tantum flumine dirimebantur, bellum gereret, uenit ad Morianos, unde in Brittaniam proximus et breuissimus transitus est; et nauibus honerariis atque actuariis circiter octoginta praeparatis, in Brittaniam transuehitur, ubi acerba primum pugna fatigatus, deinde aduersa tempestate correptus, plurimam classis partem, et non paruum numerum militum, equitum uero pene omnem disperdidit. Regressus in Galliam, legiones in hiberna dimisit, ac DCtas naues utriusque commodi fieri imperauit; quibus iterum in Brittaniam primo uere transuectus, dum ipse in hostem cum exercitu pergit, naues in anchoris stantes tempestate correptae uel conlisae inter se, uel arenis inlisae ac dissolutae sunt; ex quibus XL perierunt, ceterae cum magna difficultate reparatae sunt. Caesaris equitatus primo congressu a Brittanis uictus, ibique Labienus tribunus occisus est. Secundo proelio cum magno suorum discrimine uictos Brittanos in fugam uertit. Inde ad flumen Tamensim profectus. In huius ulteriore ripa Cassobellauno duce inmensa hostium multitudo consederat, ripamque fluminis ac pene totum sub aqua uadum acutissimis sudibus praestruxerat; quarum uestigia sudium ibidem usque hodie uisuntur, et uidetur inspectantibus, quod singulae earum ad modum humani femoris grossae, et circumfusae plumbo inmobiliter erant in profundum fluminis infixae. Quod ubi a Romanis deprehensum ac uitatum est, barbari legionum impetum non ferentes, siluis sese abdidere, unde crebris eruptionibus Romanos grauiter ac saepe lacerabant. Interea Trinouantum firmissima ciuitas cum Androgio duce, datis XL obsidibus, Caesari sese dedit. Quod exemplum secutae, urbes aliae conplures in foedus Romanorum uenerunt. Hisdem demonstrantibus, Caesar oppidum Cassobellauni inter duas paludes situm, obtentu insuper siluarum munitum, omnibusque rebus confertissimum tandem graui pugna cepit. Exin Caesar a Brittanis reuersus in Galliam, postquam legiones in hiberna misit, repentinis bellorum tumultibus undique circumuentus et conflictatus est.
[3] Anno autem ab Urbe condita DCCXCVIII Claudius imperator ab Augusto quartus, cupiens utilem reipublicae ostentare principem, bellum ubique et uictoriam undecumque quaesiuit. Itaque expeditionem in Brittaniam mouit, quae excitata in tumultum propter non redhibitos transfugas uidebatur; transuectus in insulam est, quam neque ante Iulium Caesarem, neque post eum quisquam adire ausus fuerat, ibique sine ullo proelio ac sanguine intra paucissimos dies plurimam insulae partem in deditionem recepit. Orcadas etiam insulas ultra Brittaniam in oceano positas, Romano adiecit imperio, ac sexto, quam profectus erat, mense Romam rediit, filioque suo Brittanici nomen inposuit. Hoc autem bellum quarto imperii sui anno conpleuit, qui est annus ab incarnatione Domini XLVI; quo etiam anno fames grauissima per Syriam facta est, quae in Actibus Apostolorum per prophetam Agabum praedicta esse memoratur.
Ab eodem Claudio Uespasianus, qui post Neronem imperauit, in Brittaniam missus, etiam Uectam insulam, Brittaniae proximam a meridie, Romanorum dicioni subiugauit; quae habet ab oriente in occasum XXX circiter milia passuum, ab austro in boream XII, in orientalibus suis partibus mari sex milium, in occidentalibus trium, a meridiano Brittaniae littore distans. Succedens autem Claudio in imperium Nero, nihil omnino in re militari ausus est. Unde inter alia Romani regni detrimenta innumera, Brittaniam pene amisit; nam duo sub eo nobilissima oppida illic capta atque subuersa sunt.
[4] Anno ab incarnatione Domini CmoLmoVIto Marcus Antoninus Uerus XIIII ab Augusto regnum cum Aurelio Commodo fratre suscepit; quorum temporibus cum Eleuther uir sanctus pontificatui Romanae ecclesiae praeesset, misit ad eum Lucius Brittaniarum rex epistolam, obsecrans, ut per eius mandatum Christianus efficeretur; et mox effectum piae postulationis consecutus est; susceptamque fidem Brittani usque in tempora Diocletiani principis inuiolatam integramque quieta in pace seruabant.
[5] Anno ab incarnatione Domini CLXXXVIIII Seuerus, genere Afer Tripolitanus ab oppido Lepti, XVII ab Augusto imperium adeptus X et VII annis tenuit. Hic natura saeuus, multis semper bellis lacessitus, fortissime quidem rempuplicam, sed laboriosissime rexit. Uictor ergo ciuilium bellorum, quae ei grauissima occurrerant, in Brittanias defectu pene omnium sociorum trahitur. Ubi magnis grauibusque proeliis saepe gestis receptam partem insulae a ceteris indomitis gentibus, non muro, ut quidam aestimant, sed uallo distinguendam putauit. Murus etenim de lapidibus, uallum uero, quo ad repellendam uim hostium castra muniuntur, fit de cespitibus, quibus circumcisis e terra, uelut murus exstruitur altus supra terram, ita ut in ante sit fossa, de qua leuati sunt cespites, supra quam sudes de lignis fortissimis praefiguntur. Itaque Seuerus magnam fossam firmissimumque uallum, crebris insuper turribus conmunitum, a mari ad mare duxit. Ibique apud Eboracum oppidum morbo obiit. Reliquit duos filios, Bassianum et Getam; quorum Geta hostis puplicus iudicatus interiit, Bassianus, Antonio cognomine adsumpto, regno potitus est.
[6] Anno incarnationis dominicae CCLXXXVI Diocletianus XXXIII ab Augusto imperator ab exercitu electus annis XX fuit, Maximianumque cognomento Herculium socium creauit imperii. Quorum tempore Corausius quidam, genere quidem infimus, sed consilio et manu promptus, cum ad obseruanda Oceani litora, quae tunc Franci et Saxones infestabant, positus, plus in perniciem quam in profectum reipuplicae ageret, ereptam praedonibus praedam nulla ex parte restituendo dominis, sed sibi soli uindicando; accendens suspicionem, quia ipsos quoque hostes ad incursandos fines artifici neglegentia permitteret; quam ob rem a Maximiano iussus occidi purpuram sumsit, ac Brittanias occupauit; quibus sibi per VII annos fortissime uindicatis ac retentis, tandem fraude Allecti socii sui interfectus est. Allectus postea ereptam Carausio insulam per triennium tenuit; quem Asclipiodotus praefectus praetorio obpressit, Brittaniamque post X annos recepit.
Interea Diocletianus in oriente, Maximianus Herculius in occidente uastari ecclesias, affligi, interficique Christianos, decimo post Neronem loco praeceperunt; quae persecutio omnibus fere ante actis diuturnior atque inmanior fuit; nam per X annos incendiis ecclesiarum, proscriptionibus innocentum, caedibus martyrum incessabiliter acta est. Denique etiam Brittaniam tum plurima confessionis Deo deuotae gloria sublimauit.
[7] SIQUIDEM in ea passus est sanctus Albanus, de quo presbyter Fortunatus in Laude uirginum, cum beatorum martyrum, qui de toto orbe ad Dominum uenirent, mentionem faceret, ait:
Albanum egregium fecunda Britania profert.
Qui uidelicet Albanus, paganus adhuc, cum perfidorum principum mandata aduersum Christianos saeuirent, clericum quendam persecutores fugientem hospitio recepit; quem dum orationibus continuis ac uigiliis die noctuque studere conspiceret, subito diuina gratia respectus, exemplum fidei ac pietatis illius coepit aemulari, ac salutaribus eius exhortationibus paulatim edoctus, relictis idolatriae tenebris, Christianus integro ex corde factus est. Cumque praefatus clericus aliquot diebus apud eum hospitaretur, peruenit ad aures nefandi principis confessorem Christi, cui necdum fuerat locus martyrii deputatus, penes Albanum latere. Unde statim iussit milites eum diligentius inquirere. Qui cum ad tugurium martyris peruenissent, mox se sanctus Albanus pro hospite ac magistro suo, ipsius habitu, id est caracalla, qua uestiebatur, indutus, militibus exhibuit, atque ad iudicem uinctus perductus est.
Contigit autem iudicem ea hora, qua ad eum Albanus adducebatur, aris adsistere, ac daemonibus hostias offerre. Cumque uidisset Albanum, mox ira succensus nimia, quod se ille ultro pro hospite, quem susceperat, militibus offerre, ac discrimini dare praesumsisset, ad simulacra daemonum, quibus adsistebat, eum iussit pertrahi: 'Quia rebellem,' inquiens, 'ac sacrilegum celare quam militibus reddere maluisti, ut contemtor diuum meritam blasphemiae suae poenam lueret, quaecumque illi debebantur supplicia, tu soluere habes, si a cultu nostrae religionis discedere tentas.' At sanctus Albanus, qui se ultro persecutoribus fidei Christianum esse prodiderat, nequaquam minas principis metuit; sed accinctus armis militiae spiritalis, palam se iussis illius parere nolle pronuntiabat. Tum iudex: 'Cuius,' inquit, 'familiae uel generis es?' Albanus respondit: 'Quid ad te pertinet, qua sim stirpe genitus? sed si ueritatem religionis audire desideras, Christianum iam me esse, Christianisque officiis uacare cognosce.' Ait iudex: 'Nomen tuum quaero, quod sine mora mihi insinua.' At ille: 'Albanus,' inquit, 'a parentibus uocor, et Deum uerum ac uiuum, qui uniuersa creauit, adoro semper, et colo.' Tum iudex repletus iracundia dixit: 'Si uis perennis uitae felicitate perfrui, diis magnis sacrificare ne differas.' Albanus respondit: 'Sacrificia haec, quae a uobis redduntur daemonibus, nec auxiliari subiectis possunt, nec supplicantium sibi desideria uel uota conplere. Quin immo, quicumque his sacrificia simulacris obtulerit, aeternas inferni poenas pro mercede recipiet.'
His auditis, iudex nimio furore commotus, caedi sanctum Dei confessorem a tortoribus praecepit, autumans se uerberibus, quam uerbis non poterat, cordis eius emollire constantiam. Qui cum tormentis afficeretur acerrimis, patienter haec pro Domino, immo gaudenter ferebat. At ubi iudex illum tormentis superari, uel a cultu Christianae religionis reuocari non posse persensit, capite eum plecti iussit.
Cumque ad mortem duceretur, peruenit ad flumen, quod muro et harena, ubi feriendus erat, meatu rapidissimo diuidebatur; uiditque ibi non paruam hominum multitudinem utriusque sexus, condicionis diuersae et aetatis, quae sine dubio diuinitatis instinctu ad obsequium beatissimi confessoris ac martyris uocabatur, et ita fluminis ipsius occupabat pontem, ut intra uesperam transire uix posset. Denique cunctis pene egressis, iudex sine obsequio in ciuitate substiterat. Igitur sanctus Albanus, cui ardens inerat deuotio mentis ad martyrium ocius peruenire, accessit ad torrentem, et dirigens ad caelum oculos, illico siccato alueo, uidit undam suis cessisse ac uiam dedisse uestigiis. Quod cum inter alios etiam ipse carnifex, qui eum percussurus erat, uidisset, festinauit ei, ubi ad locum destinatum morti uenerat, occurrere, diuino nimirum admonitus instinctu, proiectoque ense, quem strictum tenuerat, pedibus eius aduoluitur, multum desiderans, ut cum martyre, uel pro martyre, quem percutere iubebatur, ipse potius mereretur percuti.
Dum ergo is ex persecutore factus esset collega ueritatis et fidei, ac iacente ferro esset inter carnifices iusta cunctatio, montem cum turbis reuerentissimus Dei confessor ascendit; qui oportune laetus, gratia decentissima, quingentis fere passibus ab harena situs est, uariis herbarum floribus depictus, immo usque quaque uestitus; in quo nihil repente arduum, nihil praeceps, nihil abruptum, quem lateribus longe lateque deductum in modum aequoris natura conplanat, dignum uidelicet eum, pro insita sibi specie uenustatis, iam olim reddens, qui beati martyris cruore dicaretur. In huius ergo uertice sanctus Albanus dari sibi a Deo aquam rogauit, statimque, incluso meatu, ante pedes eius fons perennis exortus est, ut omnes agnoscerent etiam torrentem martyri obsequium detulisse; neque enim fieri poterat, ut in arduo montis cacumine martyr aquam, quam in fluuio non reliquerat, peteret, si hoc oportunum esse non uideret. Qui uidelicet fluuius, ministerio persoluto, deuotione conpleta, officii testimonium relinquens, reuersus est ad naturam. Decollatus itaque martyr fortissimus ibidem accepit coronam uitae, quam repromisit Deus diligentibus se. Sed ille, qui piis ceruicibus impias intulit manus, gaudere super mortuum non est permissus; namque oculi eius in terram una cum beati martyris capite deciderunt.
Decollatus est ibi etiam tum miles ille, qui antea superno nutu correptus, sanctum Dei confessorem ferire recusauit; de quo nimirum constat, quia, etsi fonte baptismatis non est ablutus, sui tamen est sanguinis lauacro mundatus, ac regni caelestis dignus factus ingressu. Tum iudex, tanta miraculorum caelestium nouitate perculsus, cessari mox a persecutione praecepit, honorem referre incipiens caedi sanctorum, per quam eos opinabatur prius a Christianae fidei posse deuotione cessare. Passus est autem beatus Albanus die .X. Kalendarum Iuliarum iuxta ciuitatem Uerolamium, quae nunc a gente Anglorum Uerlamacæstir siue Uaeclingacæstir appellatur, ubi postea, redeunte temporum Christianorum serenitate, ecclesia est mirandi operis atque eius martyrio condigna extructa. In quo uidelicet loco usque ad hanc diem curatio infirmorum, et frequentium operatio uirtutum celebrari non desinit.
Passi sunt ea tempestate Aaron et Iulius Legionum urbis ciues, aliique utriusque sexus diuersis in locis perplures, qui diuersis cruciatibus torti, et inaudita membrorum discerptione lacerati, animas ad supernae ciuitatis gaudia perfecto agone miserunt.
[8] AT ubi turbo persecutionis quieuit, progressi in puplicum fideles Christi, qui se tempore discriminis siluis ac desertis abditisue speluncis occulerant, renouant ecclesias ad solum usque destructas, basilicas sanctorum martyrum fundant, construunt, perficiunt, ac ueluti uictricia signa passim propalant, dies festos celebrant, sacra mundo corde atque ore conficiunt. Mansitque haec in ecclesiis Christi, quae erant in Brittania, pax usque ad tempora Arrianae uesaniae, quae, corrupto orbe toto, hanc etiam insulam extra orbem tam longe remotam, ueneno sui infecit erroris; et hac quasi uia pestilentiae trans oceanum patefacta, non mora, omnis se lues hereseos cuiusque, insulae noui semper aliquid audire gaudenti, et nil certi firmiter obtinenti infudit.
His temporibus Constantius, qui uiuente Diocletiano Galliam Hispaniamque regebat, uir summae mansuetudinis et ciuilitatis, in Brittania morte obiit. Hic Constantinum filium ex concubina Helena creatum imperatorem Galliarum reliquit. Scribit autem Eutropius, quod Constantinus in Brittania creatus imperator, patri in regnum successerit; cuius temporibus Arriana heresis exorta, et in Nicena synodo detecta atque damnata, nihilominus exitiabile perfidiae suae uirus, ut diximus, non solum orbis totius, sed et insularum ecclesiis aspersit.
[9] Anno ab incarnatione Domini CCCLXXVII, Gratianus XL ab Augusto post mortem Ualentis sex annis imperium tenuit, quamuis iamdudum antea cum patruo Ualente et cum Ualentiniano fratre regnaret. Qui cum adflictum et pene conlapsum reipuplicae statum uideret, Theodosium Hispanum uirum restituendae reipuplicae necessitate apud Syrmium purpura induit, Orientisque et Thraciae simul praefecit imperio. Qua tempestate Maximus uir quidem strenuus et probus, atque Augusto dignus, nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Brittania inuitus propemodum ab exercitu imperator creatus, in Galliam transiit. Ibi Gratianum Augustum subita incursione perterritum, atque in Italiam transire meditantem, dolis circumuentum interfecit, fratremque eius Ualentinianum Augustum Italia expulit. Ualentinianus in orientem refugiens, a Theodosio paterna pietate susceptus, mox etiam imperio restitutus est; clauso uidelicet intra muros Aquileiae, capto atque occiso ab eis Maximo tyranno.
[10] Anno ab incarnatione Domini CCCXCIIII Arcadius filius Theodosii cum fratre Honorio, XLIII ab Augusto regnum suscipiens, tenuit annos XIII. Cuius temporibus Pelagius Bretto contra auxilium gratiae supernae uenena suae perfidiae longe lateque dispersit, utens cooperatore Iuliano de Campania, quem dudum amissi episcopatus intemperans cupido exagitabat; quibus sanctus Augustinus, sicut et ceteri patres orthodoxi, multis sententiarum catholicarum milibus responderunt, nec eorum tamen dementiam corrigere ualebant; sed, quod grauius est, correpta eorum uesania magis augescere contradicendo, quam fauendo ueritati uoluit emundari. Quod pulchre uersibus heroicis Prosper rhetor insinuat, cum ait:
'Contra Augustinum narratur serpere quidam
Scriptor, quem dudum liuor adurit edax.
Quis caput obscuris contectum utcumque cauernis
Tollere humo miserum propulit anguiculum?
Aut hunc fruge sua aequorei pauere Britanni
Aut hic Campano gramine corda tumet.'
[11] Anno ab incarnatione Domini CCCCVII, tenente imperium Honorio Augusto, filio Theodosii minoris, loco ab Augusto X.LIIII, ante biennium Romanae inruptionis, quae per Halaricum regem Gothorum facta est, cum gentes Halanorum, Sueuorum, Uandalorum, multaeque cum his aliae, protritis Francis, transito Hreno, totas per Gallias saeuirent, apud Brittanias Gratianus municeps tyrannus creatur, et occiditur. Huius loco Constantinus ex infima militia propter solam spem nominis sine merito uirtutis eligitur; qui continuo, ut inuasit imperium, in Gallias transiit. Ibi saepe a barbaris incertis foederibus inlusus, detrimento magis reipuplicae fuit; unde mox, iubente Honorio, Constantius comes in Galliam cum exercitu profectus, apud Arelatem ciuitatem eum clausit, cepit, occidit; Constantemque filium eius, quem ex monacho Caesarem fecerat, Gerontius comes suus apud Uiennam interfecit.
Fracta est autem Roma a Gothis anno milesimo CLXIIII suae conditionis, ex quo tempore Romani in Brittania regnare cessarunt, post annos ferme CCCCLXX, ex quo Gaius Iulius Caesar eandem insulam adiit. Habitabant autem intra uallum, quod Seuerum trans insulam fecisse commemorauimus, ad plagam meridianam, quod ciuitates, farus, pontes, et stratae ibidem factae usque hodie testantur; ceterum ulteriores Brittaniae partes, uel eas etiam, quae ultra Brittaniam sunt, insulas iure dominandi possidebant.
[12] Exin Brittania in parte Brettonum, omni armato milite, militaribus copiis uniuersis, tota floridae iuuentutis alacritate spoliata, quae tyrannorum temeritate abducta nusquam ultra domum rediit, praedae tantum patuit, utpote omnis bellici usus prorsus ignara; denique subito duabus gentibus transmarinis uehementer saeuis, Scottorum a circio, Pictorum ab aquilone, multos stupet gemitque per annos. Transmarinas autem dicimus has gentes, non quod extra Brittaniam essent positae; sed quia a parte Brettonum erant remotae, duobus sinibus maris interiacentibus, quorum unus ab orientali mari, alter ab occidentali, Brittaniae terras longe lateque inrumpit, quamuis ad se inuicem pertingere non possint. Orientalis habet in medio sui urbem Giudi, occidentalis supra se, hoc est ad dexteram sui, habet urbem Alcluith, quod lingua eorum significat petram Cluith; est enim iuxta fluuium nominis illius.
Ob harum ergo infestationem gentium Brettones legatos Romam cum epistulis mittentes, lacrimosis precibus auxilia flagitabant, subiectionemque continuam, dummodo hostis inminens longius arceretur, promittebant. Quibus mox legio destinatur armata, quae, ubi insulam aduecta, et congressa est cum hostibus, magnam eorum multitudinem sternens, ceteros sociorum finibus expulit; eosque interim a dirissima depressione liberatos, hortata est instruere inter duo maria trans insulam murum, qui arcendis hostibus posset esse praesidio; sicque domum cum triumpho magno reuersa est. At insulani murum, quem iussi fuerant, non tam lapidibus quam cespitibus construentes, utpote nullum tanti operis artificem habentes, ad nihil utilem statuunt. Fecerunt autem eum inter duo freta uel sinus, de quibus diximus, maris, per milia passuum plurima; ut, ubi aquarum munitio deerat, ibi praesidio ualli fines suos ab hostium inruptione defenderent. Cuius operis ibidem facti, id est ualli latissimi et altissimi, usque hodie certissima uestigia cernere licet. Incipit autem duorum ferme milium spatio a monasterio Aebbercurnig ad occidentem in loco, qui sermone Pictorum Peanfahel, lingua autem Anglorum Penneltun appellatur; et tendens contra occidentem terminatur iuxta urbem Alcluith.
Uerum priores inimici, ut Romanum militem abisse conspexerant, mox aduecti nauibus inrumpunt terminos, caeduntque omnia, et quasi maturam segetem obuia quaeque metunt, calcant, transeunt; unde rursum mittuntur Romam legati, flebili uoce auxilium inplorantes, ne penitus misera patria deleretur, ne nomen Romanae prouinciae, quod apud eos tam diu claruerat, exterarum gentium inprobitate obrutum uilesceret. Rursum mittitur legio, quae inopinata tempore autumni adueniens, magnas hostium strages dedit, eosque, qui euadere poterant, omnes trans maria fugauit, qui prius anniuersarias praedas trans maria nullo obsistente cogere solebant.
Tum Romani denuntiauere Brettonibus non se ultra ob eorum defensionem tam laboriosis expeditionibus posse fatigari; ipsos potius monent arma corripere, et certandi cum hostibus studium subire, qui non aliam ob causam, quam si ipsi inertia soluerentur, eis possent esse fortiores. Quin etiam, quia et hoc sociis, quos derelinquere cogebantur, aliquid commodi adlaturum putabant, murum a mari ad mare recto tramite inter urbes, quae ibidem ob metum hostium factae fuerant, ubi et Seuerus quondam uallum fecerat, firmo de lapide conlocarunt; quem uidelicet murum hactenus famosum atque conspicuum, sumtu puplico priuatoque, adiuncta secum Brittanorum manu, construebant, VIII pedes latum, et XII altum, recta ab oriente in occasum linea, ut usque hodie intuentibus clarum est; quo mox condito dant fortia segni populo monita, praebent instituendorum exemplaria armorum. Sed et in litore oceani ad meridiem, quo naues eorum habebantur, quia et inde barbarorum inruptio timebatur, turres per interualla ad prospectum maris conlocant, et ualedicunt sociis tanquam ultra non reuersuri.
Quibus ad sua remeantibus, cognita Scotti Pictique reditus denegatione, redeunt confestim ipsi, et solito confidentiores facti, omnem aquilonalem extremamque insulae partem pro indigenis ad murum usque capessunt. Statuitur ad haec in edito arcis acies segnis, ubi trementi corde stupida die noctuque marcebat. At contra non cessant uncinata hostium tela; ignaui propugnatores miserrime de muris tracti solo adlidebantur. Quid plura? relictis ciuitatibus ac muro fugiunt, disperguntur. Insequitur hostis, adcelerantur strages cunctis crudeliores prioribus. Sicut enim agni a feris, ita miseri ciues discerpuntur ab hostibus; unde a mansionibus ac possessiunculis suis eiecti, inminens sibi famis periculum latrocinio ac rapacitate mutua temperabant, augentes externas domesticis motibus clades, donec omnis regio totius cibi sustentaculo, excepto uenandi solacio, uacuaretur.
[13] ANNO dominicae incarnationis CCCCXXIII, Theodosius iunior post Honorium XLV ab Augusto regnum suscipiens, XX et VI annis tenuit; cuius anno imperii VIII Palladius ad Scottos in Christum credentes a pontifice Romanae ecclesiae Celestino primus mittitur episcopus. Anno autem regni eius XXIII, Aetius uir inlustris, qui et patricius fuit, tertium cum Simmacho gessit consulatum. Ad hunc pauperculae Brettonum reliquiae mittunt epistulam, cuius hoc principium est: 'Aetio ter consuli gemitus Brittanorum;' et in processu epistulae ita suas calamitates explicant: 'Repellunt barbari ad mare, repellit mare ad barbaros; inter haec oriuntur duo genera funerum, aut iugulamur, aut mergimur.' Neque haec tamen agentes quicquam ab illo auxilii impetrare quiuerunt, utpote qui grauissimis eo tempore bellis cum Blaedla et Attila regibus Hunorum erat occupatus; et quamuis anno ante hunc proximo Blaedla Attilae fratris sui sit interemtus insidiis, Attila tamen ipse adeo intolerabilis reipuplicae remansit hostis, ut totam pene Europam, excisis inuasisque ciuitatibus atque castellis, conroderet. Quin et hisdem temporibus fames Constantinopolim inuasit; nec mora pestis secuta est; sed et plurimi eiusdem urbis muri cum LVII turribus conruerunt; multis quoque ciuitatibus conlapsis, fames et aerum pestifer odor plura hominum milia iumentorumque deleuit.
[14] INTEREA Brettones fames sua praefata magis magisque adficiens, ac famam suae malitiae posteris diuturnam relinquens, multos eorum coegit uictas infestis praedonibus dare manus, alios uero numquam, quin potius confidentes in diuinum, ubi humanum cessabat auxilium, de ipsis montibus, speluncis, ac saltibus continue rebellabant; et tum primum inimicis, qui per multos annos praedas in terra agebant, strages dare coeperunt. Reuertuntur ergo inpudentes grassatores Hiberni domus, post non longum tempus reuersuri; Picti in extrema parte insulae tunc primum et deinceps quieuerunt, praedas tamen nonnumquam exinde et contritiones de Brettonum gente agere non cessarunt.
Cessante autem uastatione hostili, tantis frugum copiis insula, quantas nulla retro aetas meminit, affluere coepit; cum quibus et luxuria crescere, et hanc continuo omnium lues scelerum comitari adcelerauit; crudelitas praecipue, et odium ueritatis, amorque mendacii, ita ut, siquis eorum mitior et ueritati aliquatenus propior uideretur, in hunc quasi Brittaniae subuersorem omnium odia telaque sine respectu contorquerentur. Et non solum haec saeculares uiri, sed etiam ipse grex Domini eiusque pastores egerunt; ebrietati, animositati, litigio, contentioni, inuidiae, ceterisque huiusmodi facinoribus sua colla, abiecto leui iugo Christi, subdentes. Interea subito corruptae mentis homines acerba pestis corripuit, quae in breui tantam eius multitudinem strauit, ut ne sepeliendis quidem mortuis uiui sufficerent; sed ne morte quidem suorum, nec timore mortis hi, qui supererant, a morte animae, qua peccando sternebantur, reuocari poterant. Unde non multo post acrior gentem peccatricem ultio diri sceleris secuta est. Initum namque est consilium, quid agendum, ubi quaerendum esset praesidium ad euitandas uel repellendas tam feras tamque creberrimas gentium aquilonalium inruptiones; placuitque omnibus cum suo rege Uurtigerno, utSaxonum gentem de transmarinis partibus in auxilium uocarent; quod Domini nutu dispositum esse constat, ut ueniret contra improbos malum, sicut euidentius rerum exitus probauit.
[15] ANNO ab incarnatione Domini CCCCXLVIIII Marcianus cum Ualentiniano XLVI ab Augusto regnum adeptus, VII annis tenuit. Tunc Anglorum siue Saxonum gens, inuitata a rege praefato, Brittaniam tribus longis nauibus aduehitur, et in orientali parte insulae, iubente eodem rege, locum manendi, quasi pro patria pugnatura, re autem uera hanc expugnatura, suscipit. Inito ergo certamine cum hostibus, qui ab aquilone ad aciem uenerant, uictoriam sumsere Saxones. Quod ubi domi nuntiatum est, simul et insulae fertilitas, ac segnitia Brettonum; mittitur confestim illo classis prolixior, armatorum ferens manum fortiorem, quae praemissae adiuncta cohorti inuincibilem fecit exercitum. Susceperunt ergo, qui aduenerant, donantibus Brittanis, locum habitationis inter eos, ea condicione, ut hi pro patriae pace et salute contra aduersarios militarent, illi militantibus debita stipendia conferrent.
Aduenerant autem de tribus Germaniae populis fortioribus, id est Saxonibus, Anglis, Iutis. De Iutarum origine sunt Cantuarii et Uictuarii, hoc est ea gens, quae Uectam tenet insulam, et ea, quae usque hodie in prouincia Occidentalium Saxonum Iutarum natio nominatur, posita contra ipsam insulam Uectam. De Saxonibus, id est ea regione, quae nunc Antiquorum Saxonum cognominatur, uenere Orientales Saxones, Meridiani Saxones, Occidui Saxones. Porro de Anglis, hoc est de illa patria, quae Angulus dicitur, et ab eo tempore usque hodie manere desertus inter prouincias Iutarum et Saxonum perhibetur, Orientales Angli, Mediterranei Angli, Merci, tota Nordanhymbrorum progenies, id est illarum gentium, quae ad Boream Humbri fluminis inhabitant, ceterique Anglorum populi sunt orti. Duces fuisse perhibentur eorum primi duo fratres Hengist et Horsa; e quibus Horsa postea occisus in bello a Brettonibus, hactenus in orientalibus Cantiae partibus monumentum habet suo nomine insigne. Erant autem filii Uictgilsi, cuius pater Uitta, cuius pater Uecta, cuius pater Uoden, de cuius stirpe multarum prouinciarum regium genus originem duxit.
Non mora ergo, confluentibus certatim in insulam gentium memoratarum cateruis, grandescere populus coepit aduenarum, ita ut ipsis quoque, qui eos aduocauerant, indigenis essent terrori. Tum subito inito ad tempus foedere cum Pictis, quos longius iam bellando pepulerant, in socios arma uertere incipiunt. Et primum quidem annonas sibi eos affluentius ministrare cogunt, quaerentesque occasionem diuortii, protestantur, nisi profusior sibi alimentorum copia daretur, se cuncta insulae loca rupto foedere uastaturos. Neque aliquanto segnius minas effectibus prosequuntur. Siquidem, ut breuiter dicam, accensus manibus paganorum ignis, iustas de sceleribus populi Dei ultiones expetiit, non illius inpar, qui quondam a Chaldaeis succensus, Hierosolymorum moenia, immo aedificia cuncta consumsit. Sic enim et hic agente impio uictore, immo disponente iusto Iudice, proximas quasque ciuitates agrosque depopulans, ab orientali mari usque ad occidentale, nullo prohibente, suum continuauit incendium, totamque prope insulae pereuntis superficiem obtexit. Ruebant aedificia puplica simul et priuata, passim sacerdotes inter altaria trucidabantur, praesules cum populis sine ullo respectu honoris, ferro pariter et flammis absumebantur; nec erat, qui crudeliter interemtos sepulturae traderet. Itaque nonnulli de miserandis reliquiis in montibus conprehensi, aceruatim iugulabantur; alii fame confecti procedentes manus hostibus dabant, pro accipiendis alimentorum subsidiis aeternum subituri seruitium, si tamen non continuo trucidarentur; alii transmarinas regiones dolentes petebant; alii perstantes in patria trepidi pauperem uitam in montibus, siluis, uel rupibus arduis suspecta semper mente agebant.
[16] AT ubi hostilis exercitus exterminatis dispersisque insulae indigenis, domum reuersus est, coeperunt et illi paulatim uires animosque resumere, emergentes de latibulis, quibus abditi fuerant, et unanimo consensu auxilium caeleste precantes, ne usque ad internicionem usquequaque delerentur. Utebantur eo tempore duce Ambrosio Aureliano, uiro modesto, qui solus forte Romanae gentis praefatae tempestati superfuerat, occisis in eadem parentibus regium nomen et insigne ferentibus. Hoc ergo duce uires capessunt Brettones, et uictores prouocantes ad proelium, uictoriam ipsi Deo fauente suscipiunt. Et ex eo tempore nunc ciues, nunc hostes uincebant, usque ad annum obsessionis Badonici montis, quando non minimas eisdem hostibus strages dabant, XLmo circiter et IIIIo anno aduentus eorum in Brittaniam. Sed haec postmodum.
[17] ANTE paucos sane aduentus eorum annos heresis Pelagiana per Agricolam inlata, Seueriani episcopi Pelagiani filium, fidem Brittaniarum feda peste commaculauerat. Uerum Brittanni, cum neque suscipere dogma peruersum gratiam Christi blasphemando ullatenus uellent, neque uersutiam nefariae persuasionis refutare uerbis certando sufficerent, inueniunt salubre consilium, ut a Gallicanis antistitibus auxilium belli spiritalis inquirant. Quam ob causam collecta magna synodo quaerebatur in commune, qui illic ad succurrendum fidei mitti deberent; atque omnium iudicio electi sunt apostolici sacerdotes Germanus Autissidorensis et Lupus Trecasenae ciuitatis episcopi, qui ad confirmandam fidem gratiae caelestis Brittanias uenirent. Qui cum promta deuotione preces et iussa sanctae ecclesiae suscepissent, intrant oceanum et usque ad medium itineris, quo a Gallico sinu Brittanias usque tenditur, secundis flatibus nauis tuta uolabat. Tum subito occurrit pergentibus inimica uis daemonum, qui tantos talesque uiros ad recuperandam tendere populorum salutem inuiderent; concitant procellas, caelum diemque nubium nocte subducunt; uentorum furores uela non sustinent; cedebant ministeria uicta nautarum; ferebatur nauigium oratione, non uiribus; et casu dux ipse uel pontifex fractus corpore, lassitudine ac sopore resolutus est. Tum uero, quasi repugnatore cessante, tempestas excitata conualuit, et iam nauigium superfusis fluctibus mergebatur. Tum beatus Lupus omnesque turbati excitant seniorem elementis furentibus obponendum; qui periculi inmanitate constantior, Christum inuocat, et adsumto in nomine sanctae Trinitatis leui aquae aspergine fluctus saeuientes obprimit, collegam commonet, hortatur uniuersos, oratio uno ore et clamore profunditur; adest diuinitas, fugantur inimici, tranquillitas serena subsequitur, uenti e contrario ad itineris ministeria reuertuntur, decursisque breui spatiis pelagi, optati littoris quiete potiuntur. Ibi conueniens ex diuersis partibus multitudo excepit sacerdotes, quos uenturos etiam uaticinatio aduersa praedixerat. Nuntiabant enim sinistri spiritus, quod timebant, qui imperio sacerdotum dum ab obsessis corporibus detruduntur, et tempestatis ordinem, et pericula, quae intulerant, fatebantur, uictosque se eorum meritis et imperio non negabant.
Interea Brittaniarum insulam apostolici sacerdotes raptim opinione, praedicatione, uirtutibus impleuerunt; diuinusque per eos sermo cotidie non solum in ecclesiis, uerum etiam per triuia, per rura praedicabatur; ita ut passim et fideles catholici firmarentur, et deprauati uiam correctionis agnoscerent. Erat illis apostolorum instar et gloria et auctoritas per conscientiam, doctrina per litteras, uirtutes ex meritis. Itaque regionis uniuersitas in eorum sententiam promta transierat. Latebant abditi sinistrae persuasionis auctores, et more maligni spiritus, gemebant perire sibi populos euadentes; ad extremum, diuturna meditatione concepta, praesumunt inire conflictum. Procedunt conspicui diuitiis, ueste fulgentes, circumdati adsentatione multorum; discrimenque certaminis subire maluerunt, quam in populo, quem subuerterant, pudorem taciturnitatis incurrere, ne uiderentur se ipsi silentio damnauisse. Illic plane inmensa multitudo etiam cum coniugibus ac liberis excita conuenerat, aderat populus expectator, futurus et iudex, adstabant partes dispari condicione dissimiles; hinc diuina fides, inde humana praesumtio; hinc pietas, inde superbia: inde Pelagius auctor, hinc Christus. Primo in loco beatissimi sacerdotes praebuerunt aduersariis copiam disputandi, quae sola nuditate uerborum diu inaniter et aures occupauit, et tempora; deinde antistites uenerandi torrentes eloquii sui cum apostolicis et euangelicis imbribus profuderunt; miscebatur sermo proprius cum diuino, et adsertiones molestissimas lectionum testimonia sequebantur. Conuincitur uanitas, perfidia confutatur; ita ut ad singulas uerborum obiectiones errare se, dum respondere nequiit, fateretur; populus arbiter uix manus continet, iudicium tamen clamore testatur.
[18] TUM subito quidam tribuniciae potestatis cum coniuge procedit in medium, filiam X annorum caecam curandam sacerdotibus offerens, quam illi aduersariis offerri praeceperunt; sed hi conscientia puniente deterriti, iungunt cum parentibus preces, et curationem paruulae a sacerdotibus deprecantur; qui inclinatos animo aduersarios intuentes, orationem breuiter fundunt, ac deinde Germanus plenus Spiritu Sancto inuocat Trinitatem; nec mora, adherentem lateri suo capsulam cum sanctorum reliquiis collo auulsam manibus conprehendit, eamque in conspectu omnium puellae oculis adplicauit, quos statim euacuatos tenebris lumen ueritatis impleuit. Exultant parentes, miraculum populus contremescit; post quam diem ita ex animis omnium suasio iniqua deleta est, ut sacerdotum doctrinam sitientibus desideriis sectarentur.
Conpressa itaque peruersitate damnabili, eiusque auctoribus confutatis, atque animis omnium fidei puritate conpositis, sacerdotes beatum Albanum martyrem, acturi Deo per ipsum gratias, petierunt, ubi Germanus omnium apostolorum diuersorumque martyrum secum reliquias habens, facta oratione, iussit reuelli sepulchrum, pretiosa ibidem munera conditurus; arbitrans oportunum, ut membra sanctorum ex diuersis regionibus collecta, quos pares meritis receperat caelum, sepulchri quoque unius teneret hospitium. Quibus depositis honorifice atque sociatis, de loco ipso, ubi beati martyris effusus erat sanguis, massam pulueris secum portaturus abstulit, in qua apparebat, cruore seruato, rubuisse martyrum aedem, persecutore pallente. Quibus ita gestis, innumera hominum eodem die ad Dominum turba conuersa est.
[19] UNDE dum redeunt, insidiator inimicus, casualibus laqueis praeparatis, Germani pedem lapsus occasione contriuit, ignorans merita illius, sicut Iob beatissimi, afflictione corporis propaganda; et dum aliquandiu uno in loco infirmitatis necessitate teneretur, in uicina, qua manebat, casula exarsit incendium; quod consumtis domibus, quae illic palustri harundine tegebantur, ad eum habitaculum, in quo idem iacebat, flabris stimulantibus ferebatur. Concursus omnium ad antistitem conuolauit, ut elatus manibus periculum, quod inminebat, euaderet; quibus increpatis moueri se fidei praesumtione non passus est. At multitudo omnis desperatione perterrita obuiam currit incendio. Sed ut Dei potentia manifestior appareret, quicquid custodire temtauerat turba, consumitur; quod uero iacens et infirmus defenderat, reserato hospitio sancti uiri, expauescens flamma transiliuit, ultra citraque desaeuiens; et inter globos flammantis incendii incolume tabernaculum, quod habitator inclusus seruabat, emicuit. Exultat turba miraculo, et uictam se diuinis uirtutibus gratulatur. Excubabat diebus ac noctibus ante tugurium pauperis uulgus sine numero; hi animas curare, hi cupientes corpora.
Referri nequeunt, quae Christus operabatur in famulo, qui uirtutes faciebat infirmus; et cum debilitati suae nihil remedii pateretur adhiberi, quadam nocte candentem niueis uestibus uidit sibi adesse personam, quae manu extensa iacentem uideretur adtollere, eumque consistere firmis uestigiis imperabat. Post quam horam ita, fugatis doloribus, recepit pristinam sanitatem, ut, die reddito, itineris laborem subiret intrepidus.
[20] INTEREA Saxones Pictique bellum aduersum Brettones iunctis uiribus susceperunt, quos eadem necessitas in castra contraxerat; et cum trepidi partes suas pene inpares iudicarent, sanctorum antistitum auxilium petierunt; qui promissum maturantes aduentum, tantum pauentibus fiduciae contulerunt, ut accessisse maximus crederetur exercitus. Itaque apostolicis ducibus Christus militabat in castris. Aderant etiam quadragesimae uenerabiles dies, quos religiosiores reddebat praesentia sacerdotum, in tantum, ut cotidianis praedicationibus instituti, certatim populi ad gratiam baptismatis conuolarent. Nam maxima exercitus multitudo undam lauacri salutaris expetiit, et ecclesia ad diem resurrectionis dominicae frondibus contexta conponitur, atque in expeditione campestri instar ciuitatis aptatur. Madidus baptismate procedit exercitus, fides feruet in populo, et conterrito armorum praesidio, diuinitatis expectatur auxilium. Institutio uel forma castitatis hostibus nuntiatur, qui uictoriam quasi de inermi exercitu praesumentes, adsumta alacritate festinant; quorum tamen aduentus exploratione cognoscitur.
Cumque, emensa sollemnitate paschali, recens de lauacro pars maior exercitus arma capere et bellum parare temtaret, Germanus ducem se proelii profitetur, eligit expeditos, circumiecta percurrit, et e regione, qua hostium sperabatur aduentus, uallem circumdatam mediis montibus intuetur. Quo in loco nouum conponit exercitum ipse dux agminis. Et iam aderat ferox hostium multitudo, quam adpropinquare intuebantur in insidiis constituti. Tum subito Germanus signifer uniuersos admonet, et praedicat, ut uoci suae uno clamore respondeant; securisque hostibus, qui se insperatos adesse confiderent, alleluiam tertio repetitam sacerdotes exclamabant. Sequitur una uox omnium, et elatum clamorem repercusso aere montium conclusa multiplicant; hostile agmen terrore prosternitur, et super se non solum rupes circumdatas, sed etiam ipsam caeli machinam contremescunt, trepidationique iniectae uix sufficere pedum pernicitas credebatur. Passim fugiunt, arma proiciunt, gaudentes uel nuda corpora eripuisse discrimini; plures etiam timore praecipites flumen, quod transierant, deuorauit. Ultionem suam innocens exercitus intuetur, et uictoriae concessae otiosus spectator efficitur. Spolia colliguntur exposita, et caelestis palmae gaudia miles religiosus amplectitur. Triumphant pontifices hostibus fusis sine sanguine; triumphant uictoria fide obtenta, non uiribus.
Conposita itaque insula securitate multiplici, superatisque hostibus uel inuisibilibus, uel carne conspicuis, reditum moliuntur pontifices. Quibus tranquillam nauigationem et merita propria et intercessio beati martyris Albani parauerunt, quietosque eos suorum desideriis felix carina restituit.
[21] NEC multo interposito tempore nuntiatur ex eadem insula Pelagianam peruersitatem iterato paucis auctoribus dilatari; rursusque ad beatissimum uirum preces sacerdotum omnium deferuntur, ut causam Dei, quam prius obtinuerat, tutaretur. Quorum petitioni festinus obtemperat. Namque adiuncto sibi Seuero, totius sanctitatis uiro, qui erat discipulus beatissimi patris Lupi Trecasenorum episcopi, et tunc Treuiris ordinatus episcopus, gentibus primae Germaniae uerbum praedicabat, mare conscendit, et consentientibus elementis, tranquillo nauigio Brittanias petit.
Interea sinistri spiritus peruolantes totam insulam Germanum uenire inuitis uaticinationibus nuntiabant; in tantum, ut Elafius quidam, regionis illius primus, in occursu sanctorum sine ulla manifesti nuntii relatione properaret, exhibens secum filium, quem in ipso flore adulescentiae debilitas dolenda damnauerat. Erat enim arescentibus neruis contracto poplite, cui per siccitatem cruris usus uestigii negabatur. Hunc Elafium prouincia tota subsequitur; ueniunt sacerdotes, occurrit inscia multitudo, confestim benedictio et sermonis diuini doctrina profunditur. Recognoscunt populum in ea, qua reliquerat, credulitate durantem; intellegunt culpam esse paucorum, inquirunt auctores, inuentosque condemnant. Cum subito Elafius pedibus aduoluitur sacerdotum, offerens filium, cuius necessitatem ipsa debilitas etiam sine precibus adlegabat; fit communis omnium dolor, praecipue sacerdotum, qui conceptam misericordiam ad diuinam clementiam contulerunt; statimque adulescentem beatus Germanus sedere conpulit, adtrectat poplitem debilitate curuatum, et per tota infirmitatis spatia medicabilis dextera percurrit, salubremque tactum sanitas festina subsequitur. Ariditas sucum, nerui officia receperunt, et in conspectu omnium filio incolumitas, patri filius restituitur. Inplentur populi stupore miraculi, et in pectoribus omnium fides catholica inculcata firmatur. Praedicatio deinde ad plebem de praeuaricationis emendatione conuertitur, omniumque sententia prauitatis auctores, qui erant expulsi insula, sacerdotibus adducuntur ad mediterranea deferendi, ut et regio absolutione, et illi emendatione fruerentur. Factumque est, ut in illis locis multo ex eo tempore fides intemerata perduraret.
Itaque, conpositis omnibus, beati sacerdotes ea, qua uenerant, prosperitate redierunt. Porro Germanus post haec ad Rauennam pro pace Armoricanae gentis supplicaturus aduenit, ibique a Ualentiniano et Placidia matre ipsius summa reuerentia susceptus, migrauit ad Christum. Cuius corpus honorifico agmine, comitantibus uirtutum operibus, suam defertur ad urbem. Nec multo post Ualentinianus ab Aetii patricii, quem occiderat, satellitibus interimitur, anno imperii Marciani VIo, cum quo simul Hesperium concidit regnum.
[22] INTEREA Brittaniae cessatum quidem est parumper ab externis, sed non a ciuilibus bellis. Manebant exterminia ciuitatum ab hoste derutarum ac desertarum; pugnabant contra inuicem, qui hostem euaserant, ciues. Attamen recente adhuc memoria calamitatis et cladis inflictae seruabant utcumque reges, sacerdotes, priuati, et optimates suum quique ordinem. At illis decedentibus, cum successisset aetas tempestatis illius nescia, et praesentis solum serenitatis statum experta, ita cuncta ueritatis ac iustitiae moderamina concussa ac subuersa sunt, ut earum non dicam uestigium, sed ne memoria quidem, praeter in paucis et ualde paucis ulla appareret. Qui inter alia inenarrabilium scelerum facta, quae historicus eorum Gildus flebili sermone describit, et hoc addebant, ut numquam genti Saxonum siue Anglorum, secum Brittaniam incolenti, uerbum fidei praedicando committerent. Sed non tamen diuina pietas plebem suam, quam praesciuit, deseruit, quin multo digniores genti memoratae praecones ueritatis, per quos crederet, destinauit.
[23] SIQUIDEM anno ab incarnatione Domini DLXXXII Mauricius ab Augusto LIIII imperium suscipiens XX et I annis tenuit. Cuius anno regni X Gregorius, uir doctrina et actione praecipuus, pontificatum Romanae et apostolicae sedis sortitus rexit annos XIII, menses VI, et dies X. Qui diuino admonitus instinctu anno XIIII eiusdem principis, aduentus uero Anglorum in Brittanniam anno circiter CL, misit seruum Dei Augustinum et alios plures cum eo monachos timentes Dominum praedicare uerbum Dei genti Anglorum. Qui cum iussis pontificalibus obtemperantes memoratum opus adgredi coepissent, iamque aliquantulum itineris confecissent, perculsi timore inerti, redire domum potius, quam barbaram, feram, incredulamque gentem, cuius ne linguam quidem nossent, adire cogitabant, et hoc esse tutius communi consilio decernebant. Nec mora, Augustinum, quem eis episcopum ordinandum, si ab Anglis susciperentur, disposuerat, domum remittunt, qui a beato Gregorio humili supplicatu obtineret, ne tam periculosam, tam laboriosam, tam incertam peregrinationem adire deberent. Quibus ille exhortatorias mittens litteras, in opus eos uerbi, diuino confisos auxilio, proficisci suadet. Quarum uidelicet litterarum ista est forma:
Gregorius seruus seruorum Dei seruis Domini nostri.
Quia melius fuerat bona non incipere, quam ab his, quae coepta sunt, cogitatione retrorsum redire, summo studio, dilectissimi filii, oportet, ut opus bonum, quod auxiliante Domino coepistis, impleatis. Nec labor uos ergo itineris, nec maledicorum hominum linguae deterreant; sed omni instantia, omnique feruore, quae inchoastis, Deo auctore peragite; scientes, quod laborem magnum maior aeternae retributionis gloria sequitur. Remeanti autem Augustino praeposito uestro, quem et abbatem uobis constituimus, in omnibus humiliter oboedite; scientes hoc uestris animabus per omnia profuturum, quicquid a uobis fuerit in eius admonitione conpletum. Omnipotens Deus sua uos gratia protegat, et uestri laboris fructum in aeterna me patria uidere concedat; quatinus etsi uobiscum laborare nequeo, simul in gaudio retributionis inveniar, quia laborare scilicet uolo. Deus uos incolumes custodiat, dilectissimi filii.
Data die X Kalendarum Augustarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno XIIII, post consulatum eiusdem domini nostri anno XIII, indictione XIIII.
[24] MISIT etiam tunc isdem uenerandus pontifex ad Etherium Arelatensem archiepiscopum, ut Augustinum Brittaniam pergentem benigne susciperet, litteras, quarum iste est textus:
Reuerentissimo et sanctissimo fratri Etherio coepiscopo Gregorius seruus seruorum Dei.
Licet apud sacerdotes habentes Deo placitam caritatem religiosi uiri nullius commendatione indigeant; quia tamen aptum scribendi se tempus ingessit, fraternitati uestrae nostra mittere scripta curauimus; insinuantes latorem praesentium Augustinum seruum Dei, de cuius certi sumus studio, cum aliis seruis Dei, illic nos pro utilitate animarum auxiliante Domino direxisse; quem necesse est, ut sacerdotali studio sanctitas uestra adiuuare, et sua ei solacia praebere festinet. Cui etiam, ut promtiores ad suffragandum possitis existere, causam uobis iniunximus subtiliter indicare; scientes quod, ea cognita, tota uos propter Deum deuotione ad solaciandum, quia res exigit, commodetis. Candidum praeterea presbyterum, communem filium, quem ad gubernationem patrimonioli ecclesiae nostrae transmisimus, caritati uestrae in omnibus commendamus. Deus te incolumem custodiat, reuerentissime frater.
Data die X Kalendarum Augustarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto, anno XIIII, post consulatum eiusdem domini nostri anno XIII, indictione XIIII.
[25] ROBORATUS ergo confirmatione beati patris Gregorii, Augustinus cum famulis Christi, qui erant cum eo, rediit in opus uerbi, peruenitque Brittaniam. Erat eo tempore rex Aedilberct in Cantia potentissimus, qui ad confinium usque Humbrae fluminis maximi, quo meridiani et septentrionales Anglorum populi dirimuntur, fines imperii tetenderat. Est autem ad orientalem Cantiae plagam Tanatos insula non modica, id est magnitudinis iuxta consuetudinem aestimationis Anglorum, familiarum DCrum, quam a continenti terra secernit fluuius Uantsumu, qui est latitudinis circiter trium stadiorum, et duobus tantum in locis est transmeabilis; utrumque enim caput protendit in mare. In hac ergo adplicuit seruus Domini Augustinus, et socii eius, uiri, ut ferunt, ferme XL. Acceperunt autem, praecipiente beato papa Gregorio, de gente Francorum interpretes; et mittens ad Aedilberctum mandauit se uenisse de Roma, ac nuntium ferre optimum, qui sibi obtemperantibus aeterna in caelis gaudia, et regnum sine fine cum Deo uiuo et uero futurum sine ulla dubietate promitteret. Qui, haec audiens, manere illos in ea, quam adierant, insula, et eis necessaria ministrari, donec uideret, quid eis faceret, iussit. Nam et antea fama ad eum Christianae religionis peruenerat, utpote qui et uxorem habebat Christianam de gente Francorum regia, uocabulo Bercta; quam ea condicione a parentibus acceperat, ut ritum fidei ac religionis suae cum episcopo, quem ei adiutorem fidei dederant, nomine Liudhardo, inuiolatum seruare licentiam haberet.
Post dies ergo uenit ad insulam rex, et residens sub diuo, iussit Augustinum cum sociis ad suum ibidem aduenire colloquium. Cauerat enim, ne in aliquam domum ad se introirent, uetere usus augurio, ne superuentu suo, siquid malificae artis habuissent, eum superando deciperent. At illi non daemonica, sed diuina uirtute praediti, ueniebant crucem pro uexillo ferentes argenteam, et imaginem Domini Saluatoris in tabula depictam, laetaniasque canentes pro sua simul et eorum, propter quos et ad quos uenerant, salute aeterna, Domino supplicabant. Cumque ad iussionem regis residentes uerbum ei uitae una cum omnibus, qui aderant, eius comitibus praedicarent, respondit ille dicens: 'Pulchra sunt quidem uerba et promissa, quae adfertis; sed quia noua sunt et incerta, non his possum adsensum tribuere, relictis eis, quae tanto tempore cum omni Anglorum gente seruaui. Uerum quia de longe huc peregrini uenistis, et, ut ego mihi uideor perspexisse, ea, quae uos uera et optima credebatis, nobis quoque communicare desiderastis, nolumus molesti esse uobis; quin potius benigno uos hospitio recipere, et, quae uictui sunt uestro necessaria, ministrare curamus; nec prohibemus, quin omnes, quos potestis, fidei uestrae religionis praedicando societis.' Dedit ergo eis mansionem in ciuitate Doruuernensi, quae imperii sui totius erat metropolis, eisque, ut promiserat, cum administratione uictus temporalis licentiam quoque praedicandi non abstulit. Fertur autem, quia adpropinquantes ciuitati, more suo cum cruce sancta et imagine magni regis Domini nostri Iesu Christi hanc laetaniam consona uoce modularentur: 'Deprecamur te, Domine, in omni misericordia tua, ut auferatur furor tuus et ira tua a ciuitate ista, et de domo sancta tua, quoniam peccauimus. Alleluia.'
[26] AT ubi datam sibi mansionem intrauerant, coeperunt apostolicam primitiuae ecclesiae uitam imitari; orationibus uidelicet assiduis, uigiliis ac ieiuniis seruiendo, uerbum uitae, quibus poterant, praedicando, cuncta huius mundi uelut aliena spernendo, ea tantum, quae uictui necessaria uidebantur, ab eis, quos docebant, accipiendo, secundum ea, quae docebant, ipsi per omnia uiuendo, et paratum ad patiendum aduersa quaeque, uel etiam moriendum pro ea, quam praedicabant, ueritate animum habendo. Quid mora? Crediderunt nonnulli et baptizabantur, mirantes simplicitatem innocentis uitae, ac dulcedinem doctrinae eorum caelestis. Erat autem prope ipsam ciuitatem ad orientem ecclesia in honorem sancti Martini antiquitus facta, dum adhuc Romani Brittaniam incolerent, in qua regina, quam Christianam fuisse praediximus, orare consuerat. In hac ergo et ipsi primo conuenire, psallere, orare, missas facere, praedicare, et baptizare coeperunt; donec, rege ad fidem conuerso, maiorem praedicandi per omnia, et ecclesias fabricandi uel restaurandi licentiam acciperent.
At ubi ipse etiam inter alios delectatus uita mundissima sanctorum, et promissis eorum suauissimis, quae uera esse miraculorum quoque multorum ostensione firmauerant, credens baptizatus est, coepere plures cotidie ad audiendum uerbum confluere, ac, relicto gentilitatis ritu, unitati se sanctae Christi ecclesiae credendo sociare. Quorum fidei et conuersioni ita congratulatus esse rex perhibetur, ut nullum tamen cogeret ad Christianismum; sed tantummodo credentes artiori dilectione, quasi conciues sibi regni caelestis, amplecteretur. Didicerat enim a doctoribus auctoribusque suae salutis seruitium Christi uoluntarium, non coacticium esse debere. Nec distulit, quin etiam ipsis doctoribus suis locum sedis eorum gradui congruum in Doruuerni metropoli sua donaret, simul et necessarias in diuersis speciebus possessiones conferret.
[27] INTEREA uir Domini Augustinus uenit Arelas, et ab archiepiscopo eiusdem ciuitatis Aetherio, iuxta quod iussa sancti patris Gregorii acceperant, archiepiscopus genti Anglorum ordinatus est; reuersusque Brittaniam misit continuo Roman Laurentium presbyterum et Petrum monachum, qui beato pontifici Gregorio gentem Anglorum fidem Christi suscepisse, ac se episcopum factum esse referrent; simul et de eis, quae necessariae uidebantur, quaestionibus eius consulta flagitans. Nec mora, congrua quaesitui responsa recepit; quae etiam huic historiae nostrae commodum duximus indere.
I. Interrogatio beati Augustini episcopi Cantuariorum ecclesiae: De episcopis, qualiter cum suis clericis conuersentur, uel de his, quae fidelium oblationibus accedunt altario; quantae debeant fieri portiones et qualiter episcopus agere in ecclesia debeat?
Respondit Gregorius papa urbis Romae: Sacra scriptura testatur, quam te bene nosse dubium non est, et specialiter beati Pauli ad Timotheum epistulae, in quibus eum erudire studuit, qualiter in domo Dei conuersari debuisset. Mos autem sedis apostolicae est ordinatis episcopis praecepta tradere, ut omni stipendio, quod accedit, quattuor debeant fieri portiones; una uidelicet episcopo et familiae propter hospitalitatem atque susceptionem, alia clero, tertia pauperibus, quarta ecclesiis reparandis. Sed quia tua fraternitas monasterii regulis erudita, seorsum fieri non debet a clericis suis in ecclesia Anglorum, quae auctore Deo nuper adhuc ad fidem perducta est, hanc debet conuersationem instituere, quae initio nascentis ecclesiae fuit patribus nostris; in quibus nullus eorum ex his, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant eis omnia communia.
Siqui uero sunt clerici extra sacros ordines constituti, qui se continere non possunt, sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius accipere; quia et de hisdem patribus, de quibus praefati sumus, nouimus scriptum, quod diuidebatur singulis, prout cuique opus erat. De eorum quoque stipendio cogitandum atque prouidendum est, et sub ecclesiastica regula sunt tenendi, ut bonis moribus uiuant, et canendis psalmis inuigilent, et ab omnibus inlicitis et cor et linguam et corpus Deo auctore conseruent. Communi autem uita uiuentibus iam de faciendis portionibus, uel exhibenda hospitalitate, et adimplenda misericordia nobis quid erit loquendum? Cum omne, quod superest, in causis piis ac religiosis erogandum est, Domino magistro omnium docente: 'Quod superest, date elemosinam, et ecce omnia munda sunt uobis.'
II. Interrogatio Augustini: Cum una sit fides, sunt ecclesiarum diuersae consuetudines, et altera consuetudo missarum in sancta Romana ecclesia, atque altera in Galliarum tenetur?
Respondit Gregorius papa: Nouit fraternitas tua Romanae ecclesiae consuetudinem, in qua se meminit nutritam. Sed mihi placet ut, siue in Romana, siue in Galliarum, seu in qualibet ecclesia aliquid inuenisti, quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite eligas, et in Anglorum ecclesia, quae adhuc ad fidem noua est, institutione praecipua, quae de multis ecclesiis colligere potuisti, infundas. Non enim pro locis res, sed pro bonis rebus loca amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque ecclesiis, quae pia, quae religiosa, quae recta sunt, elige; et haec quasi in fasciculum collecta apud Anglorum mentes in consuetudinem depone.
III. Interrogatio Augustini: Obsecro, quid pati debeat, siquis aliquid de ecclesia furtu abstulerit?
Respondit Gregorius: Hoc tua fraternitas ex persona furis pensare potest, qualiter ualeat corrigi. Sunt enim quidam, qui habentes subsidia furtum perpetrant, et sunt alii, qui hac in re ex inopia delinquunt; unde necesse est, ut quidam damnis, quidam uero uerberibus, et quidam districtius, quidam autem lenius corrigantur. Et cum paulo districtius agitur, ex caritate agendum est, et non ex furore; quia ipsi hoc praestatur, qui corrigitur, ne gehennae ignibus tradatur. Sic enim nos fidelibus tenere disciplinam debemus, sicut boni patres carnalibus filiis solent, quos et pro culpis uerberibus feriunt, et tamen ipsos, quos doloribus adfligunt, habere heredes quaerunt; et quae possident, ipsis seruant, quos irati insequi uidentur. Haec ergo caritas in mente tenenda est, et ipsa modum correctionis dictat, ita ut mens extra rationis regulam omnino nihil faciat. Addes etiam, quomodo ea, quae furtu de ecclesiis abstulerint, reddere debeant. Sed absit, ut ecclesia cum augmento recipiat, quod de terrenis rebus uidetur amittere, et lucra de uanis quaerere.
IIII. Interrogatio Augustini: Si debeant duo germani fratres singulas sorores accipere, quae sunt ab illis longa progenie generatae?
Respondit Gregorius: Hoc fieri modis omnibus licet; nequaquam enim in sacris eloquiis inuenitur, quod huic capitulo contradicere uideatur.
V. Interrogatio Augustini: Usque ad quotam generationem fideles debeant cum propinquis sibi coniugio copulari? et nouercis et cognatis si liceat copulari coniugio?
Respondit Gregorius: Quaedam terrena lex in Romana repuplica permittit, ut siue frater et soror, seu duorum fratrum germanorum, uel duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus ex tali coniugio sobolem non posse succrescere. Et sacra lex prohibet cognationis turpitudinem reuelare. Unde necesse est, ut iam tertia uel quarta generatio fidelium licenter sibi iungi debeat; nam secunda, quam praediximus, a se omni modo debet abstinere. Cum nouerca autem miscere graue est facinus, quia et in lege scriptum est: 'Turpitudinem patris tui non reuelabis.' Neque enim patris turpitudinem filius reuelare potest. Sed quia scriptum est: 'Erunt duo in carne una,' qui turpitudinem nouercae, quae una caro cum patre fuit, reuelare praesumserit, profecto patris turpitudinem reuelauit. Cum cognata quoque miscere prohibitum est, quia per coniunctionem priorem caro fratris fuerit facta. Pro qua re etiam Iohannes Baptista capite truncatus est, et sancto martyrio consummatus, cui non est dictum, ut Christum negaret, et pro Christi confessione occisus est; sed quia isdem Dominus noster Iesus Christus dixerat: 'Ego sum ueritas'; quia pro ueritate Iohannes occisus est, uidelicet et pro Christo sanguinem fudit.
Quia uero sunt multi in Anglorum gente, qui, dum adhuc in infidelitate essent, huic nefando coniugio dicuntur admixti, ad fidem uenientes admonendi sunt, ut se abstineant, et graue hoc esse peccatum cognoscant. Tremendum Dei iudicium timeant, ne pro carnali dilectione tormenta aeterni cruciatus incurrant. Non tamen pro hac re sacri corporis ac sanguinis Domini communione priuandi sunt, ne in eis illa ulcisci uideantur, in quibus se per ignorantiam ante lauacrum baptismatis adstrinxerunt. In hoc enim tempore sancta ecclesia quaedam per feruorem corrigit, quaedam per mansuetudinem tolerat, quaedam per considerationem dissimulat, atque ita portat et dissimulat, ut saepe malum, quod aduersatur, portando et dissimulando conpescat. Omnes autem, qui ad fidem ueniunt, admonendi sunt, ne tale aliquid audeant perpetrare. Siqui autem perpetrauerint, corporis et sanguinis Domini communione priuandi sunt; quia, sicut in his, qui per ignorantiam fecerunt, culpa aliquatenus toleranda est, ita in his fortiter insequenda, qui non metuunt sciendo peccare.
VI. Interrogatio Augustini: Si longinquitas itineris magna interiacet, ut episcopi non facile ualeant conuenire, an debeat sine aliorum episcoporum praesentia episcopus ordinari?
Respondit Gregorius: Et quidem in Anglorum ecclesia, in qua adhuc solus tu episcopus inueniris, ordinare episcopum non aliter nisi sine episcopis potes. Nam quando de Galliis episcopi ueniunt, qui in ordinatione episcopi testes adsistant? Sed fraternitatem tuam ita uolumus episcopos ordinare, ut ipsi sibi episcopi longo interuallo minime disiungantur, quatinus nulla sit necessitas, ut in ordinatione episcopi pastores quoque alii, quorum praesentia ualde est utilis, facile debeant conuenire. Cum igitur auctore Deo ita fuerint episcopi in propinquis sibi locis ordinati, per omnia episcoporum ordinatio sine adgregatis tribus uel quattuor episcopis fieri non debet. Nam in ipsis rebus spiritalibus, ut sapienter et mature disponantur, exemplum trahere a rebus etiam carnalibus possumus. Certe enim dum coniugia in mundo celebrantur, coniugati quique conuocantur, ut qui in uia iam coniugii praecesserunt, in subsequentis quoque copulae gaudio misceantur. Cur non ergo et in hac spiritali ordinatione, qua per sacrum ministerium homo Deo coniungitur, tales conueniant, qui uel in prouectu ordinati episcopi gaudeant, uel pro eius custodia omnipotenti Deo preces pariter fundant?
VII. Interrogatio Augustini: Qualiter debemus cum Galliarum atque Brittaniarum episcopis agere?
Respondit Gregorius: In Galliarum episcopis nullam tibi auctoritatem tribuimus; quia ab antiquis praedecessorum meorum temporibus pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos priuare auctoritate percepta minime debemus. Si igitur contingat, ut fraternitas tua ad Galliarum prouinciam transeat, cum eodem Arelatense episcopo debet agerc, qualiter, siqua sunt in episcopis uitia, corrigantur. Qui si forte in disciplinac uigore tepidus cxistat, tuae fraternitatis zelo accendendus est. Cui etiam epistulas fecimus, ut cum tuae sanctitatis praesentia in Galliis, et ipse tota mente subueniat, et quae sunt Creatoris nostri iussioni contraria, ab episcoporum moribus conpescat. Ipse autem extra auctoritatem propriam episcopos Galliarum iudicare non poteris; sed suadendo, blandiendo, bona quoque opera eorum imitationi monstrando, prauorum mentes ad sanctitatis studia reforma; quia scriptum est in lege: 'Per alienam messem transiens falcem mittere non debet, sed manu spicas conterere et manducare.' Falcem enim iudicii mittere non potes in ca segete, quae alteri uidetur esse commissa; sed per affectum boni operis frumenta dominica uitiorum suorum paleis expolia, et in ecclesiae corpore monendo et persuadendo, quasi mandendo conuerte. Quicquid uero ex auctoritate agendum est, cum pracdicto Arelatense episcopo agatur, ne praetermitti possit hoc, quod antiqua patrum institutio inuenit. Brittaniarum uero omnes episcopos tuae fraternitati committimus, ut indocti doceantur, infirmi persuasione roborentur, peruersi auctoritate corrigantur.
VIII. Interrogatio Augustini: Si pregnans mulier debeat baptizari? aut postquam genuerit, post quantum tempus possit ecclesiam intrare? aut etiam, ne morte praeoccupetur, quod genuerit, post quot dies hcc liceat sacri baptismatis sacramenta percipere? aut post quantum temporis huic uir suus possit in carnis copulatione coniungi? aut, si menstrua consuetudine tenetur, an ecclesiam intrare ei liceat, aut sacrae communionis sacramenta percipere? aut uir suae coniugi permixtus, priusquam lauetur aqua, si ecclesiam possit intrare? uel etiam ad mysterium communionis sacrae accedere? Quae omnia rudi Anglorum genti oportet haberi conperta.
Respondit Gregorius: Hoc non ambigo fraternitatem tuam esse requisitam, cui iam et responsum reddidisse me arbitror. Sed hoc, quod ipse dicere et sentire potuisti, credo, quia mea apud te uolueris responsione firmari. Mulier etenim pregnans cur non debeat baptizari, cum non sit ante omnipotentis Dei oculos culpa aliqua fecunditas carnis? Nam cum primi parentes nostri in paradiso deliquissent, inmortalitatem, quam acceperant, recto Dei iudicio perdiderunt. Quia itaque isdem omnipotens Deus humanum genus pro culpa sua funditus extinguere noluit, et inmortalitatem homini pro peccato suo abstulit, et tamen pro benignitate suae pietatis fecunditatem ei subolis reseruauit. Quod ergo naturae humanae ex omnipotentis Dei dono seruatum est, qua ratione poterit a sacri baptismatis gratia prohibere? In illo quippe mysterio, in quo omnis culpa funditus extinguitur, ualde stultum est, si donum gratiae contradicere posse uideatur.
Cum uero enixa fuerit mulier, post quot dies debeat ecclesiam intrare, testamenti ueteris praeceptione didicisti, ut pro masculo diebus XXXIII, pro femina autem diebus LXVI debeat abstinere. Quod tamen sciendum est, quia in mysterio accipitur. Nam si hora eadem, qua genuerit, actura gratias intrat ecclesiam, nullo peccati pondere grauatur; uoluptas ctenim carnis, non dolor in culpa est. In carnis autem commistione uoluptas est; nam in prolis prolatione gemitus. Unde et ipsi primae matri omnium dicitur: 'In doloribus paries.' Si itaque enixam mulierem prohibemus ecclesiam intrare, ipsam ei poenam suam in culpam deputamus. Baptizare autem uel enixam mulierem, uel hoc quod genuerit, si mortis periculo urguetur, uel ipsam hora eadem, qua gignit, uel hoc, quod gignitur, eadem, qua natum est, nullo modo prohibetur; quia sancti mysterii gratia, sicut uiuentibus atque discernentibus cum magna discretione prouidenda est; ita his, quibus mors inminet, sine ulla dilatione offerenda; ne dum adhuc tempus ad praebendum redemtionis mysterium quaeritur, interueniente paululum mora, inueniri non ualeat, qui redimatur.
Ad eius uero concubitum uir suus accedere non debet, quoadusque, qui gignitur, ablactatur Praua autem in coniugatorum moribus consuetudo surrexit, ut mulieres filios, quos gignunt, nutrire contemnant, eosque aliis mulieribus ad nutriendum tradant, quod uidelicet ex sola causa incontinentiae uidetur inuentum; quia, dum se continere nolunt, despiciunt lactare, quos gignunt. Hae itaque, quae filios suos ex praua consuetudine aliis ad nutriendum tradunt, nisi purgationis tempus transierit, uiris suis non debent admisceri; quippe quia et sine partus causa, cum in suetis menstruis detinentur, uiris suis misceri prohibentur; ita ut morte lex sacra feriat, siquis uir ad menstruatam mulierem accedat. Quae tamen mulier, dum consuetudinem menstruam patitur, prohiberi ecclesiam intrare non debet, quia ei naturae superfluitas in culpam non ualet reputari; et per hoc, quod inuita patitur, iustum non est, ut ingressu ecclesiae priuetur. Nouimus namque, quod mulier, quae fluxum patiebatur sanguinis, post tergum Domini humiliter ueniens uestimenti eius fimbriam tetigit, atque ab ea statim sua infirmitas recessit. Si ergo in fluxu sanguinis posita laudabiliter potuit Domini uestimentum tangere, cur, quae menstruam sanguinis patitur, ei non liceat Domini ecclesiam intrare? Sed dices: Illam infirmitas conpulit; has uero, de quibus loquimur, consuetudo constringit. Perpende autem, frater carissime, quia omne, quod in hac mortali carne patimur ex infirmitate naturae, est digno Dei iudicio post culpam ordinatum. Esurire namque, sitire, aestuare, algere, lassescere ex infirmitate naturae est. Et quid est aliud contra famem alimenta, contra sitim potum, contra aestum auras, contra frigus uestem, contra lassitudinem requiem quaerere, nisi medicamentum quidem contra egritudines explorare? Feminae itaque et menstruus sui sanguinis fluxus egritudo est. Si igitur bene praesumsit, quae uestimentum Domini in langore posita tetigit, quod uni personae infirmanti conceditur, cur non concedatur cunctis mulieribus, quae naturae suae uitio infirmantur?
Sanctae autem communionis mysterium in eisdem diebus percipere non debet prohiberi. Si autem ex ueneratione magna percipere non praesumit, laudanda est; sed si perceperit, non iudicanda. Bonarum quippe mentium est, et ibi aliquo modo culpas suas agnoscere, ubi culpa non est; quia saepe sine culpa agitur, quod uenit ex culpa; unde etiam cum esurimus, sine culpa comedimus, quibus ex culpa primi hominis factum est, ut esuriamus. Menstrua enim consuetudo mulieribus non aliqua culpa est, uidelicet quae naturaliter accedit. Sed tamen quod natura ipsa ita uitiata est, ut etiam sine uoluntatis studio uideatur esse polluta, ex culpa uenit uitium, in quo se ipsa, qualis per iudicium facta sit, humana natura cognoscat. Et homo, qui culpam sponte perpetrauit, reatum culpae portet inuitus. Atque ideo feminae cum semet ipsis considerent, et si in menstrua consuetudine ad sacramentum dominici corporis et sanguinis accedere non praesumant, de sua recta consideratione laudandae sunt; dum uero percipiendo ex religiosae uitae consuetudine eiusdem mysterii amore rapiuntur, reprimendae, sicut praediximus, non sunt. Sicut enim in testamento ueteri exteriora opera obseruantur, ita in testamento novo non tam, quod exterius agitur, quam id, quod interius cogitatur, sollicita intentione adtenditur, ut subtili sententia puniatur. Nam cum multa lex uelut inmunda manducare prohibeat, in euangelio tamen Dominus dicit: 'Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quae exeunt de ore, illa sunt, quae coinquinant hominem.' Atque paulo post subiecit exponens: 'Ex corde exeunt cogitationes malae.' Ubi ubertim indicatum est, quia illud ab omnipotente Deo pollutum esse in opere ostenditur, quod ex pollutae cogitationis radice generatur. Unde Paulus quoque apostolus dicit: 'Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum.' Atque mox eiusdem causam coinquinationis adnuntians subiungit: Coinquinata sunt enim et mens eorum et conscientia.' Si ergo ei cibus inmundus non est, cui mens inmunda non fuerit; cur, quod munda mente mulier ex natura patitur, ei in inmunditiam reputetur?
Uir autem cum propria coniuge dormiens, nisi lotus aqua, intrare ecclesiam non debet; sed neque lotus intrare statim debet. Lex autem ueteri populo praecepit, ut mixtus uir mulieri, et lauari aqua debeat, et ante solis occasum ecclesiam non intrare; quod tamen intellegi spiritaliter potest. Quia mulieri uir miscetur, quando inlicitae concupiscentiae animus in cogitatione per delectationem coniungitur; quia, nisi prius ignis concupiscentiae a mente deferueat, dignum se congregationi fratrum aestimare non debet, qui se grauari per nequitiam prauae uoluntatis uidet. Quamuis de hac re diuersae hominum nationes diuersa sentiant, atque alia custodire uideantur, Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post amixtioncm propriae coniugis, et lauacri purificationem quaerere, et ab ingressu ecclesiae paululum reuerenter abstinere Nec haec dicentes culpam deputamus esse coniugium; sed quia ipsa licita amixtio coniugis sine uoluntate carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu abstinendum est; quia uoluntas ipsa esse sine culpa nullatenus potest. Non enim de adulterio uel fornicatione, sed de legitimo coniugio natus fuerat, qui dicebat: 'Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea.' Qui enim in iniquitatibus conceptum se nouerat, a delicto se natum gemebat; quia portat in ramo umorem uitii, quem traxit ex radice. In quibus tamen uerbis non amixtionem coniugum iniquitatem nominat, sed ipsam uidelicet uoluntatem amixtionis. Sunt etenim multa, quae licita ac legitima, et tamen in eorum actu aliquatenus fedamur; sicut saepe irascendo culpas insequimur, et tranquillitatem in nobis animi perturbamus; et cum rectum sit, quod agitur, non est tamen adprobabile, quod in eo animus perturbatur. Contra uitia quippe delinquentium iratus fuerat, qui diccbat: 'Turbatus est prae ira oculus meus.' Quia cnim non ualet nisi tranquilla mens in contemplationis se lucem suspendere, in ira suum oculum turbatum dolebat; quia, dum male acta deorsum insequitur, confundi atque turbari a summorum contemplatione cogebatur. Et laudabilis ergo est ira contra uitium, et tamen molesta, qua turbatum se aliquem reatum incurrisse aestimabat. Oportet itaque legitimam carnis copulam, ut causa prolis sit, non uoluntatis; et carnis commixtio creandorum liberorum sit gratia, non satisfactio uitiorum. Siquis uero suam coniugem non cupidine uoluptatis raptus, scd solummodo creandorum liberorum gratia utitur, iste profecto siue de ingressu ecclesiae, seu de sumendo dominici corporis sanguinisque mysterio, suo est iudicio relinquendus; quia a nobis prohiberi non debet accipere, qui in igne positus nescit ardere. Cum uero non amor ortandi subolis, sed uoluntas dominatur in opere commixtionis, habent coniuges etiam de sua commixtione, quod defleant. Hoc enim eis concedit sancta praedicatio, et tamen de ipsa concessione metu animum concutit. Nam cum Paulus apostolus diceret: 'Qui se continere non potest, habeat uxorem suam,' statim subiungere curauit: 'Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.' Non enim indulgetur, quod licet, quia iustum est. Quod igitur indulgere dixit, culpam esse demonstrauit.
Uigilanti uero mente pensandum est, quod in Sina monte Dominus ad populum locuturus prius eundem populum abstinere a mulieribus praecipit. Et si illic, ubi Dominus per creaturam subditam hominibus loquebatur, tanta prouisione est munditia corporis requisita, ut, qui uerba Dei perciperent, mulieribus mixti non essent: quanto magis mulieres, quae corpus Domini omnipotentis accipiunt, custodire in se munditiam carnis debent, ne ipsa inaestimabilis mystcrii magnitudine grauentur? Hinc etiam ad Dauid de pueris suis per sacerdotem dicitur, ut si a mulieribus mundi essent, panes propositionis acciperent, quos omnino non acciperent, nisi prius mundos eos Dauid a mulieribus fateretur. Tunc autem uir, qui post amixtionem coniugis lotus aqua fuerit, etiam sacrae communionis mysterium ualet accipere, cum ei iuxta praefinitam sententiam etiam ecclesiam licuerit intrare.
VIIII. Interrogatio Augustini: Si post inlusionem, quae per somnium solet accedere, uel corpus Domini quislibet accipere ualeat: uel, si sacerdos sit, sacra mysteria celebrare?
Respondit Gregorius: Hunc quidem testamentum ueteris legis, sicut in superiori capitulo iam diximus, pollutum dicit, et nisi lotum aqua ei usque ad uesperum intrare ecclesiam non concedit. Quod tamen aliter populus spiritalis intellegens sub eodem intellectu accipiet, quo praefati sumus; quia quasi per somnium inluditur, qui temtatus inmunditia, ueris imaginibus in cogitatione inquinatur; sed lauandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrimis abluat; et nisi prius ignis temtationis reciderit, reum se quasi usque ad uesperum cognoscat. Sed est in eadem inlusione ualde necessaria discretio, quae subtiliter pensari debet, ex qua re accedat menti dormientis; aliquando enim ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate uel infirmitate, aliquando ex cogitatione contingit. Et quidem cum ex naturae superfluitate uel infirmitate euenerit, omnimodo haec inlusio non est timenda; quia hanc animum nescientem pertulisse magis dolendum est, quam fecisse. Cum uero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco umorum receptacula grauantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sancti mysterii uel missarum sollemnia celebrandi; cum fortasse aut festus dies exigit, aut exhiberi mysterium (pro eo, quod sacerdos alius in loco deest) ipsa necessitas conpellit. Nam si adsunt alii, qui implere ministerium ualeant, inlusio pro crapula facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet; sed ab immolatione sacri mysterii abstinere, ut arbitror, humiliter debet; si tamen dormientis mentem turpi imaginatione non concusserit. Nam sunt, quibus ita plerumque inlusio nascitur, ut eorum animus, etiam in somno corporis positus, turpibus imaginationibus non fedetur. Qua in re unum ibi ostenditur ipsa mens rea, non tamen uel suo iudicio libera, cum se, etsi dormienti corpore, nihil meminit uidisse, tamen in uigiliis corporis meminit in ingluuiem cecidisse. Sin uero ex turpi cogitatione uigilantis oritur inlusio dormientis, patet animo reatus suus; uidet enim, a qua radice inquinatio illa processerit, quia, quod cogitauit sciens, hocpertulit nesciens. Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum suggestione an delectatione, uel, quod maius est, peccati consensu acciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum, uidelicet suggestione, delectatione, consensu. Suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum; quia et primam culpam serpens suggessit, Eua uelut caro delectata est, Adam uero uelut spiritus consensit; et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem atque delectationem, inter delectationem et consensum iudex sui animus praesideat. Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omnimodo perpetratum non est; cum uero delectare caro coeperit, tunc peccatum incipit nasci; si autem etiam ex deliberatione consentit, tunc peccatum cognoscitur perfici. In suggestione igitur peccati semen est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu perfectio. Et saepe contingit, ut hoc, quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectationem trahat; nec tamen anima eidem delectationi consentiat. Et cum caro delectare sine animo nequeat, ipse tamen animus carnis uoluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo modo ligatur inuitus, ut ei ex ratione contradicat, ne consentiat; et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se uehementer ingemiscat. Unde et ille caelestis exercitus praecipuus miles gemebat dicens: 'Uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis.' Si autem captiuus erat, minimc pugnabat; sed et pugnabat; quapropter et captiuus erat, et pugnabat igitur legi mentis, cui lex, quae in membris est, repugnabat. Si autem pugnabat, captiuus non erat. Ecce itaque homo est, ut ita dixerim, captiuus et liber; liber ex iustitia, quam diligit, captiuus ex delectatione, quam portat inuitus.
[28] HUCUSQUE responsiones beati papae Gregorii ad consulta reuerentissimi antistitis Augustini. Epistulam uero, quam se Arelatensi episcopo fecisse commemorat, ad Uergilium Aetherii successorem dederat; cuius haec forma est:
'Reuerentissimo et sanctissimo fratri Uergilio coepiscopo Gregorius seruus seruorum Dei.
Quantus sit affectus uenientibus sponte fratribus inpendendus, ex eo, quod plerumque solent caritatis causa inuitari, cognoscitur. Et ideo, si communem fratrem Augustinum episcopum ad uos uenire contigerit, ita illum dilectio uestra, sicut decet, affectuose dulciterque suscipiat, ut et ipsum consolationis suae bono refoueat, et alios, qualiter fraterna caritas colenda sit, doceat. Et quoniam sacpius euenit, ut hi, qui longe sunt positi, prius ab aliis, quae sunt emendanda, cognoscant; siquas fortasse fraternitati uestrae sacerdotum uel aliorum culpas intulerit, una cum eo residentes subtili cuncta inuestigatione perquirite, et ita uos in ea, quae Deum offendunt, et ad iracundiam prouocant, districtos ac sollicitos exhibete, ut ad aliorum emendationem et uindicta culpabilem feriat, et innocentem falsa opinio non affligat. Deus te incolumem custodiat, reuerentissime frater.
Data die X Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno XIX, post consulatum eiusdem domini anno XVIII, indictione IIII.'
[29] PRAETEREA idem papa Gregorius Augustino episcopo, quia suggesserat ei multam quidem sibi esse messem, sed operarios paucos, misit cum praefatis legatariis suis plures cooperatores ac uerbi ministros; in quibus primi et praecipui erant Mellitus, Iustus, Paulinus, Rufinianus; et per eos generaliter uniuersa, quae ad cultum erant ac ministerium ecclesiae necessaria, uasa uidelicet sacra, et uestimenta altarium, ornamenta quoque ecclesiarum, et sacerdotalia uel clericilia indumenta, sanctorum etiam apostolorum ac martyrum reliquias, nec non et codices plurimos. Misit etiam litteras, in quibus significat se ei pallium direxisse, simul et insinuat, qualiter episcopos in Brittania constituere debuisset; quarum litterarum iste est textus:
'Reuerentissimo et sanctissimo fratri Augustino coepiscopo Gregorius seruus seruorum Dei.
Cum certum sit pro omnipotente Deo laborantibus ineffabilia aeterm regni praemia reseruari; nobis tamen eis necessc est honorum beneficia tribuere, ut in spiritalis operis studio ex remuneratione ualcant multiplicius insudare. Et quia noua Anglorum ecclesia ad omnipotentis Dei gratiam eodem Domino largiente, et te laborante perducta est, usum tibi pallii in ea ad sola missarum sollemnia agenda concedimus, ita ut per loca singula XII episcopos ordines, qui tuae subiaceant dicioni, quatinus Lundoniensis ciuitatis episcopus semper in posterum a synodo propria debeat consecrari, atque honoris pallium ab hac sancta et apostolica, cui Deo auctore descruio, sedc percipiat. Ad Eburacam uero ciuitatem te uolumus episcopum mittere, quem ipse iudicaucris ordinare; ita duntaxat, ut, si eadem ciuitas cum finitimis locis uerbum Dei receperit, ipse quoque XII episcopos ordinet, et metropolitani honore perfruatur; quia ei quoque, si uita comes fuerit, pallium tribuere Domino fauente disponimus, quem tamen tuae fraternitatis uolumus dispositioni subiacere; post obitum uero tuum ita episcopis, quos ordinauerit, praesit, ut Lundoniensis episcopi nullo modo dicioni subiaceat. Sit uero inter Lundoniae et Eburacae ciuitatis episcopos in posterum honoris ista distinctio, ut ipse prior habeatur, qui prius fuerit ordinatus; communi autem consilio, et concordi actione quaeque sunt pro Christi zelo agenda disponant unanimiter; recte sentiant, et ea, quae senserint, non sibimet discrepando perficiant.
Tua uero fraternitas non solum eos episcopos, quos ordinauerit, neque hos tantummodo, qui per Eburacae episcopum fuerint ordinati, sed etiam omnes Brittaniae sacerdotes habeat Deo Domino nostro Iesu Christo auctore subiectos; quatinus ex lingua et uita tuae sanctitatis et recte credendi, et bene uiuendi formam percipiant, atque officium suum fide ac moribus exsequentes, ad caelestia, cum Dominus uoluerit, regna pertingant. Deus te incolumem custodiat, reuerentissime frater.
Data die X. Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno XVIIII, post consulatum eiusdem domini anno XVIII, indictione IIII.
[30] ABEUNTIBUS autem praefatis legatariis, misit post eos beatus pater Gregorius litteras memoratu dignas, in quibus aperte, quam studiose erga saluationem nostrae gentis inuigilauerit, ostendit, ita scribens:
'Dilectissimo filio Mellito abbati Gregorius seruus seruorum Dei.
Post discessum congregationis nostrae, quae tecum est, ualde sumus suspensi redditi, quia nihil de prosperitate uestri itineris audisse nos contigit. Cum ergo Deus omnipotens uos ad reuerentissimum uirum fratrem nostrum Augustinum episcopum perduxerit, dicite ei, quid diu mecum de causa Anglorum cogitans tractaui; uidelicet, quia fana idolorum destrui in eadem gente minime debeant; sed ipsa, quae in eis sunt, idola destruantur; aqua benedicta fiat, in eisdem fanis aspergatur, altaria construantur, reliquiae ponantur. Quia, si fana eadem bene constructa sunt, necesse est, ut a cultu daemonum in obsequio ueri Dei debeant commutari; ut dum gens ipsa eadem fana sua non uidet destrui, de corde errorem deponat, et Deum uerum cognoscens ac adorans, ad loca, quae consueuit, familiarius concurrat. Et quia boues solent in sacrificio daemonum multos occidere, debet eis etiam hac de re aliqua sollemnitas immutari; ut die dedicationis, uel natalicii sanctorum martyrum, quorum illic reliquiae ponuntur, tabernacula sibi circa easdem ecclesias, quae ex fanis commutatae sunt, de ramis arborum faciant, et religiosis conuiuiis sollemnitatem celebrent; nec diabolo iam animalia immolent, et ad laudem Dei in esu suo animalia occidant, et donatori omnium de satietate sua gratias referant; ut dum eis aliqua exterius gaudia reseruantur, ad interiora gaudia consentire facilius ualeant. Nam duris mentibus simul omnia abscidere impossibile esse non dubium est, quia et is, qui summum locum ascendere nititur, gradibus uel passibus, non autem saltibus eleuatur. Sic Israelitico populo in Aegypto Dominus se quidem innotuit; sed tamen eis sacrificiorum usus, quae diabolo solebat exhibere, in culto proprio reseruauit, ut eis in suo sacrificio animalia immolare praeciperet; quatinus cor mutantes, aliud de sacrificio amitterent, aliud retinerent; ut etsi ipsa essent animalia, quae offerre consueuerant, uero tamen Deo haec et non idolis immolantes, iam sacrificia ipsa non essent. Haec igitur dilectionem tuam praedicto fratri necesse est dicere, ut ipse in praesenti illic positus perpendat, qualiter omnia debeat dispensare. Deus te incolumem custodiat, dilectissime fili.
Data die XV. Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno XIX, post consulatum eiusdem domini anno XVIII, indictione IIII.
[31] QUO in tempore misit etiam Augustino epistulam super miraculis, quae per eum facta esse cognouerat, in qua eum, ne per illorum copiam periculum elationis incurreret, his uerbis hortatur:
Scio, frater carissime, quia omnipotens Deus per dilectionem tuam in gentem, quam eligi uoluit, magna miracula ostendit; unde necesse est, ut de eodem dono caelesti et timendo gaudeas, et gaudendo pertimescas. Gaudeas uidelicet, quia Anglorum animae per exteriora miracula ad interiorem gratiam pertrahuntur; pertimescas uero, ne inter signa, quae fiunt, infirmus animus in sui praesumtione se eleuet, et unde foras in honorem tollitur, inde per inanem gloriam intus cadat. Meminisse etenim debemus, quia discipuli cum gaudio a praedicatione redeuntes, dum caelesti magistro dicerent: 'Domine, in nomine tuo etiam daemonia nobis subiecta sunt,' protinus audierunt: 'Nolite gaudere super hoc, sed potius gaudete, quia nomina uestra scripta sunt in caelo.' In priuata enim et temporali laetitia mentem posuerant, qui de miraculis gaudebant; sed de priuata ad communem, de temporali ad aeternam laetitiam reuocantur, quibus dicitur: 'In hoc gaudete, quia nomina uestra scripta sunt in caelo.' Non enim omnes electi miracula faciunt, sed tamen eorum nomina omnium in caelo tenentur adscripta. Ueritatis etenim discipulis esse gaudium non debet, nisi de eo bono, quod commune cum omnibus habent, et in quo finem laetitiae non habent.
Restat itaque, frater carissime, ut inter ea, quae operante Domino exterius facis, semper te interius subtiliter iudices ac subtiliter intellegas et temet ipsum quis sis, et quanta sit in eadem gente gratia, pro cuius conuersione etiam faciendorum signorum dona percepisti. Et si quando te Creatori nostro seu per linguam, siue per operam reminisceris deliquisse, semper haec ad memoriam reuoces, ut surgentem cordis gloriam memoria reatus premat. Et quicquid de faciendis signis acceperis, uel accepisti, haec non tibi, sed illis deputes donata, pro quorum tibi salute collata sunt.
[32] MISIT idem beatus papa Gregorius eodem tempore etiam regi Aedilbercto epistulam, simul et dona in diuersis speciebus perplura; temporalibus quoque honoribus regem glorificare satagens, cui gloriae caelestis suo labore et industria notitiam prouenisse gaudebat. Exemplar autem praefatae epistulae hoc est:
Domino gloriosissimo atque praecellentissimo filio Aedilbercto regi Anglorum Gregorius episcopus.
Propter hoc omnipotens Deus bonos quosque ad populorum regimina perducit, ut per eos omnibus, quibus praelati fuerint, dona suae pictatis inpendat. Quod in Anglorum gente factum cognouimus, cui uestra gloria idcirco est praeposita, ut per bona, quae uobis concessa sunt, etiam subiectae uobis genti superna beneficia praestarentur. Et ideo, gloriose fili, eam, quam accepisti diuinitus gratiam, sollicita mente custodi, Christianam fidem in populis tibi subditis extendere festina, zelum rectitudinis tuae in eorum conuersione multiplica, idolorum cultus insequere, fanorum aedificia euerte, subditorum mores ex magna uitae munditia, exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, et boni operis exempla monstrando aedifica; ut illum retributorem inuenias in caelo, cuius nomen atque cognitionem dilataueris in terra. Ipse enim uestrae quoque gloriae nomen etiam posteris gloriosius reddet, cuius uos honorem quaeritis et seruatis in gentibus.
Sic etenim Constantinus quondam piissimus imperator Romanam rempuplicam a peruersis idolorum cultibus reuocans omnipotenti Deo Domino nostro Iesu Christo secum subdidit, seque cum subiectis populis tota ad eum mente conuertit. Unde factum est, ut antiquorum principum nomen suis uir ille laudibus uinceret, et tanto in opinione praecessores suos, quanto et in bono opere superaret. Et nunc itaque uestra gloria cognitionem unius Dei, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, regibus ac populis sibimet subiectis festinet infundere, ut et antiquos gentis suac reges laudibus ac meritis transeat, et quanto in subiectis suis etiam aliena peccata deterserit, tanto etiam de peccatis propriis ante omnipotentis Dei terribile examen securior fiat.
Reuerentissimus frater noster Augustinus episcopus in monasterii regula edoctus, sacrae scripturae scientia repletus, bonis auctore Deo operibus praeditus, quaeque uos ammonet, libenter audite, deuote peragite, studiose in memoria reseruate; quia, si uos eum in eo, quod pro omnipotente Deo loquitur, auditis, isdem omnipotens Deus hunc pro uobis exorantem celerius exaudit. Si enim, quod absit, uerba eius postponitis, quando eum omnipotens Deus poterit audire pro uobis, quem uos neglegitis audire pro Deo? Tota igitur mente cum eo uos in feruore fidei stringite, atque adnisum illius uirtute, quam uobis diui nitas tribuit, adiuuate, ut regni sui uos ipse faciat esse participes, cuius uos fidem in regno uestro recipi facitis et custodiri.
Praeterea scire uestram gloriam uolumus, quia, sicut in scriptura sacra ex uerbis Domini omnipotentis agnoscimus, praesentis mundi iam terminus iuxta est, et sanctorum regnum uenturum est, quod nullo umquam poterit fine terminari. Adpropinquante autem eodem mundi termino, multa inminent, quae antea non fuerunt; uidelicet immutationes aeris, terroresque de caelo, et contra ordinationem temporum tempestates, bella, fames, pestilentiae, terrae motus per loca; quae tamen non omnia nostris diebus uentura sunt, sed post nostros dies omnia subsequentur. Uos itaque, siqua ex his euenire in terra uestra cognoscitis, nullo modo uestrum animum perturbetis; quia idcirco haec signa de fine saeculi praemittuntur, ut de animabus nostris debeamus esse solliciti, de mortis hora suspecti, et uenturo Iudici in bonis actibus inueniamur esse praeparati. Haec nunc, gloriose fili, paucis locutus sum, ut cum Christiana fides in regno uestro excreuerit, nostra quoque apud uos locutio latior excrescat, et tanto plus loqui libeat, quanto se in mente nostra gaudia de gentis uestrae perfecta conuersione multiplicant.
Parua autem exenia transmisi, quae uobis parua non erunt, cum a uobis ex beati Petri apostoli fuerint benedictione suscepta. Omnipotens itaque Deus in uobis gratiam suam, quam coepit, perficiat, atque uitam uestram et hic per multorum annorum curricula extendat, et post longa tempora in caelestis uos patriae congregatione recipiat. Incolumem excellentiam uestram gratia superna custodiat, domine fili.
Data die X. Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno XVIIII, post consulatum eiusdem domini anno XVIII, indictione IIII.
[33] AT Augustinus, ubi in regia ciuitate sedem episcopalem, ut praediximus, accepit, recuperauit in ea, regio fultus adminiculo, ecclesiam, quam inibi antiquo Romanorum fidelium opere factam fuisse didicerat, et eam in nomine sancti Saluatoris Dei et Domini nostri Iesu Christi sacrauit, atque ibidem sibi habitationem statuit et cunctis successoribus suis. Fecit autem et monasterium non longe ab ipsa ciuitate ad orientem, in quo, eius hortatu, Aedilberct ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Pauli a fundamentis construxit, ac diuersis donis ditauit, in qua et ipsius Augustini, et omnium episcoporum Doruuernensium, simul et regum Cantiae poni corpora possent. Quam tamen ecclesiam non ipse Augustinus, sed successor eius Laurentius consecrauit.
Primus autem eiusdem monasterii abbas Petrus presbiter fuit, qui legatus Galliam missus demersus est in sinu maris, qui uocatur Amfleat, et ab incolis loci ignobili traditus sepulturae; sed omnipotens Deus ut, qualis meriti uir fuerit, demonstraret, omni nocte supra sepulchrum eius lux caelestis apparuit, donec animaduertentes uicini, qui uidebant, sanctum fuisse uirum, qui ibi esset sepultus, et inuestigantes, unde uel quis esset, abstulerunt corpus, et in Bononia ciuitate iuxta honorem tanto uiro congruum in ecclesia posuerunt.
[34] HIS temporibus regno Nordanhymbrorum praefuit rex fortissimus et gloriae cupidissimus Aedilfrid, qui plus omnibus Anglorum primatibus gentem uastauit Brettonum; ita ut Sauli quondam regi Israeliticae gentis conparandus uideretur, excepto dumtaxat hoc, quod diuinae erat religionis ignarus. Nemo enim in tribunis, nemo in regibus plures eorum terras, exterminatis uel subiugatis indigenis, aut tributarias genti Anglorum, aut habitabiles fecit. Cui merito poterat illud, quod benedicens filium patriarcha in personam Saulis dicebat, aptari: 'Beniamin lupus rapax, mane comedet praedam et uespere diuidet spolia.'
Unde motus eius profectibus Aedan rex Scottorum, qui Brittaniam inhabitant, uenit contra eum cum inmenso ac forti exercitu; sed cum paucis uictus aufugit. Siquidem in loco celeberrimo, qui dicitur Degsastán, id est Degsa lapis, omnis pene eius est caesus exercitus. In qua etiam pugna Theodbald frater Aedilfridi cum omni illo, quem ipse ducebat, exercitu peremtus est. Quod uidelicet bellum Aedilfrid anno ab incarnatione Domini DCIII, regni autem sui, quod XX et IIII annis tenuit, anno XI, perfecit; porro anno Focatis, qui tum Romani regni apicem tenebat, primo. Neque ex eo tempore quisquam regum Scottorum in Brittania aduersus gentem Anglorum usque ad hanc diem in proelium uenire audebat.
HISTORIAM ECCLESIASTICAM GENTIS ANGLORUM: LIBER SECUNDUS
[1] HIS temporibus, id est anno dominicae incarnationis DCV, beatus papa Gregorius, postquam sedem Romanae et apostolicae ecclesiae XIII annos, menses VI, et dies X gloriosissime rexit, defunctus est, atque ad aeternam regni caelestis sedem translatus. De quo nos conuenit, quia nostram, id est Anglorum, gentem de potestate Satanae ad fidem Christi sua industria conuertit, latiorem in nostra historia ecclesiastica facere sermonem, quem recte nostrum appellare possumus et debemus apostolum. Quia, cum primum in toto orbe gereret pontificatum, et conuersis iam dudum ad fidem ueritatis esset praelatus ecclesiis, nostram gentem eatenus idolis mancipatam Christi fecit ecclesiam, ita ut apostolicum illum de eo liceat nobis proferre sermonem: quia etsi aliis non est apostolus, sed tamen nobis est; nam signaculum apostolatus eius nos sumus in Domino.
Erat autem natione Romanus, a patre Gordiano, genus a proauis non solum nobile, sed et religiosum ducens. Denique Felix eiusdem apostolicae sedis quondam episcopus, uir magnae gloriae in Christo et ecclesia, eius fuit atauus. Sed ipse nobilitatem religionis non minore quam parentes et cognati uirtute deuotionis exercuit. Nobilitatem uero illam, quam ad saeculum uidebatur habere, totam ad nanciscendam supernae gloriam dignitatis diuina gratia largiente conuertit. Nam mutato repente habitu saeculari monasterium petiit, in quo tanta perfectionis gratia coepit conuersari, ut, sicut ipse postea flendo solebat adtestari, animo illius labentia cuncta subteressent, ut rebus omnibus, quae uoluuntur, emineret, ut nulla nisi caelestia cogitare soleret, ut etiam retentus corpore ipsa iam carnis claustra contemplatione transiret, ut mortem quoque, quae pene cunctis poena est, uidelicet ut ingressum uitae, et laboris sui praemium amaret. Haec autem ipse de se, non profectum iactando uirtutum, sed deflendo potius defectum, quem sibi per curam pastoralem incurrisse uidebatur, referre consuerat. Denique tempore quodam secreto, cum diacono suo Petro conloquens, enumeratis animi sui uirtutibus priscis, mox dolendo subiunxit: 'At nunc ex occasione curae pastoralis saecularium hominum negotia patitur, et post tam pulchram quietis suae speciem terreni actus puluere fedatur. Cumque se pro condescensione multorum ad exteriora sparserit, etiam cum interiora appetit, ad haec procul dubio minor redit. Perpendo itaque, quid tolero, perpendo, quid amisi; dumque intueor illud, quod perdidi, fit hoc grauius, quod porto.'
Haec quidem sanctus uir ex magnae humilitatis intentione dicebat; sed nos credere decet nihil eum monachicae perfectionis perdidisse occasione curae pastoralis, immo potiorem tunc sumsisse profectum de labore conuersionis multorum, quam de propriae quondam quiete conuersationis habuerat; maxime quia et pontificali functus officio domum suam monasterium facere curauit; et dum primo de monasterio abstractus, ad ministerium altaris ordinatus, atque Constantinopolim apocrisiarius ab apostolica sede directus est, non tamen in terreno conuersatus palatio propositum uitae caelestis intermisit. Nam quosdam fratrum ex monasterio suo, qui eum gratia germanae caritatis ad regiam urbem secuti sunt, in tutamentum coepit obseruantiae regularis habere; uidelicet ut eorum semper exemplo, sicut ipse scribit, ad orationis placidum litus, quasi anchorae fune restringeretur, cum incessabili causarum saecularium inpulsu fluctuaret, concussamque saeculi actibus mentem inter eos cotidie per studiosae lectionis roboraret alloquium. Horum ergo consortio non solum a terrenis est munitus incursibus, uerum etiam ad caelestis exercitia uitae magis magisque succensus.
Nam hortati sunt eum, ut librum beati Iob magnis inuolutum obscuritatibus mystica interpretatione discuteret; neque negare potuit opus, quod sibi fraternus amor multis utile futurum inponebat. Sed eundem librum, quomodo iuxta litteram intellegendus, qualiter ad Christi et ecclesiae sacramenta referendus, quo sensu unicuique fidelium sit aptandus, per XXX et V libros expositionis miranda ratione perdocuit. Quod uidelicet opus in regia quidem urbe apocrisiarius inchoauit, Romae autem iam pontifex factus expleuit. Qui cum adhuc esset regia in urbe positus, nascentem ibi nouam heresim de statu nostrae resurrectionis, cum ipso, quo exorta est, initio, iuuante se gratia catholicae ueritatis, attriuit. Siquidem Eutycius eiusdem urbis episcopus dogmatizabat corpus nostrum in illa resurrectionis gloria inpalpabile, uentis aereque subtilius esse futurum; quod ille audiens, et ratione ueritatis, et exemplo dominicae resurrectionis, probauit hoc dogma orthodoxae fidei omnimodis esse contrarium. Catholica etenim fides habet, quod corpus nostrum illa inmortalitatis gloria sublimatum subtile quidem sit per effectum spiritalis potentiae, sed palpabile per ueritatem naturae; iuxta exemplum dominici corporis, de quo a mortuis suscitato dicit ipse discipulis: 'Palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere.' In cuius adsertione fidei uenerabilis pater Gregorius in tantum contra nascentem heresim nouam laborare contendit, tanta hanc instantia, iuuante etiam piissimo imperatore Tiberio Constantino, conminuit, ut nullus exinde sit inuentus, qui eius resuscitator existeret.
Alium quoque librum conposuit egregium, qui uocatur Pastoralis, in quo manifesta luce patefecit, quales ad ecclesiae regimen adsumi, qualiter ipsi rectores uiuere, qua discretione singulas quasque audientium instruere personas, et quanta consideratione propriam cotidie debeant fragilitatem pensare. Sed et omelias euangelii numero XL conposuit, quas in duobus codicibus aequa sorte distinxit. Libros etiam Dialogorum IIII fecit, in quibus, rogatu Petri diaconi sui, uirtutes sanctorum, quos in Italia clariores nosse uel audire poterat, ad exemplum uiuendi posteris collegit; ut, sicut in libris expositionum suarum, quibus sit uirtutibus insudandum, edocuit, ita etiam descriptis sanctorum miraculis, quae uirtutum earumdem sit claritas, ostenderet. Primam quoque et ultimam Ezechielis prophetae partem, quae uidebantur obscuriores, per omelias XX et duas, quantum lucis intus habeant, demonstrauit. Excepto libello responsionum, quem ad interrogationes sancti Augustini primi Anglorum gentis episcopi scripsit, ut et supra docuimus, totum ipsum libellum his inserentes historiis; libello quoque synodico, quem cum episcopis Italiae de necessariis ecclesiae causis utillimum conposuit, et familiaribus ad quosdam litteris. Quod eo magis mirum est tot eum ac tanta condere uolumina potuisse, quod omni pene iuuentutis suae tempore, ut uerbis ipsius loquar, crebris uiscerum doloribus cruciabatur, horis momentisque omnibus fracta stomachi uirtute lassescebat, lentis quidem, sed tamen continuis febribus anhelabat. Uerum inter haec, dum sollicitus pensaret, quia scriptura teste: 'Omnis filius, qui recipitur, flagellatur'; quo malis praesentibus durius deprimebatur, eo de aeterna certius praesumtione respirabat.
Haec quidem de inmortali eius sint dicta ingenio, quod nec tanto corporis potuit dolore restingui. Nam alii quidam pontifices construendis ornandisque auro uel argento ecclesiis operam dabant, hic autem totus erga animarum lucra uacabat.
Quicquid pecuniae habuerat, sedulus hoc dispergere ac dare pauperibus curabat, ut iustitia eius maneret in saeculum saeculi, et cornu eius exaltaretur in gloria; ita ut illud beati Iob ueraciter dicere posset: 'Auris audiens beatificauit me, et oculus uidens testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem uociferantem, et pupillum, cui non esset adiutor. Benedictio perituri super me ueniebat, et cor uiduae consolatus sum. Iustitia indutus sum, et uestiui me, sicut uestimento et diademate, iudicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam, quam nesciebam, diligentissime inuestigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam.' Et paulo post: 'Si negaui,' inquit, 'quod uolebant, pauperibus, et oculos uiduae exspectare feci. Si comedi bucellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. Quia ab infantia mea creuit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum.'
Ad cuius pietatis et iustitiae opus pertinet etiam hoc, quod nostram gentem per praedicatores, quos huc direxit, de dentibus antiqui hostis eripiens aeternae libertatis fecit esse participem; cuius fidei et saluti congaudens, quamque digna laude commendans, ipse dicit in Expositione beati Iob: 'Ecce lingua Brittaniae, quae nil aliud nouerat quam barbarum frendere, iam dudum in diuinis laudibus Hebreum coepit alleluia resonare. Ecce quondam tumidus, iam substratus sanctorum pedibus seruit oceanus, eiusque barbaros motus, quos terreni principes edomare ferro nequiuerant, hos pro diuina formidine sacerdotum ora simplicibus uerbis ligant, et qui cateruas pugnantium infidelis nequaquam metueret, iam nunc fidelis humilium linguas timet. Quia enim perceptis caelestibus uerbis, clarescentibus quoque miraculis, uirtus ei diuinae cognitionis infunditur, eiusdem diuinitatis terrore refrenatur, ut praue agere metuat, ac totis desideriis ad aeternitatis gratiam uenire concupiscat.' Quibus uerbis beatus Gregorius hoc quoque declarat, quia sanctus Augustinus et socii eius non sola praedicatione uerborum, sed etiam caelestium ostensione signorum gentem Anglorum ad agnitionem ueritatis perducebant.
Fecit inter alia beatus papa Gregorius, ut in ecclesiis sanctorum apostolorum Petri et Pauli super corpora eorum missae celebrarentur. Sed et in ipsa missarum celebratione tria uerba maximae perfectionis plena superadiecit: 'Diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari.'
Rexit autem ecclesiam temporibus imperatorum Mauricii et Focatis. Secundo autem eiusdem Focatis anno transiens ex hac uita, migrauit ad ueram, quae in caelis est, uitam. Sepultus uero est corpore in ecclesia beati Petri apostoli, ante secretarium, die quarto Iduum Martiarum, quandoque in ipso cum ceteris sanctae ecclesiae pastoribus resurrecturus in gloria, scriptumque in tumba ipsius epitaphium huiusmodi:
Suscipe, terra, tuo corpus de corpore sumtum,
Reddere quod ualeas uiuificante Deo.
Spiritus astra petit, leti nil iura nocebunt,
Cui uitae alterius mors magis ipsa uia est.
Pontificis summi hoc clauduntur membra sepulchro,
Qui innumeris semper uiuit ubique bonis.
Esuriem dapibus superauit, frigora ueste,
Atque animas monitis texit ab hoste sacris.
Implebatque actu, quicquid sermone docebat,
Esset ut exemplum, mystica uerba loquens.
Ad Christum Anglos conuertit pietate magistra,
Adquirens fidei agmina gente noua.
Hic labor, hoc studium, haec tibi cura, hoc pastor agebas,
Ut Domino offerres plurima lucra gregis.
Hisque Dei consul factus laetare triumphis;
Nam mercedem operum iam sine fine tenes.
Nec silentio praetereunda opinio, quae de beato Gregorio traditione maiorum ad nos usque perlata est; qua uidelicet ex causa admonitus tam sedulam erga salutem nostrae gentis curam gesserit. Dicunt, quia die quadam cum, aduenientibus nuper mercatoribus, multa uenalia in forum fuissent conlata, multi ad emendum confluxissent, et ipsum Gregorium inter alios aduenisse, ac uidisse inter alia pueros uenales positos candidi corporis, ac uenusti uultus, capillorum quoque forma egregia. Quos cum aspiceret, interrogauit, ut aiunt, de qua regione uel terra essent adlati. Dictumque est, quia de Brittania insula, cuius incolae talis essent aspectus. Rursus interrogauit, utrum idem insulani Christiani, an paganis adhuc erroribus essent inplicati. Dictum est, quod essent pagani. At ille, intimo ex corde longa trahens suspiria: 'Heu, pro dolor!' inquit, 'quod tam lucidi uultus homines tenebrarum auctor possidet, tantaque gratia frontispicii mentem ab interna gratia uacuam gestat!' Rursus ergo interrogauit, quod esset uocabulum gentis illius. Responsum est, quod Angli uocarentur. At ille: 'Bene,' inquit; 'nam et angelicam habent faciem, et tales angelorum in caelis decet esse coheredes. Quod habet nomen ipsa prouincia, de qua isti sunt adlati?' Responsum est, quod Deiri uocarentur idem prouinciales. At ille: 'Bene,' inquit, 'Deiri; de ira eruti, et ad misericordiam Christi uocati. Rex prouinciae illius quomodo appellatur?' Responsum est, quod Aelli diceretur. At ille adludens ad nomen ait: 'Alleluia, laudem Dei Creatoris illis in partibus oportet cantari.'
Accedensque ad pontificem Romanae et apostolicae sedis, nondum enim erat ipse pontifex factus, rogauit, ut genti Anglorum in Brittaniam aliquos uerbi ministros, per quos ad Christum conuerteretur, mitteret; se ipsum paratum esse in hoc opus Domino cooperante perficiendum, si tamen apostolico papae, hoc ut fieret, placeret. Quod dum perficere non posset, quia, etsi pontifex concedere illi, quod petierat, uoluit, non tamen ciues Romani, ut tam longe ab urbe secederet, potuere permittere; mox ut ipse pontificatus officio functus est, perfecit opus diu desideratum; alios quidem praedicatores mittens, sed ipse praedicationem ut fructificaret, suis exhortationibus ac precibus adiuuans. Haec iuxta opinionem, quam ab antiquis accepimus, historiae nostrae ecclesiasticae inserere oportunum duximus.
[2] INTEREA Augustinus adiutorio usus Aedilbercti regis conuocauit ad suum colloquium episcopos siue doctores proximae Brettonum prouinciae in loco, qui usque hodie lingua Anglorum Augustinaes �c, id est robur Augustini, in confinio Huicciorum et Occidentalium Saxonum appellatur; coepitque eis fraterna admonitione suadere, ut pace catholica secum habita communem euangelizandi gentibus pro Domino laborem susciperent. Non enim paschae diem dominicum suo tempore, sed a XIIII usque ad XX lunam obseruabant; quae computatio LXXXIIII annorum circulo continetur. Sed et alia plurima unitati ecclesiasticae contraria faciebant. Qui cum longa disputatione habita, neque precibus, neque hortamentis, neque increpationibus Augustini ac sociorum eius adsensum praebere uoluissent, sed suas potius traditiones uniuersis, quae per orbem sibi in Christo concordant, ecclesiis praeferrent, sanctus pater Augustinus hunc laboriosi ac longi certaminis finem fecit, ut diceret: 'Obsecremus Deum, qui habitare facit unanimes in domu Patris sui, ut ipse nobis insinuare caelestibus signis dignetur, quae sequenda traditio, quibus sit uiis ad ingressum regni illius properandum. Adducatur aliquis eger, et per cuius preces fuerit curatus, huius fides et operatio Deo deuota atque omnibus sequenda credatur.' Quod cum aduersarii, inuiti licet, concederent, adlatus est quidam de genere Anglorum, oculorum luce priuatus; qui cum oblatus Brettonum sacerdotibus nil curationis uel sanationis horum ministerio perciperet, tandem Augustinus, iusta necessitate conpulsus, flectit genua sua ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, deprecans, ut uisum caeco, quem amiserat, restitueret, et per inluminationem unius hominis corporalem, in plurimorum corde fidelium spiritalis gratiam lucis accenderet. Nec mora, inluminatur caecus, ac uerus summae lucis praeco ab omnibus praedicatur Augustinus. Tum Brettones confitentur quidem intellexisse se ueram esse uiam iustitiae, quam praedicaret Augustinus; sed non se posse absque suorum consensu ac licentia priscis abdicare moribus. Unde postulabant, ut secundo synodus pluribus aduenientibus fieret.
Quod cum esset statutum, uenerunt, ut perhibent, VII Brettonum episcopi et plures uiri doctissimi, maxime de nobilissimo eorum monasterio, quod uocatur lingua Anglorum Bancornaburg, cui tempore illo Dinoot abbas praefuisse narratur, qui ad praefatum ituri concilium uenerunt primo ad quendam uirum sanctum ac prudentem, qui apud eos anachoreticam ducere uitam solebat, consulentes, an ad praedicationem Augustini suas deserere traditiones deberent. Qui respondebat: 'Si homo Dei est, sequimini illum.' Dixerunt: 'Et unde hoc possumus probare?' At ille: 'Dominus,' inquit, 'ait: "Tollite iugum meum super uos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde." Si ergo Augustinus ille mitis est et humilis corde, credibile est, quia iugum Christi et ipse portet, et uobis portandum offerat; sin autem inmitis ac superbus est, constat, quia non est de Deo, neque nobis eius sermo curandus.' Qui rursus aiebant: 'Et unde uel hoc dinoscere ualemus?' 'Procurate,' inquit, 'ut ipse prior cum suis ad locum synodi adueniat, et, si uobis adpropinquantibus adsurrexerit, scientes, quia famulus Christi est, obtemperanter illum audite; sin autem uos spreuerit, nec coram uobis adsurgere uoluerit, cum sitis numero plures, et ipse spernatur a uobis.'
Fecerunt, ut dixerat. Factumque est, ut uenientibus illis sederet Augustinus in sella. Quod illi uidentes mox in iram conuersi sunt, eumque notantes superbiae, cunctis, quae dicebat, contradicere laborabant. Dicebat autem eis quia 'in multis quidem nostrae consuetudini, immo uniuersalis ecclesiae contraria geritis; et tamen si in tribus his mihi obtemperare uultis, ut pascha suo tempore celebretis; ut ministerium baptizandi, quo Deo renascimur, iuxta morem sanctae Romanae et apostolicae ecclesiae conpleatis; ut genti Anglorum una nobiscum uerbum Domini praedicetis; cetera, quae agitis, quamuis moribus nostris contraria, aequanimiter cuncta tolerabimus.' At illi nil horum se facturos, neque illum pro archiepiscopo habituros esse respondebant; conferentes ad inuicem, quia 'si modo nobis adsurgere noluit, quanto magis, si ei subdi coeperimus, iam nos pro nihilo contemnet.'
Quibus uir Domini Augustinus fertur minitans praedixisse, quia, si pacem cum fratribus accipere nollent, bellum ab hostibus forent accepturi; et, si nationi Anglorum noluissent uiam uitae praedicare, per horum manus ultionem essent mortis passuri. Quod ita per omnia, ut praedixerat, diuino agente iudicio patratum est.
Siquidem post haec ipse, de quo diximus, rex Anglorum fortissimus Aedilfrid collecto grandi exercitu ad ciuitatem Legionum, quae a gente Anglorum Legacaestir, a Brettonibus autem rectius Carlegion appellatur, maximam gentis perfidae stragem dedit. Cumque bellum acturus uideret sacerdotes eorum, qui ad exorandum Deum pro milite bellum agente conuenerant, seorsum in tutiore loco consistere, sciscitabatur, qui essent hi, quidue acturi illo conuenissent. Erant autem plurimi eorum de monasterio Bancor, in quo tantus fertur fuisse numerus monachorum, ut, cum in VII portiones esset cum praepositis sibi rectoribus monasterium diuisum, nulla harum portio minus quam CCCtos homines haberet, qui omnes de labore manuum suarum uiuere solebant. Horum ergo plurimi ad memoratam aciem, peracto ieiunio triduano, cum aliis orandi causa conuenerant, habentes defensorem nomine Brocmailum, qui eos intentos precibus a barbarorum gladiis protegeret. Quorum causam aduentus cum intellexisset rex Aedilfrid, ait: 'Ergo si aduersum nos ad Deum suum clamant, profecto et ipsi, quamuis arma non ferant, contra nos pugnant, qui aduersis nos inprecationibus persequuntur.' Itaque in hos primum arma uerti iubet, et sic ceteras nefandae militiae copias non sine magno exercitus sui damno deleuit. Exstinctos in ea pugna ferunt de his, qui ad orandum uenerant, uiros circiter mille CCtos, et solum L fuga esse lapsos. Brocmail ad primum hostium aduentum cum suis terga uertens, eos, quos defendere debuerat, inermes ac nudos ferientibus gladiis reliquit. Sicque conpletum est praesagium sancti pontificis Augustini, quamuis ipso iam multo ante tempore ad caelestia regna sublato, ut etiam temporalis interitus ultione sentirent perfidi, quod oblata sibi perpetuae salutis consilia spreuerant.
[3] ANNO dominicae incarnationis DCIIIImo, Augustinus Brittaniarum archiepiscopus ordinauit duos episcopos, Mellitum uidelicet et Iustum; Mellitum quidem ad praedicandum prouinciae Orientalium Saxonum, qui Tamense fluuio dirimuntur a Cantia, et ipsi orientali mari contigui, quorum metropolis Lundonia ciuitas est, super ripam praefati fluminis posita, et ipsa multorum emporium populorum terra marique uenientium; in qua uidelicet gente tunc temporis Saberct nepos Aedilbercti ex sorore Ricula regnabat, quamuis sub potestate positus eiusdem Aedilbercti, qui omnibus, ut supra dictum est, usque ad terminum Humbrae fluminis Anglorum gentibus imperabat. Ubi uero et haec prouincia uerbum ueritatis praedicante Mellito accepit, fecit rex Aedilberct in ciuitate Lundonia ecclesiam sancti Pauli apostoli, in qua locum sedis episcopalis, et ipse, et successores eius haberent. Iustum uero in ipsa Cantia Augustinus episcopum ordinauit in ciuitate Dorubreui, quam gens Anglorum a primario quondam illius, qui dicebatur Hrof, Hrofæscæstræ cognominat. Distat autem a Doruuerni milibus passuum ferme XXIIII ad occidentem, in qua rex Aedilberct ecclesiam beati Andreae apostoli fecit, qui etiam episcopis utriusque huius ecclesiae dona multa, sicut et Doruuernensis, obtulit; sed et territoria ac possessiones in usum eorum, qui erant cum episcopis, adiecit.
Defunctus est autem Deo dilectus pater Augustinus, et positum corpus eius foras iuxta ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Pauli, cuius supra meminimus, quia necdum fuerat perfecta nec dedicata. Mox uero ut dedicata est, intro inlatum, et in porticu illius aquilonali decenter sepultum est; in qua etiam sequentium archiepiscoporum omnium sunt corpora tumulata praeter duorum tantummodo, id est Theodori et Berctualdi, quorum corpora in ipsa ecclesia posita sunt, eo quod praedicta porticus plura capere nequiuit. Habet haec in medio pene sui altare in honore beati papae Gregorii dedicatum, in quo per omne sabbatum a presbytero loci illius agendae eorum sollemniter celebrantur. Scriptum uero est in tumba eiusdem Augustini epitaphium huiusmodi: 'Hic requiescit domnus Augustinus Doruuernensis archiepiscopus primus, qui olim huc a beato Gregorio Romanae urbis pontifice directus, et a Deo operatione miraculorum suffultus, Aedilbertcum regem ac gentem illius ab idolorum cultu ad Christi fidem perduxit, et conpletis in pace diebus officii sui, defunctus est VII Kalendas Iunias, eodem rege regnante.'
[4] SUCCESSIT Augustino in episcopatum Laurentius, quem ipse idcirco adhuc uiuens ordinauerat, ne, se defuncto, status ecclesiae tam rudis uel ad horam pastore destitutus uacillare inciperet. In quo et exemplum sequebatur primi pastoris ecclesiae, hoc est beatissimi apostolorum principis Petri, qui, fundata Romae ecclesia Christi, Clementem sibi adiutorem euangelizandi, simul et successorem consecrasse perhibetur. Laurentius archiepiscopi gradu potitus strenuissime fundamenta ecclesiae, quae nobiliter iacta uidit, augmentare, atque ad profectum debiti culminis, et crebra uoce sanctae exhortationis, et continuis piae operationis exemplis prouehere curauit. Denique non solum nouae, quae de Anglis erat collecta, ecclesiae curam gerebat, sed et ueterum Brittaniae incolarum, nec non et Scottorum, qui Hiberniam insulam Brittaniae proximam incolunt, populis pastoralem inpendere sollicitudinem curabat. Siquidem ubi Scottorum in praefata ipsorum patria, quomodo et Brettonum in ipsa Brittania, uitam ac professionem minus ecclesiasticam in multis esse cognouit, maxime quod paschae sollemnitatem non suo tempore celebrarent, sed, ut supra docuimus, a XIIIIa luna usque ad XXam dominicae resurrectionis diem obseruandum esse putarent; scripsit cum coepiscopis suis exhortatoriam ad eos epistulam, obsecrans eos et contestans unitatem pacis et catholicae obseruationis cum ea, quae toto orbe diffusa est, ecclesia Christi tenere; cuius uidelicet epistulae principium hoc est:
Dominis carissimis fratribus episcopis uel abbatibus per uniuersam Scottiam Laurentius, Mellitus, et Iustus episcopi, serui seruorum Dei.
Dum nos sedes apostolica more suo, sicut in uniuerso orbe terrarum, in his occiduis partibus ad praedicandum gentibus paganis dirigeret, atque in hanc insulam, quae Brittania nuncupatur, contigit introisse; antequam cognosceremus, credentes, quod iuxta morem uniuersalis ecclesiae ingrederentur, in magna reuerentia sanctitatis tam Brettones quam Scottos uenerati sumus; sed cognoscentes Brettones, Scottos meliores putauimus. Scottos uero per Daganum episcopum in hanc, quam superius memorauimus, insulam, et Columbanum abbatem in Gallis uenientem nihil discrepare a Brettonibus in eorum conuersatione didicimus. Nam Daganus episcopus ad nos ueniens, non solum cibum nobiscum, sed nec in eodem hospitio, quo uesccbamur, sumere uoluit.
Misit idem Laurentius cum coepiscopis suis etiam Brettonum sacerdotibus litteras suo gradui condignas, quibus eos in unitate catholica confirmare satagit. Sed quantum haec agendo profecerit, adhuc praesentia tempora declarant.
His temporibus uenit Mellitus Lundoniae episcopus Romam, de necessariis ecclesiae Anglorum cum apostolico papa Bonifatio tractaturus. Et cum idem papa reuerentissimus cogeret synodum episcoporum Italiae, de uita monachorum et quiete ordinaturus, et ipse Mellitus inter eos adsedit anno VIII imperii Focatis principis, indictione XIIIa, tertio die Kalendarum Martiarum; ut quaeque erant regulariter decreta, sua quoque auctoritate subscribens confirmaret, ac Brittaniam rediens secum Anglorum ecclesiis mandanda atque obseruanda deferret, una cum epistulis, quas idem pontifex Deo dilecto archiepiscopo Laurentio et clero uniuerso, similiter et Aedilbercto regi atque genti Anglorum direxit. Hic est Bonifatius, quartus a beato Gregorio Romanae urbis episcopo, qui inpetrauit a Focate principe donari ecclesiae Christi templum Romae, quod Pantheon uocabatur ab antiquis, quasi simulacrum esset omnium deorum; in quo ipse, eliminata omni spurcitia, fecit ecclesiam sanctae Dei genetricis atque omnium martyrum Christi; ut, exclusa multitudine daemonum, multitudo ibi sanctorum memoriam haberet.
[5] ANNO ab incarnatione dominica DCXVI, qui est annus XXI, ex quo Augustinus cum sociis ad praedicandum genti Anglorum missus est, Aedilberct rex Cantuariorum post regnum temporale, quod L et VI annis gloriosissime tenuerat, aeterna caelestis regni gaudia subiit; qui tertius quidem in regibus gentis Anglorum cunctis australibus eorum prouinciis, quae Humbrae fluuio et contiguis ei terminis sequestrantur a borealibus, imperauit; sed primus omnium caeli regna conscendit. Nam primus imperium huiusmodi Aelli rex Australium Saxonum; secundus Caelin rex Occidentalium Saxonum, qui lingua ipsorum Ceaulin uocabatur; tertius, ut diximus, Aedilberct rex Cantuariorum; quartus Reduald rex Orientalium Anglorum, qui etiam uiuente Aedilbercto eidem suae genti ducatum praebebat, obtinuit; quintus Aeduini rex Nordanhymbrorum gentis, id est eius, quae ad Borealem Humbrae fluminis plagam inhabitat, maiore potentia cunctis, qui Brittaniam incolunt, Anglorum pariter et Brettonum populis praefuit, praeter Cantuariis tantum; nec non et Meuanias Brettonum insulas, quae inter Hiberniam et Brittaniam sitae sunt, Anglorum subiecit imperio; sextus Osuald et ipse Nordanhymbrorum rex Christianissimus, hisdem finibus regnum tenuit; septimus Osuiu frater eius, aequalibus pene terminis regnum nonnullo tempore cohercens, Pictorum quoque atque Scottorum gentes, quae septentrionales Brittaniae fines tenent, maxima ex parte perdomuit, ac tributarias fecit. Sed haec postmodum.
Defunctus uero est rex Aedilberct die XXIIII mensis Februarii post XX et unum annos acceptae fidei, atque in porticu sancti Martini intro ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Pauli sepultus, ubi et Berctæ regina condita est.
Qui inter cetera bona, quae genti suae consulendo conferebat, etiam decreta illi iudiciorum, iuxta exempla Romanorum, cum consilio sapientium constituit; quae conscripta Anglorum sermone hactenus habentur, et obseruantur ab ea. In quibus primitus posuit, qualiter id emendare deberet, qui aliquid rerum uel ecclesiae, uel episcopi, uel reliquorum ordinum furto auferret; uolens scilicet tuitionem eis, quos et quorum doctrinam susceperat, praestare.
Erat autem idem Aedilberct filius Irminrici, cuius pater Octa, cuius pater Oeric cognomento Oisc, a quo reges Cantuariorum solent Oiscingas cognominare. Cuius pater Hengist, qui cum filio suo Oisc inuitatus a Uurtigerno Brittaniam primus intrauit, ut supra retulimus.
At uero post mortem Aedilbercti, cum filius eius Eadbald regni gubernacula suscepisset, magno tenellis ibi adhuc ecclesiae crementis detrimento fuit. Siquidem non solum fidem Christi recipere noluerat, sed et fornicatione pollutus est tali, qualem nec inter gentes auditam apostolus testatur, ita ut uxorem patris haberet. Quo utroque scelere occasionem dedit ad priorem uomitum reuertendi his, qui sub imperio sui parentis, uel fauore uel timore regio, fidei et castimoniae iura susceperant. Nec supernae flagella districtionis perfido regi castigando et corrigendo defuere; nam crebra mentis uesania, et spiritus inmundi inuasione premebatur.
Auxit autem procellam huiusce perturbationis etiam mors Sabercti regis Orientalium Saxonum, qui ubi regna perennia petens tres suos filios, qui pagani perdurauerant, regni temporalis heredes reliquit, coeperunt illi mox idolatriae, quam, uiuente eo, aliquantulum intermisisse uidebantur, palam seruire, subiectisque populis idola colendi liberam dare licentiam. Cumque uiderent pontificem, celebratis in ecclesia missarum sollemniis, eucharistiam populo dare, dicebant, ut uulgo fertur, ad eum barbara inflati stultitia: 'Quare non et nobis porrigis panem nitidum, quem et patri nostro Saba,' sic namque eum appellare consuerant, 'dabas, et populo adhuc dare in ecclesia non desistis?' Quibus ille respondebat: 'Si uultis ablui fonte illo salutari, quo pater uester ablutus est, potestis etiam panis sancti, cui ille participabat, esse participes; sin autem lauacrum uitae contemnitis, nullatenus ualetis panem uitae percipere.' At illi: 'Nolumus,' inquiunt, 'fontem illum intrare, quia nec opus illo nos habere nouimus, sed tamen pane illo refici uolumus.' Cumque diligenter ac saepe ab illo essent admoniti nequaquam ita fieri posse, ut absque purgatione sacrosancta quis oblationi sacrosanctae communicaret, ad ultimum furore commoti aiebant: 'Si non uis adsentire nobis in tam facili causa, quam petimus, non poteris iam in nostra prouincia demorari.' Et expulerunt eum, ac de suo regno cum suis abire iusserunt.
Qui expulsus inde uenit Cantiam, tractaturus cum Laurentio et Iusto coepiscopis, quid in his esset agendum. Decretumque est communi consilio, quia satius esset, ut omnes patriam redeuntes, libera ibi mente Domino deseruirent, quam inter rebelles fidei barbaros sine fructu residerent. Discessere itaque primo Mellitus et Iustus, atque ad partes Galliae secessere, ibi rerum finem exspectare disponentes. Sed non multo tempore reges, qui praeconem a se ueritatis expulerant, daemonicis cultibus inpune seruiebant. Nam egressi contra gentem Geuissorum in proelium, omnes pariter cum sua militia corruerunt; nec, licet auctoribus perditis, excitatum ad scelera uulgus potuit recorrigi, atque ad simplicitatem fidei et caritatis, quae est in Christo, reuocari.
[6] CUM uero et Laurentius Mellitum Iustumque secuturus ac Brittaniam esset relicturus, iussit ipsa sibi nocte in ecclesia beatorum apostolorum Petri et Pauli, de qua frequenter iam diximus, stratum parari; in quo, cum post multas preces ac lacrimas ad Dominum pro statu ecclesiae fusas ad quiescendum membra posuisset, atque obdormisset, apparuit ei beatissimus apostolorum princeps, et multo illum tempore secretae noctis flagellis artioribus afficiens sciscitabatur apostolica districtione, quare gregem, quem sibi ipse crediderat, relinqueret, uel cui pastorum oues Christi in medio luporum positas fugiens ipse dimitteret.' 'An mei,' inquit, 'oblitus es exempli, qui pro paruulis Christi, quos mihi in indicium suae dilectionis commendauerat, uincula, uerbera, carceres, adflictiones, ipsam postremo mortem, mortem autem crucis, ab infidelibus et inimicis Christi ipse cum Christo coronandus pertuli?' His beati Petri flagellis simul ex exhortationibus animatus famulus Christi Laurentius mox mane facto uenit ad regem, et, retecto uestimento, quantis esset uerberibus laceratus, ostendit. Qui multum miratus et inquirens, quis tanto uiro tales ausus esset plagas infligere; ut audiuit, quia suae causa salutis episcopus ab apostolo Christi tanta esset tormenta plagasque perpessus, extimuit multum; atque anathematizato omni idolatriae cultu, abdicato conubio non legitimo, suscepit fidem Christi, et baptizatus ecclesiae rebus, quantum ualuit, in omnibus consulere ac fauere curauit.
Misit etiam Galliam, et reuocauit Mellitum ac Iustum, eosque ad suas ecclesias libere instituendas redire praecepit; qui post annum, ex quo abierunt, reuersi sunt; et Iustus quidem ad ciuitatem Hrofi, cui praefuerat, rediit; Mellitum uero Lundonienses episcopum recipere noluerunt, idolatris magis pontificibus seruire gaudentes. Non enim tanta erat ei, quanta patri ipsius regni potestas, ut etiam nolentibus ac contradicentibus paganis antistitem suae posset ecclesiae reddere. Uerumtamen ipse cum sua gente, ex quo ad Dominum conuersus est, diuinis se studuit mancipare praeceptis. Denique et in monasterio beatissimi apostolorum principis ecclesiam sanctae Dei genetricis fecit, quam consecrauit archiepiscopus Mellitus.
[7] HOC enim regnante rege beatus archiepiscopus Laurentius regnum caeleste conscendit, atque in ecclesia et monasterio sancti apostoli Petri iuxta prodecessorem suum Augustinum sepultus est die quarto Nonarum Februariarum; post quem Mellitus, qui erat Lundoniae episcopus, sedem Doruuernensis ecclesiae tertius ab Augustino suscepit. Iustus autem adhuc superstes Hrofensem regebat ecclesiam. Qui, cum magna ecclesiam Anglorum cura ac labore gubernarent, susceperunt scripta exhortatoria a pontifice Romanae et apostolicae sedis Bonifatio, qui post Deusdedit ecclesiae praefuit, anno incarnationis dominicae DCXVIIII. Erat autem Mellitus corporis quidem infirmitate, id est podagra, grauatus, sed mentis gressibus sanis alacriter terrena quaeque transiliens, atque ad caelestia semper amanda, petenda, et quaerenda peruolans. Erat carnis origine nobilis, sed culmine mentis nobilior.
Denique, ut unum uirtutis eius, unde cetera intellegi possint, testimonium referam, tempore quodam ciuitas Doruuernensis per culpam incuriae igni correpta crebrescentibus coepit flammis consumi; quibus cum nullo aquarum iniectu posset aliquis obsistere, iamque ciuitatis esset pars uastata non minima, atque ad episcopium furens se flamma dilataret, confidens episcopus in diuinum, ubi humanum deerat, auxilium, iussit se obuiam saeuientibus et huc illucque uolantibus ignium globis efferri. Erat autem eo loci, ubi flammarum impetus maxime incumbebat, martyrium beatorum IIII Coronatorum. Ibi ergo perlatus obsequentum manibus episcopus coepit orando periculum infirmus abigere, quod firma fortium manus multum laborando nequiuerat. Nec mora, uentus, qui a meridie flans urbi incendia sparserat, contra meridiem reflexus, primo uim sui furoris a lesione locorum, quae contra erant, abstraxit, ac mox funditus quiescendo, flammis pariter sopitis atque exstinctis, conpescuit. Et quia uir Dei igne diuinae caritatis fortiter ardebat, quia tempestates potestatum aeriarum a sua suorumque lesione crebris orationibus uel exhortationibus repellere consuerat, merito uentis flammisque mundialibus praeualere, et, ne sibi suisque nocerent, obtinere poterat.
Et hic ergo postquam annis quinque rexit ecclesiam, Aeodbaldo regnante migrauit ad caelos, sepultusque est cum patribus suis in saepe dicto monasterio et ecclesia beatissimi apostolorum principis, anno ab incarnatione Domini DCXXIIII, die VIII Kalendarum Maiarum.
[8] CUI statim successit in pontificatum Iustus, qui erat Hrofensis ecclesiae episcopus. Illi autem ecclesiae Romanum pro se consecrauit episcopum, data sibi ordinandi episcopos auctoritate a pontifice Bonifatio, quem successorem fuisse Deusdedit supra meminimus; cuius auctoritatis ista est forma:
Dilectissimo fratri Iusto Bonifatius.
Quam deuote quamque etiam uigilanter pro Christi euangelio elaborauerit uestra fraternitas, non solum epistulae a uobis directae tenor, immo indulta desuper operi uestro perfectio indicauit. Nec enim omnipotens Deus aut sui nominis sacramentum, aut uestri fructum laboris deseruit, dum ipse praedicatoribus euangelii fideliter repromisit: 'Ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem mundi.' Quod specialiter iniuncto uobis ministerio, eius clementia demonstrauit, aperiens corda gentium ad suscipiendum praedicationis uestrae singulare mysterium. Magno enim praemio fastigiorum uestrorum delectabilem cursum bonitatis suae suffragiis inlustrauit, dum creditorum uobis talentorum fidelissimae negotiationis officiis uberem fructum inpendens ei, quod signare possetis multiplicatis generationibus, praeparauit. Hocque etiam illa uobis repensatione conlatum est, qua iniuncto ministerio iugiter persistentes laudabili patientia redemtionem gentis illius exspectastis, et uestris, ut proficerent, meritis eorum est saluatio propinata, dicente Domino: 'Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit.' Saluati ergo estis spe patientiae et tolerantiae uirtute, ut infidelium corda naturali ac superstitioso morbo purgata, sui consequerentur misericordiam Saluatoris. Susceptis namque apicibus filii nostri Adulualdi regis, repperimus, quanta sacri eloquii eruditione eius animum ad uerae conuersionis et indubitatae fidei credulitatem fraternitas uestra perduxerit. Qua ex re de longanimitate clementiae caelestis certam adsumentes fiduciam, non solum suppositarum ei gentium plenissimam salutem, immo quoque uicinarum, uestrae praedicationis ministerio credimus subsequendam; quatinus, sicut scriptum est, consummati operis uobis merces a retributore omnium bonorum Domino tribuatur, et uere 'per omnem terram exisse sonum eorum, et in fines orbis terrae uerba ipsorum,' uniuersalis gentium confessio, suscepto Christianae sacramento fidei, protestetur.
Pallium praeterea per latorem praesentium fraternitati tuae, benignitatis studiis inuitati, direximus, quod uidelicet tantum in sacrosanctis celebrandis mysteriis utendi licentiam imperauimus; concedentes etiam tibi ordinationes episcoporum, exigente oportunitate, Domini praeueniente misericordia, celebrare; ita ut Christi euangelium plurimorum adnuntiatione in omnibus gentibus, quae necdum conuersae sunt, dilatetur. Studeat ergo tua fraternitas hoc, quod sedis apostolicae humanitate percepit, intemerata mentis sinceritate seruare, intendens cuius rei similitudine tam praecipuum indumentum humeris tuis baiulandum susceperis. Talemque te Domini inplorata clementia exhibendum stude, ut indulti muneris praemia non cum reatitudine, sed cum commodis animarum ante tribunal summi et uenturi Iudicis repraesentes.
Deus te incolumem custodiat, dilectissime frater.
[9] QUO tempore etiam gens Nordanhymbrorum, hoc est ea natio Anglorum, quae ad Aquilonalem Humbre fluminis plagam habitabat, cum rege suo Aeduino uerbum fidei praedicante Paulino, cuius supra meminimus, suscepit. Cui uidelicet regi, in auspicium suscipiendae fidei et regni caelestis, potestas etiam terreni creuerat imperii; ita ut, quod nemo Anglorum ante eum, omnes Brittaniae fines, qua uel ipsorum uel Brettonum prouinciae habitabant, sub dicione acciperet. Quin et Meuanias insulas, sicut et supra docuimus, imperio subiugauit Anglorum; quarum prior, quae ad austrum est, et situ amplior, et frugum prouentu atque ubertate felicior, nongentarum LX familiarum mensuram iuxta aestimationem Anglorum, secunda trecentarum et ultra spatium tenet.
Huic autem genti occasio fuit percipiendae fidei, quod praefatus rex eius cognatione iunctus est regibus Cantuariorum, accepta in coniugem Aedilbergae filia Aedilbercti regis, quae alio nomine Tatae uocabatur. Huius consortium cum primo ipse missis procis a fratre eius Aeodbaldo, qui tunc regno Cantuariorum praeerat, peteret; responsum est non esse licitum Christianam uirginem pagano in coniugem dari, ne fides et sacramenta caelestis regis consortio profanarentur regis, qui ueri Dei cultus esset prorsus ignarus. Quae cum Aeduino uerba nuntii referrent, promisit se nil omnimodis contrarium Christianae fidei, quam uirgo colebat, esse facturum; quin potius permissurum, ut fidem cultumque suae religionis cum omnibus, qui secum uenissent, uiris siue feminis, sacerdotibus seu ministris, more Christiano seruaret. Neque abnegauit se etiam eandem subiturum esse religionem; si tamen examinata a prudentibus sanctior ac Deo dignior posset inueniri.
Itaque promittitur uirgo, atque Aeduino mittitur, et iuxta quod dispositum fuerat, ordinatur episcopus uir Deo dilectus Paulinus, qui cum illa ueniret, eamque et comites eius, ne paganorum possent societate pollui, cotidiana et exhortatione, et sacramentorum caelestium celebratione confirmaret.
Ordinatus est autem Paulinus episcopus a Iusto archiepiscopo, sub die XII Kalendarum Augustarum, anno ab incarnatione Domini DCXXV; et sic cum praefata uirgine ad regem Aeduinum quasi comes copulae carnalis aduenit. Sed ipse potius toto animo intendens, ut gentem, quam adibat, ad agnitionem ueritatis aduocans, iuxta uocem apostoli, uni uero sponso uirginem castam exhiberet Christo. Cumque in prouinciam uenisset, laborauit multum, ut et eos, qui secum uenerant, ne a fide deficerent, Domino adiuuante contineret, et aliquos, si forte posset, de paganis ad fidei gratiam praedicando conuerteret. Sed sicut apostolus ait, quamuis multo tempore illo laborante in uerbo: 'Deus saeculi huius excaecauit mentes infidelium, ne eis fulgeret inluminatio euangelii gloriae Christi.'
Anno autem sequente uenit in prouinciam quidam sicarius uocabulo Eumer, missus a rege Occidentalium Saxonum nomine Cuichelmo, sperans se regem Aeduinum regno simul et uita priuaturum; qui habebat sicam bicipitem toxicatam; ut si ferri uulnus minus ad mortem regis sufficeret, peste iuuaretur ueneni. Peruenit autem ad regem primo die paschae iuxta amnem Deruuentionem, ubi tunc erat uilla regalis, intrauitque quasi nuntium domini sui referens; et cum simulatam legationem ore astuto uolueret, exsurrexit repente, et, euaginata sub ueste sica, impetum fecit in regem. Quod cum uideret Lilla minister regi amicissimus, non habens scutum ad manum, quo regem a nece defenderet, mox interposuit corpus suum ante ictum pungentis; sed tanta ui hostis ferrum infixit, ut per corpus militis occisi etiam regem uulneraret. Qui cum mox undique gladiis inpeteretur, in ipso tumultu etiam alium de militibus, cui nomen erat Fordheri, sica nefanda peremit.
Eadem autem nocte sacrosancta dominici paschae pepererat regina filiam regi, cui nomen Aeanfled. Cumque idem rex, praesente Paulino episcopo, gratias ageret diis suis pro nata sibi filia, e contra episcopus gratias coepit agere Domino Christo, regique adstruere, quod ipse precibus suis apud illum obtinuerit, ut regina sospes et absque dolore graui sobolem procrearet. Cuius uerbis delectatus rex, promisit se, abrenuntiatis idolis, Christo seruiturum, si uitam sibi et uictoriam donaret pugnanti aduersus regem, a quo homicida ille, qui eum uulnerauerat, missus est; et in pignus promissionis inplendae, eandem filiam suam Christo consecrandam Paulino episcopo adsignauit; quae baptizata est die sancto pentecostes prima de gente Nordanhymbrorum, cum XI aliis de familia eius.
Quo tempore curatus a uulnere sibi pridem inflicto, rex collecto exercitu uenit aduersus gentem Occidentalium Saxonum, ac bello inito uniuersos, quos in necem suam conspirasse didicerat, aut occidit, aut in deditionem recepit. Sicque uictor in patriam reuersus, non statim et inconsulte sacramenta fidei Christianae percipere uoluit; quamuis nec idolis ultra seruiuit, ex quo se Christo seruiturum esse promiserat. Uerum primo diligentius ex tempore, et ab ipso uenerabili uiro Paulino rationem fidei ediscere, et cum suis primatibus, quos sapientiores nouerat, curauit conferre, quid de his agendum arbitrarentur. Sed et ipse, cum esset uir natura sagacissimus, saepe diu solus residens ore quidem tacito, sed in intimis cordis multa secum conloquens, quid sibi esset faciendum, quae religio seruanda tractabat.
[10] QUO tempore exhortatorias ad fidem litteras a pontifice sedis apostolicae Bonifatio accepit, quarum ista est forma:
Exemplar epistulae beatissimi et apostolici papae urbis Romanae ecclesiae Bonifatii directae uiro glorioso Aeduino regi Anglorum.
Uiro glorioso Aeduino regi Anglorum, Bonifatius episcopus seruus seruorum Dei.
Licet summae diuinitatis potentia humanae locutionis officiis explanari non ualeat, quippe quae sui magnitudine ita inuisibili atque inuestigabili aeternitate consistit, ut haec nulla ingenii sagacitas, quanta sit, conprendere disserereque sufficiat; quia tamen eius humanitas ad insinuationem sui reseratis cordis ianuis, quae de semet ipsa proferetur secreta humanis mentibus inspiratione clementer infundit; ad adnuntiandam uobis plenitudinem fidei Christianae sacerdotalem curauimus sollicitudinem prorogare, ut perinde Christi euangelium, quod Saluator noster omnibus praecepit gentibus praedicari, uestris quoque sensibus inserentes, salutis uestrae remedia propinentur. Supernae igitur maiestatis clementia, quae cuncta solo uerbo praeceptionis suae condidit et creauit, caelum uidelicet et terram, mare et omnia, quae in eis sunt, dispositis ordinibus, quibus subsisterent, coaeterni Uerbi sui consilio, et Sancti Spiritus unitate dispensans, hominem ad imaginem et similitudinem suam ex limo terrae plasmatum constituit, eique tantam praemii praerogatiuam indulsit, ut eum cunctis pracponeret, atque seruato termino praeceptionis, aeternitatis subsistentia praemuniret. Hunc ergo Deum Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, quod est indiuidua Trinitas, ab ortu solis usque ad occasum, humanum genus, quippe ut creatorem omnium atque factorem suum, salutifera confessione fide ueneratur et colit; cui etiam summitates imperii rerumque potestates submissae sunt, quia eius dispositione omnium praelatio regnorum conceditur. Eius ergo bonitatis misericordia totius creaturae suae dilatandi subdi etiam in extremitate terrae positarum gentium corda frigida, Sancti Spiritus feruore in sui quoque agnitione mirabiliter est dignata succendere.
Quae enim in gloriosi filii nostri Audubaldi regis gentibusque ei subpositis inlustratione, clementia Redemtoris fuerit operata, plenius ex uicinitate locorum uestram gloriam conicimus cognouisse. Eius ergo mirabile donum et in uobis certa spe, caelesti longanimitate conferri confidimus; cum profecto gloriosam coniugem uestram, quae uestri corporis pars esse dinoscitur, aeternitatis praemio per sacri baptismatis regenerationem inluminatam agnouimus. Unde praesenti stilo gloriosos uos adhortandos cum omni affectu intimae caritatis curauimus; quatinus abominatis idolis eorumque cultu, spretisque fanorum fatuitatibus, et auguriorum deceptabilibus blandimentis, credatis in Deum Patrem omnipotentem, eiusque Filium Iesum Christum, et Spiritum Sanctum, ut credentes, a diabolicae captiuitatis nexibus, sanctae et indiuiduae Trinitatis cooperante potentia, absoluti, aeternae uitae possitis esse participes.
Quanta autem reatitudinis culpa teneantur obstricti hi, qui idolatriarum perniciosissimam superstitionem colentes amplectuntur, eorum, quos colunt, exempla perditionis insinuant; unde de eis per psalmistam dicitur: 'Omnes dii gentium daemonia, Dominus autem caelos fecit.' Et iterum: 'Oculos habent, et non uident; aures habent, et non audiunt; nares habent, et non odorabunt; manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; similes ergo efficiuntur his, qui spem suae confidentiae ponunt in eis.' Quomodo enim iuuandi quemlibet possunt habere uirtutem hi, qui ex corruptibili materia inferiorum etiam subpositorumque tibi manibus construuntur; quibus uidelicet artificium humanum adcommodans eis inanimatam membrorum similitudinem contulisti; qui, nisi a te moti fuerint, ambulare non poterunt, sed tamquam lapis in uno loco posita, ita constructi nihilque intellegentiae habentes, ipsaque insensibilitate obruti, nullam nequc ledendi neque iuuandi facultatem adepti sunt? Qua ergo mentis deceptione eos deos, quibus uos ipsi imaginem corporis tradidistis, colentes sequimini, iudicio discreto repperire non possumus.
Unde oportet uos, suscepto signo sanctae crucis, per quod humanum genus redemtum est, execrandam diabolicae uersutiae supplantationem, qui diuinae bonitatis operibus inuidus aemulusque consistit, a cordibus uestris abicere, iniectisque manibus hos, quos eatenus materiae conpage uobis deos fabricastis, confringendos diminuendosque summopere procurate. Ipsa enim eorum dissolutio corruptioque, quae numquam uiuentem spiritum habuit, nec sensibilitatem a suis factoribus potuit quolibet modo suscipere, uobis patenter insinuet, quam nihil erat, quod eatenus colebatis; dum profecto meliores uos, qui spiritum uiuentem a Domino percepistis, eorum constructioni nihilominus existatis; quippe quos Deus omnipotens ex primi hominis, quem plasmauit, cognatione, deductis per saecula innumerabilibus propaginibus, pullulare constituit. Accedite ergo ad agnitionem eius, qui uos creauit, qui in uobis uitae insufflauit spiritum, qui pro uestra redemtione Filium suum unigenitum misit, ut uos ab originali peccato eriperet, et ereptos de potestate nequitiac diabolicae prauitatis caelestibus praemiis muneraret.
Suscipite uerba praedicatorum, et euangelium Dei, quod uobis adnuntiant; quatinus credentes, sicut saepius dictum est, in Deum Patrem omnipotentem, et in Iesum Christum eius Filium, et Spiritum Sanctum, et inseparabilem Trinitatem; fugatis daemoniorum sensibus, expulsaque a uobis sollicitatione uenenosi et deceptibilis hostis, per aquam et Spiritum Sanctum renati ei, cui credideritis, in splendore gloriae sempiternae cohabitare, eius opitulante munificentia ualeatis.
Praeterea benedictionem protectoris uestri beati Petri apostolorum principis uobis direximus, id est camisia cum ornatura in auro una, et lena Anciriana una; quod petimus, ut eo benignitatis animo gloria uestra suscipiat, quo a nobis noscitur destinatum.
[11] AD coniugem quoque illius Aedilbergam huiusmodi litteras idem pontifex misit:
Exemplar epistulae beatissimi et apostolici Bonifatii papae urbis Romae directae Aedilbergae reginae Aeduini regis.
Dominae gloriosae filiae Aedilbergae reginae, Bonifatius episcopus seruus seruorum Dei.
Redemptoris nostri benignitas humano generi, quod pretiosi sanguinis sui effusione a uinculis diabolicae captiuitatis eripuit, multae prouidentiae, quibus saluaretur, propinauit remedia; quatinus sui nominis agnitionem diuerso modo gentibus innotescens, Creatorem suum suscepto Christianae fidei agnoscerent sacramento. Quod equidem in uestrae gloriae sensibus caelesti conlatum munere mystica regenerationis uestrae purgatio patenter innuit. Magno ergo largitatis dominicae beneficio mens nostra gaudio exultauit, quod scintillam orthodoxae religionis in uestri dignatus est confessione succendere; ex qua re non solum gloriosi coniugis uestri, immo totius gentis subpositae uobis intellegentiam in amore sui facilius inflammaret.
Didicimus namque referentibus his, qui ad nos gloriosi filii nostri Audubaldi regis laudabilem conuersionem nuntiantes peruenerunt, quod etiam uestra gloria, Christianae fidei suscepto mirabili sacramento, piis et Deo placitis iugiter operibus enitescat, ab idolorum etiam cultu seu fanorum auguriorumque inlccebris se diligenter abstineat, et ita in amore Redemtoris sui inmutilata deuotione persistens inuigilet, ut ad dilatandam Christianam fidem incessabiliter non desistat operam commodare; cumque de glorioso coniuge uestro paterna caritas sollicite perquisisset, cognouimus, quod eatenus abominandis idolis seruiens, ad suscipiendam uocem praedicatorum suam distulerit obedientiam exhibere. Qua ex re non modica nobis amaritudo congesta est, ab eo, quod pars corporis uestri ab agnitione summae et indiuiduae Trinitatis remansit extranea. Unde paternis officiis uestrae gloriosae Christianitati nostram commonitionem non distulimus conferendam; adhortantes, quatinus diuinae inspirationis inbuta subsidiis, inportune et oportune agendum non differas, ut et ipse, Saluatoris nostri Domini Iesu Christi cooperante potentia, Christianorum numero copuletur; ut perinde intemerato societatis foedere iura teneas maritalis consortii. Scriptum namque est: 'Erunt duo in carne una.' Quomodo ergo unitas uobis coniunctionis inesse dici poterit, si a uestrae fidei splendore, interpositis detestabilis erroris tenebris, ille remanserit alienus?
Unde orationi continuae insistens a longanimitate caelestis clementiae inluminationis ipsius beneficia inpetrare non desinas; ut uidelicet, quos copulatio carnalis affectus unum quodam modo corpus exhibuisse monstratur, hos quoque unitas fidei etiam post huius uitae transitum in perpetua societate conseruet. Insiste ergo, gloriosa filia, et summis conatibus duritiam cordis ipsius religiosa diuinorum praeceptorum insinuatione mollire summopere dematura; infundens sensibus eius, quantum sit praeclarum, quod credendo suscepisti, mysterium, quantumue sit admirabile, quod renata praemium consequi meruisti. Frigiditatem cordis ipsius Sancti Spiritus adnuntiatione succende; quatinus amoto torpore perniciosissimi cultus, diuinae fidei calor eius intellegentiam tuarum adhortationum frequentatione succendat, ut profecto sacrae scripturae testimonium per te expletum indubitanter perclareat: 'Saluabitur uir infidelis per mulierem fidelem.' Ad hoc enim misericordiam dominicae pietatis consecuta es, ut fructum fidei creditorumque tibi beneficiorum Redemtori tuo multiplicem resignares. Quod equidem, suffragante praesidio benignitatis ipsius, ut explere ualeas, adsiduis non desistimus precibus postulare.
His ergo praemissis, paternae uobis dilectionis exhibentes officia, hortamur, ut nos reperta portitoris occasione de his, quae per uos superna potentia mirabiliter in conuersatione coniugis uestri summissaeque uobis gentis dignatus fuerit operari, prosperis quantocius nuntiis releuetis, quatinus sollicitudo nostra, quae de uestri uestrorumque omnium animae salute optabilia desideranter exspectat, uobis nuntiantibus releuetur, inlustrationemque diuinae propitiationis in uobis diffusam opulentius agnoscentes, hilari confessione largitori omnium bonorum Deo, et beato Petro apostolorum principi uberes merito gratias exsoluamus.
Praeterea benedictionem protectoris uestri beati Petri apostolorum principis uobis direximus, id est speculum argenteum, et pectinem eboreum inauratum; quod petimus, ut eo benignitatis animo gloria uestra suscipiat, quo a nobis noscitur destinatum.
[12] HAEC quidem memoratus papa Bonifatius de salute regis Aeduini ac gentis ipsius litteris agebat. Sed et oraculum caeleste, quod illi quondam exulanti apud Redualdum regem Anglorum pietas diuina reuelare dignata est, non minimum ad suscipienda uel intellegenda doctrinae monita salutaris sensum iuuit illius. Cum ergo uideret Paulinus difficulter posse sublimitatem animi regalis ad humilitatem uiae salutaris, et suscipiendum mysterium uiuificae crucis inclinari, ac pro salute illius simul et gentis, cui praeerat, et uerbo exhortationis apud homines, et apud diuinam pietatem uerbo deprecationis ageret; tandem, ut uerisimile uidetur, didicit in spiritu, quod uel quale esset oraculum regi quondam caelitus ostensum. Nec exinde distulit, quin continuo regem ammoneret explere uotum, quod in oraculo sibi exhibito se facturum promiserat, si temporis illius erumnis exemtus ad regni fastigia perueniret.
Erat autem oraculum huiusmodi. Cum persequente illum Aedilfrido, qui ante eum regnauit, per diuersa occultus loca uel regna multo annorum tempore profugus uagaretur, tandem uenit ad Redualdum obsecrans, ut uitam suam a tanti persecutoris insidiis tutando seruaret; qui libenter eum excipiens, promisit se, quae petebatur, esse facturum. At postquam Aedilfrid in hac eum prouincia apparuisse, et apud regem illius familiariter cum sociis habitare cognouit, misit nuntios, qui Redualdo pecuniam multam pro nece eius offerrent; neque aliquid profecit. Misit secundo, misit tertio, et copiosiora argenti dona offerens, et bellum insuper illi, si contemneretur, indicens. Qui uel minis fractus, uel corruptus muneribus, cessit deprecanti, et siue occidere se Aeduinum, seu legatariis tradere promisit. Quod ubi fidissimus quidam amicus illius animaduertit, intrauit cubiculum, quo dormire disponebat, erat enim prima hora noctis, et euocatum foras, quid erga eum agere rex promisisset, edocuit, et insuper adiecit: 'Si ergo uis, hac ipsa hora educam te de hac prouincia, et ea in loca introducam, ubi numquam te uel Reduald, uel Aedilfrid inuenire ualeant.' Qui ait: 'Gratias quidem ago beneuolentiae tuae; non tamen hoc facere possum, quod suggeris, ut pactum, quod cum tanto rege inii, ipse primus irritum faciam, cum ille mihi nil mali fecerit, nil adhuc inimicitiarum intulerit. Quin potius, si moriturus sum, ille me magis quam ignobilior quisque morti tradat. Quo enim nunc fugiam, qui per omnes Brittaniae prouincias tot annorum temporumque curriculis uagabundus hostium uitabam insidias?' Abeunte igitur amico, remansit Aeduini solus foris, residensque mestus ante palatium, multis coepit cogitationum aestibus affici, quid ageret, quoue pedem uerteret, nescius.
Cumque diu tacitis mentis angoribus, et caeco carperetur igni, uidit subito intempesta nocte silentio adpropinquantem sibi hominem uultus habitusque incogniti; quem uidens, ut ignotum et inopinatum, non parum expauit. At ille accedens salutauit eum, et interrogauit, quare illa hora, ceteris quiescentibus, et alto sopore pressis, solus ipse mestus in lapide peruigil sederet. At ille uicissim sciscitabatur, quid ad eum pertineret, utrum ipse intus an foris noctem transigeret. Qui respondens ait: 'Ne me aestimes tuae mestitiae et insomniorum, et forinsecae et solitariae sessionis causam nescire; scio enim certissime qui es, et quare meres, et quae uentura tibi in proximo mala formidas. Sed dicito mihi, quid mercedis dare uelis ei, siqui sit, qui his te meroribus absoluat, et Redualdo suadeat, ut nec ipse tibi aliquid mali faciat, nec tuis te hostibus perimendum tradat.' Qui cum se omnia, quae posset, huic tali pro mercede beneficii daturum esse responderet, adiecit ille: 'Quod si etiam regem te futurum exstinctis hostibus in ueritate promittat, ita ut non solum omnes tuos progenitores, sed et omnes, qui ante te reges in gente Anglorum fuerant, potestate transcendas?' At Aeduini constantior interrogando factus, non dubitauit promittere, quin ei, qui tanta sibi beneficia donaret, dignis ipse gratiarum actionibus responderet. Tum ille tertio: 'Si autem,' inquit, 'is, qui tibi tanta taliaque dona ueraciter aduentura praedixerit, etiam consilium tibi tuae salutis ac uitae melius atque utilius, quam aliquis de tuis parentibus aut cognatis umquam audiuit, ostendere potuerit, num ei obtemperare, et monita eius salutaria suscipere consentis?' Nec distulit Aeduini, quin continuo polliceretur in omnibus se secuturum doctrinam illius, qui se tot ac tantis calamitatibus ereptum, ad regni apicem proueheret. Quo accepto responso, confestim is, qui loquebatur cum eo, inposuit dexteram suam capiti eius dicens: 'Cum hoc ergo tibi signum aduenerit, memento huius temporis ac loquellae nostrae, et ea, quae nunc promittis, adimplere ne differas.' Et his dictis, ut ferunt, repente disparuit, ut intellegeret non hominem esse, qui sibi apparuisset, sed spiritum.
Et cum regius iuuenis solus adhuc ibidem sederet, gauisus quidem de conlata sibi consolatione, sed multum sollicitus, ac mente sedula cogitans, quis esset ille, uel unde ueniret, qui haec sibi loqueretur, uenit ad eum praefatus amicus illius, laetoque uultu salutans eum: 'Surge,' inquit, 'intra, et sopitis ac relictis curarum anxietatibus, quieti membra simul et animum conpone, quia mutatum est cor regis, nec tibi aliquid mali facere, sed fidem potius pollicitam seruare disponit; postquam enim cogitationem suam, de qua tibi ante dixi, reginae in secreto reuelauit, reuocauit eum illa ab intentione, ammonens, quia nulla ratione conueniat tanto regi amicum suum optimum in necessitate positum auro uendere, immo fidem suam, quae omnibus ornamentis pretiosior est, amore pecuniae perdere.' Quid plura? Fecit rex, ut dictum est; nec solum exulem nuntiis hostilibus non tradidit, sed etiam eum, ut in regnum perueniret, adiuuit. Nam mox redeuntibus domum nuntiis, exercitum ad debellandum Aedilfridum colligit copiosum, eumque sibi occurrentem cum exercitu multum inpari (non enim dederat illi spatium, quo totum suum congregaret atque adunaret exercitum), occidit in finibus gentis Merciorum ad orientalem plagam amnis, qui uocatur Idlæ; in quo certamine et filius Redualdi, uocabulo Rægenheri, occisus est. Ac sic Aeduini iuxta oraculum, quod acceperat, non tantum regis sibi infesti insidias uitauit, uerum etiam eidem peremto in regni gloriam successit.
Cum ergo praedicante uerbum Dei Paulino rex credere differret, et per aliquod tempus, ut diximus, horis conpetentibus solitarius sederet, quid agendum sibi esset, quae religio sequenda, sedulus secum ipse scrutari consuesset, ingrediens ad eum quadam die uir Dei, inposuit dexteram capiti eius et, an hoc signum agnosceret, requisiuit. Qui cum tremens ad pedes eius procidere uellet, leuauit eum, et quasi familiari uoce affatus: 'Ecce,' inquit, 'hostium manus, quos timuisti, Domino donante euasisti; ecce regnum, quod desiderasti, ipso largiente percepisti. Memento, ut tertium, quod promisisti, facere ne differas, suscipiendo fidem eius, et praecepta seruando, qui te et a temporalibus aduersis eripiens, temporalis regni honore sublimauit; et si deinceps uoluntati eius, quam per me tibi praedicat, obsecundare uolueris, etiam a perpetuis malorum tormentis te liberans, aeterni secum regni in caelis faciet esse participem.'
[13] QUIBUS auditis, rex suscipere quidem se fidem, quam docebat, et uelle et debere respondebat. Uerum adhuc cum amicis principibus et consiliariis suis sese de hoc conlaturum esse dicebat, ut, si et illi eadem cum illo sentire uellent, omnes pariter in fonte uitae Christo consecrarentur. Et adnuente Paulino, fecit, ut dixerat. Habito enim cum sapientibus consilio, sciscitabatur singillatim ab omnibus, qualis sibi doctrina haec eatenus inaudita, et nouus diuinitatis, qui praedicabatur, cultus uideretur.
Cui primus pontificum ipsius Coifi continuo respondit: 'Tu uide, rex, quale sit hoc, quod nobis modo praedicatur; ego autem tibi uerissime, quod certum didici, profiteor, quia nihil omnino uirtutis habet, nihil utilitatis religio illa, quam hucusque tenuimus. Nullus enim tuorum studiosius quam ego culturae deorum nostrorum se subdidit; et nihilominus multi sunt, qui ampliora a te beneficia quam ego, et maiores accipiunt dignitates, magisque prosperantur in omnibus, quae agenda uel adquirenda disponunt. Si autem dii aliquid ualerent, me potius iuuare uellent, qui illis inpensius seruire curaui. Unde restat, ut si ea, quae nunc nobis noua praedicantur, meliora esse et fortiora, habita examinatione perspexeris, absque ullo cunctamine suscipere illa festinemus.'
Cuius suasioni uerbisque prudentibus alius optimatum regis tribuens assensum, continuo subdidit: 'Talis,' inquiens, 'mihi uidetur, rex, uita hominum praesens in terris, ad conparationem eius, quod nobis incertum est, temporis, quale cum te residente ad caenam cum ducibus ac ministris tuis tempore brumali, accenso quidem foco in medio, et calido effecto caenaculo, furentibus autem foris per omnia turbinibus hiemalium pluuiarum uel niuium, adueniens unus passerum domum citissime peruolauerit; qui cum per unum ostium ingrediens, mox per aliud exierit. Ipso quidem tempore, quo intus est, hiemis tempestate non tangitur, sed tamen paruissimo spatio serenitatis ad momentum excurso, mox de hieme in hiemem regrediens, tuis oculis elabitur. Ita haec uita hominum ad modicum apparet; quid autem sequatur, quidue praecesserit, prorsus ignoramus. Unde si haec noua doctrina certius aliquid attulit, merito esse sequenda uidetur.' His similia et ceteri maiores natu ac regis consiliarii diuinitus admoniti prosequebantur.
Adiecit autem Coifi, quia uellet ipsum Paulinum diligentius audire de Deo, quem praedicabat, uerbum facientem. Quod cum iubente rege faceret, exclamauit auditis eius sermonibus dicens: 'Iam olim intellexeram nihil esse, quod colebamus; quia uidelicet, quanto studiosius in eo cultu ueritatem quaerebam, tanto minus inueniebam. Nunc autem aperte profiteor, quia in hac praedicatione ueritas claret illa, quae nobis uitae, salutis, et beatitudinis aeternae dona ualet tribuere. Unde suggero, rex, ut templa et altaria, quae sine fructu utilitatis sacrauimus, ocius anathemati et igni contradamus.' Quid plura? praebuit palam adsensum euangelizanti beato Paulino rex, et, abrenuntiata idolatria, fidem se Christi suscipere confessus est. Cumque a praefato pontifice sacrorum suorum quaereret, quis aras et fana idolorum cum septis, quibus erant circumdata. primus profanare deberet; ille respondit: 'Ego. Quis enim ea, quae per stultitiam colui, nunc ad exemplum omnium aptius quam ipse per sapientiam mihi a Deo uero donatam destruam?' Statimque, abiecta superstitione uanitatis, rogauit sibi regem arma dare et equum emissarium, quem ascendens ad idola destruenda ueniret. Non enim licuerat pontificem sacrorum uel arma ferre, uel praeter in equa equitare. Accinctus ergo gladio accepit lanceam in manu, et ascendens emissarium regis, pergebat ad idola. Quod aspiciens uulgus, aestimabat eum insanire. Nec distulit ille, mox ut adpropiabat ad fanum, profanare illud, iniecta in eo lancea, quam tenebat; multumque gauisus de agnitione ueri Dei cultus, iussit sociis destruere ac succendere fanum cum omnibus septis suis. Ostenditur autem locus ille quondam idolorum non longe ab Eburaco ad orientem, ultra amnem Doruuentionem, et uocatur hodie Godmunddingaham, ubi pontifex ipse, inspirante Deo uero, polluit ac destruxit eas, quas ipse sacrauerat, aras.
[14] IGITUR accepit rex Aeduini cum cunctis gentis suae nobilibus ac plebe perplurima fidem et lauacrum sanctae regenerationis anno regni sui XI, qui est annus dominicae incarnationis DCXXVII, ab aduentu uero Anglorum in Brittaniam annus circiter CLXXXmus. Baptizatus est autem Eburaci die sancto paschae pridie Iduum Aprilium in ecclesia Petri apostoli, quam ibidem ipse de ligno, cum cathecizaretur, atque ad percipiendum baptisma inbueretur, citato opere construxit. In qua etiam ciuitate ipsi doctori atque antistiti suo Paulino sedem episcopatus donauit. Mox autem ut baptisma consecutus est, curauit, docente eodem Paulino, maiorem ipso in loco et augustiorem de lapide fabricare basilicam, in cuius medio ipsum, quod prius fecerat, oratorium includeretur. Praeparatis ergo fundamentis in gyro prioris oratorii per quadrum coepit aedificare basilicam. Sed priusquam altitudo parietis esset consummata, rex ipse impia nece occisus, opus idem successori suo Osualdo perficiendum reliquit. Paulinus autem ex eo tempore sex annis continuis, id est ad finem usque imperii regis illius, uerbum Dei, adnuente ac fauente ipso, in ea prouincia praedicabat; credebantque et baptizabantur quotquot erant praeordinati ad uitam aeternam, in quibus erant Osfrid et Eadfrid filii regis Aeduini, qui ambo ei exuli nati sunt de Quoenburga filia Cearli regis Merciorum.
Baptizati sunt tempore sequente et alii liberi eius de Aedilberga regina progeniti, Aedilhun et Aedilthryd filia, et alter filius Uuscfrea, quorum primi albati adhuc rapti sunt de hac uita, et Eburaci in ecclesia sepulti. Baptizatus et Yffi filius Osfridi, sed et alii nobiles ac regii uiri non pauci. Tantus autem fertur tunc fuisse feruor fidei ac desiderium lauacri salutaris genti Nordanhymbrorum, ut quodam tempore Paulinus ueniens cum rege et regina in uillam regiam, quae uocatur Adgefrin, XXXVI diebus ibidem cum eis cathecizandi et baptizandi officio deditus moraretur; quibus diebus cunctis a mane usque ad uesperam nil aliud ageret, quam confluentem eo de cunctis uiculis ac locis plebem Christi uerbo salutis instruere, atque instructam in fluuio Gleni, qui proximus erat, lauacro remissionis abluere. Haec uilla tempore sequentium regum deserta, et alia pro illa est facta in loco, qui uocatur Maelmin.
Haec quidem in prouincia Berniciorum; sed et in prouincia Deirorum, ubi saepius manere cum rege solebat, baptizabat in fluuio Sualua, qui uicum Cataractam praeterfluit. Nondum enim oratoria uel baptisteria in ipso exordio nascentis ibi ecclesiae poterant aedificari. Attamen in Campodono, ubi tunc etiam uilla regia erat, fecit basilicam, quam postmodum pagani, a quibus Aeduini rex occisus est, cum tota eadem uilla succenderunt; pro qua reges posteriores fecere sibi uillam in regione, quae uocatur Loidis. Euasit autem ignem altare, quia lapideum erat; et seruatur adhuc in monasterio reuerentissimi abbatis et presbyteri Thryduulfi, quod est in silua Elmete.
[15] TANTUM autem deuotionis Aeduini erga cultum ueritatis habuit, ut etiam regi Orientalium Anglorum, Earpualdo filio Redualdi, persuaderet, relictis idolorum superstitionibus, fidem et sacramenta Christi cum sua prouincia suscipere. Et quidem pater eius Reduald iamdudum in Cantia sacramentis Christianae fidei inbutus est, sed frustra; nam rediens domum ab uxore sua et quibusdam peruersis doctoribus seductus est, atque a sinceritate fidei deprauatus habuit posteriora peiora prioribus; ita ut in morem antiquorum Samaritanorum et Christo seruire uideretur et diis, quibus antea seruiebat; atque in eodem fano et altare haberet ad sacrificium Christi, et arulam ad uictimas daemoniorum. Quod uidelicet fanum rex eiusdem prouinciae Alduulf, qui nostra aetate fuit, usque ad suum tempus perdurasse, et se in pueritia uidisse testabatur.
Erat autem praefatus rex Reduald natu nobilis, quamlibet actu ignobilis, filius Tytili, cuius pater fuit Uuffa, a quo reges Orientalium Anglorum Uuffingas appellant.
Uerum Eorpuald non multo, postquam fidem accepit, tempore occisus est a uiro gentili nomine Ricbercto; et exinde tribus annis prouincia in errore uersata est, donec accepit regnum frater eiusdem Eorpualdi Sigberct, uir per omnia Christianissimus ac doctissimus, qui, uiuente adhuc fratre, cum exularet in Gallia, fidei sacramentis inbutus est, quorum participem, mox ubi regnare coepit, totam suam prouinciam facere curauit. Cuius studiis gloriosissime fauit Felix episcopus, qui de Burgundiorum partibus, ubi ortus et ordinatus est, cum uenisset ad Honorium archiepiscopum, eique indicasset desiderium suum, misit eum ad praedicandum uerbum uitae praefatae nationi Anglorum. Nec uota ipsius in cassum cecidere; quin potius fructum in ea multiplicem credentium populorum pius agri spiritalis cultor inuenit. Siquidem totam illam prouinciam, iuxta sui nominis sacramentum, a longa iniquitate atque infelicitate liberatam, ad fidem et opera iustitiae, ac perpetuae felicitatis dona perduxit, accepitque sedem episcopatus in ciuitate Domnoc; et cum X ac VII annos eidem prouinciae pontificali regimine praeesset, ibidem in pace uitam finiuit.
[16] PRAEDICABAT autem Paulinus uerbum etiam prouinciae Lindissi, quae est prima ad meridianam Humbre fluminis ripam, pertingens usque ad mare, praefectumque Lindocolinae ciuitatis, cui nomen erat Blaecca, primum cum domu sua conuertit ad Dominum. In qua uidelicet ciuitate et ecclesiam operis egregii de lapide fecit; cuius tecto uel longa incuria, uel hostili manu deiecto, parietes hactenus stare uidentur, et omnibus annis aliqua sanitatum miracula in eodem loco solent ad utilitatem eorum, qui fideliter quaerunt, ostendi. In qua ecclesia Paulinus, transeunte ad Christum Iusto, Honorium pro eo consecrauit episcopum, ut in sequentibus suo loco dicemus.
De huius fide prouinciae narrauit mihi presbyter et abbas quidam uir ueracissimus de monasterio Peartaneu, uocabulo Deda, retulisse sibi quendam seniorem, baptizatum se fuisse die media a Paulino episcopo, praesente rege Aeduino, et multam populi turbam in fluuio Treenta, iuxta ciuitatem, quae lingua Anglorum Tiouulfingacæstir uocatur; qui etiam effigiem eiusdem Paulini referre esset solitus, quod esset uir longae staturae, paululum incuruus, nigro capillo, facie macilenta, naso adunco pertenui, uenerabilis simul et terribilis aspectu. Habuit autem secum in ministerio et Iacobum diaconum, uirum utique industrium ac nobilem in Christo et in ecclesia, qui ad nostra usque tempora permansit.
Tanta autem eo tempore pax in Brittania, quaquauersum imperium regis Aeduini peruenerat, fuisse perhibetur, ut, sicut usque hodie in prouerbio dicitur, etiam si mulier una cum recens nato paruulo uellet totam perambulare insulam a mari ad mare, nullo se ledente ualeret. Tantum rex idem utilitati suae gentis consuluit, ut plerisque in locis, ubi fontes lucidos iuxta puplicos uiarum transitus conspexit, ibi ob refrigerium uiantium, erectis stipitibus, aereos caucos suspendi iuberet, neque hos quisquam, nisi ad usum necessarium, contingere prae magnitudine uel timoris eius auderet, uel amoris uellet. Tantum uero in regno excellentiae habuit, ut non solum in pugna ante illum uexilla gestarentur, sed et tempore pacis equitantem inter ciuitates siue uillas aut prouincias suas cum ministris, semper antecedere signifer consuesset; nec non et incedente illo ubilibet per plateas, illud genus uexilli, quod Romani tufam, Angli appellant thuuf, ante eum ferri solebat.
[17] QUO tempore praesulatum sedis apostolicae Honorius Bonifatii successor habebat, qui, ubi gentem Nordanhymbrorum cum suo rege ad fidem confessionemque Christi, Paulino euangelizante, conuersam esse didicit, misit eidem Paulino pallium; misit et regi Aeduino litteras exhortatorias, paterna illum caritate accendens, ut in fide ueritatis, quam acceperant, persistere semper ac proficere curarent. Quarum uidelicet litterarum iste est ordo:
Domino excellentissimo atque praecellentissimo filio Aeduino regi Anglorum Honorius episcopus seruus seruorum Dei salutem.
Ita Christianitatis uestrae integritas circa sui conditoris cultum fidei est ardore succensa, ut longe lateque resplendeat, et in omni mundo adnuntiata uestri operis multipliciter referat fructum. Sic enim uos reges esse cognoscitis, dum regem et Creatorem uestrum orthodoxa praedicatione cdocti Deum uenerando creditis, eique, quod humana ualet condicio, mentis uestrae sinceram deuotionem exsoluitis. Quod enim Deo nostro aliud offerre ualebimus, nisi ut in bonis actibus persistentes, ipsumque auctorem humani generis confitcntes, eum colere, eique uota nostra reddere festinemus? Et ideo, excellentissime fili, paterna uos caritate, qua conuenit, exhortamur, ut hoc, quod uos diuina misericordia ad suam gratiam uocare dignata est, sollicita intentione et adsiduis orationibus seruare omnimodo festinetis; ut, qui uos in praesenti saeculo ex omni errore absolutos ad agnitionem sui nominis est dignatus perducere, et caelestis patriae uobis praeparet mansionem. Praedicatoris igitur uestri domini mei apostolicae memoriae Gregorii frequenter lectione occupati, prae oculis affectum doctrinae ipsius, quem pro uestris animabus libenter exercuit, habetote; quatinus eius oratio et regnum uestrum populumque augeat, et uos omnipotenti Deo inreprehensibiles repraesentet. Ea uero, quae a nobis pro uestris sacerdotibus ordinanda sperastis, haec pro fidei uestrae sinceritate, quae nobis multimoda relatione per praesentium portitores laudabiliter insinuata est, gratuito animo adtribuere ulla sine dilatione praeuidemus; et duo pallia utrorumque metropolitanorum, id est Honorio et Paulino, direximus, ut, dum quis eorum de hoc saeculo ad auctorem suum fuerit arcessitus, in loco ipsius alter episcopum ex hac nostra auctoritate debeat subrogare. Quod quidem tam pro uestrae caritatis affectu, quam pro tantarum prouinciarum spatiis, quae inter nos et uos esse noscuntur, sumus inuitati concedere, ut in omnibus deuotioni uestrae nostrum concursum, et iuxta uestra desideria praeberemus.
Incolumem excellentiam uestram gratia superna custodiat.
[18] HAEC inter Iustus archiepiscopus ad caelestia regna subleuatus quarto Iduum Nouembrium die, et Honorius pro illo est in praesulatum electus; qui ordinandus uenit ad Paulinum, et occurrente sibi illo in Lindocolino, quintus ab Augustino Doruuernensis ecclesiae consecratus est antistes. Cui etiam praefatus papa Honorius misit pallium et litteras, in quibus decernit hoc ipsum, quod in epistula ad Aeduinum regem missa decreuerat; scilicet ut cum Doruuernensis uel Eburacensis antistes de hac uita transierit, is, qui superest, consors eiusdem gradus habeat potestatem alterum ordinandi in loco eius, qui transierat, sacerdotem; ne sit necesse ad Romanam usque ciuitatem per tam prolixa terrarum et maris spatia pro ordinando archiepiscopo sempor fatigari. Quarum etiam textum litterarum in nostra hac historia ponere commodum duximus.
Dilectissimo fratri Honorio Honorius.
Inter plurima, quae Redemtoris nostri misericordia suis famulis dignatur bonorum munera praerogare, illud etiam clementer conlata suae pietatis munificentia tribuit, quoties per fraternos affatus unianimam dilectionem quadam contemplatione alternis aspectibus repraesentat. Pro quibus maiestati eius gratias indesinenter exsoluimus, eumque uotis supplicibus exoramus, ut uestram dilectionem in praedicatione euangelii elaborantem et fructificantem, sectantemque magistri et capitis sui sancti Gregorii regulam, perpeti stabilitate confirmet, et ad augmentum ecclesiae suae potiora per uos suscitet incrementa; ut fide et opere, in timore Dei et caritate, uestra adquisitio decessorumque uestrorum, quae per domini Gregorii exordia pullulat, conualescendo amplius extendatur; ut ipsa uos dominici eloquii promissa in futuro respiciant, uosque uox ista ad aeternam festiuitatem euocet: 'Uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos;' et iterum: 'Euge, serue bone et fidelis; quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium Domini tui.' Et nos equidem, fratres carissimi, haec uobis pro acterna caritate exhortationis uerba praemittentes, quae rursus pro ecclesiarum uestrarum priuilegiis congruere posse conspicimus, non desistimus inpertire.
Et tam iuxta uestram petitionem, quam filiorum nostrorum regum uobis per praesentem nostram praeceptionem, uice beati Petri apostolorum principis, auctoritatem tribuimus, ut quando unum ex uobis diuina ad se iusserit gratia euocari, is, qui superstes fuerit, alterum in loco defuncti debeat episcopum ordinare. Pro qua etiam re singula uestrae dilectioni pallia pro eadem ordinatione celebranda direximus, ut per nostrae praeceptionis auctoritatem possitis Deo placitam ordinationem efficere; quia, ut haec uobis concederemus, longa terrarum marisque interualla, quae inter nos ac uos obsistunt, ad haec nos condescendere coegerunt, ut nulla possit ecclesiarum uestrarum iactura per cuiuslibet occasionis obtentum quoquo modo prouenire; sed potius commissi uobis populi deuotionem plenius propagare Deus te incolumem custodiat, dilectissime frater.
Data die III Iduum Iunii, imperantibus dominis nostris Augustis, Heraclio anno XXoIIIIo, post consulatum eiusdem anno XXoIIIo, atque Constantino filio ipsius anno uicesimo tertio, et consulatus eius anno IIIo; sed et Heraclio felicissimo Caesare id est filio eius anno III, indictione VII, id est anno dominicae incarnationis DCXXXIIII.
[19] MISIT idem papa Honorius litteras etiam genti Scottorum, quos in obseruatione sancti paschae errasse conpererat, iuxta quod supra docuimus; sollerter exhortans, ne paucitatem suam in extremis terrae finibus constitutam, sapientiorem antiquis siue modernis, quae per orbem erant, Christi ecclesiis aestimarent; neue contra paschales computos, et decreta synodalium totius orbis pontificum aliud pascha celebrarent.
Sed et Iohannes, qui successori eiusdem Honorii Seuerino successit, cum adhuc esset electus in pontificatum, pro eodem errore corrigendo litteras eis magna auctoritate atque eruditione plenas direxit; euidenter astruens, quia dominicum paschae diem a XVa luna usque ad XXIam, quod in Nicena synodo probatum est, oportet inquiri. Necnon pro Pelagiana heresi, quam apud eos reuiuescere didicerat, cauenda ac repellenda, in eadem illos epistula admonere curauit; cuius epistulae principium est:
Dilectissimis et sanctissimis Tomiano, Columbano, Cromano, Dinnao, et Baithano episcopis; Cromano, Ernianoque, Laistrano, Scellano, et Segeno presbyteris; Sarano ceterisque doctoribus seu abbatibus Scottis, Hilarus archipresbyter et seruans locum sanctae sedis apostolicae, Iohannes diaconus et in Dei nomine electus; item Iohannes primicerius et seruans locum sanctae sedis apostolicae, et Iohannes seruus Dei, consiliarius eiusdem apostolicae sedis.
Scripta, quae perlatores ad sanctae memoriae Seuerinum papam adduxerunt, eo de hac luce migrante, reciproca responsa ad ea, quae postulata fuerant, siluerunt. Quibus reseratis, ne diu tantae quaestionis caligo indiscussa remaneret, repperimus quosdam prouinciae uestrae contra orthodoxam fidem, nouam ex ueteri heresim renouare conantes, pascha nostrum, in quo immolatus est Christus, nebulosa caligine refutantes, et XIIII luna cum Hebreis celebrare nitentes.
Quo epistulae principio manifeste declaratur, et nuperrime temporibus illis hanc apud eos heresim exortam, et non totam eorum gentem, sed quosdam in eis hac fuisse inplicitos.
Exposita autem ratione paschalis obseruantiae, ita de Pelagianis in eadem epistula subdunt:
Et hoc quoque cognouimus, quod uirus Pelagianae hereseos apud uos denuo reuiuescit; quod omnino hortamur, ut a uestris mentibus huiusmodi uenenatum superstitionis facinus auferatur. Nam qualiter ipsa quoque execranda heresis damnata est, latere uos non debet; quia non solum per istos CC annos abolita est, sed et cotidie a nobis perpetuo anathemate sepulta damnatur; et hortamur, ne, quorum arma conbusta sunt, apud uos eorum cineres suscitentur. Nam quis non execretur superbum eorum conamen et impium, dicentium posse sine peccato hominem existere ex propria uoluntate, et non ex gratia Dei? Et primum quidem blasphemiae stultiloquium est dicere esse hominem sine peccato; quod omnino non potest, nisi unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, qui sine peccato est conceptus et partus. Nam ceteri homines cum peccato originali nascentes testimonium praeuaricationis Adae, etiam sine actuali peccato existentes, portare noscuntur, secundum prophetam dicentem: 'Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea.'
[20] AT uero Aeduini cum X et VII annis genti Anglorum simul et Brettonum gloriosissime praeesset, e quibus sex etiam ipse, ut diximus, Christi regno militauit, rebellauit aduersus eum Caedualla rex Brettonum, auxilium praebente illi Penda uiro strenuissimo de regio genere Merciorum, qui et ipse ex eo tempore gentis eiusdem regno annis XX et IIbus uaria sorte praefuit; et conserto graui proelio in campo, qui uocatur Haethfelth, occisus est Aeduini die IIII Iduum Octobrium, anno dominicae incarnationis DCXXXIII, cum esset annorum XL et VIII; eiusque totus uel interemtus uel dispersus est exercitus. In quo etiam bello ante illum unus filius eius Osfrid iuuenis bellicosus cecidit, alter Eadfrid necessitate cogente ad Pendam regem transfugit, et ab eo postmodum, regnante Osualdo, contra fidem iuris iurandi peremtus est.
Quo tempore maxima est facta strages in ecclesia uel gente Nordanhymbrorum, maxime quod unus ex ducibus, a quibus acta est, paganus, alter, quia barbarus erat pagano saeuior. Siquidem Penda cum omni Merciorum gente idolis deditus, et Christiani erat nominis ignarus; at uero Caedualla, quamuis nomen et professionem haberet Christiani, adeo tamen erat animo ac moribus barbarus, ut ne sexui quidem muliebri, uel innocuae paruulorum parceret aetati, quin uniuersos atrocitate ferina morti per tormenta contraderet, multo tempore totas eorum prouincias debacchando peruagatus, ac totum genus Anglorum Brittaniae finibus erasurum se esse deliberans. Sed nec religioni Christianae, quae apud eos exorta erat, aliquid inpendebat honoris. Quippe cum usque hodie moris sit Brettonum, fidem religionemque Anglorum pro nihil habere, neque in aliquo eis magis communicare quam paganis. Adlatum est autem caput Aeduini regis Eburacum, et inlatum postea in ecclesiam beati apostoli Petri, quam ipse coepit, sed successor eius Osuald perfecit, ut supra docuimus, positum est in porticu sancti papae Gregorii, a cuius ipse discipulis uerbum uitae susceperat.
Turbatis itaque rebus Nordanhymbrorum huius articulo cladis, cum nil alicubi praesidii nisi in fuga esse uideretur, Paulinus adsumta secum regina Aedilberge, quam pridem adduxerat, rediit Cantiam nauigio, atque ab Honorio archiepiscopo et rege Eadbaldo multum honorifice susceptus est. Uenit autem illuc duce Basso milite regis Aeduini fortissimo, habens secum Eanfledam filiam, et Uuscfrean filium Aeduini, nec non et Yffi filium Osfridi filii eius, quos postea mater metu Eadbaldi et Osualdi regum misit in Galliam nutriendos regi Daegberecto, qui erat amicus illius, ibique ambo in infantia defuncti, et iuxta honorem uel regiis pueris uel innocentibus Christi congruum in ecclesia sepulti sunt. Attulit quoque secum uasa pretiosa Aeduini regis perplura, in quibus et crucem magnam auream, et calicem aureum consecratum ad ministerium altaris, quae hactenus in ecclesia Cantiae conseruata monstrantur.
Quo in tempore Hrofensis ecclesia pastorem minime habebat, eo quod Romanus praesul illius ad Honorium papam a Iusto archiepiscopo legatarius missus absortus fuerat fluctibus Italici maris; ac per hoc curam illius praefatus Paulinus inuitatione Honorii antistitis et Eadbaldi regis suscepit ac tenuit, usque dum et ipse suo tempore ad caelestia regna cum gloriosi fructu laboris ascendit. In qua ecclesia moriens pallium quoque, quod a Romano papa acceperat, reliquit.
Reliquerat autem in ecclesia sua Eburaci Iacobum diaconum, uirum utique ecclesiasticum et sanctum, qui multo exhinc tempore in ecclesia manens, magnas antiquo hosti praedas docendo et baptizando eripuit; cuius nomine uicus, in quo maxime solebat habitare, iuxta Cataractam, usque hodie cognominatur. Qui, quoniam cantandi in ecclesia erat peritissimus, recuperata postmodum pacein prouincia, et crescente numero fidelium, etiam magister ecclesiasticae cantionis iuxta morem Romanorum siue Cantuariorum multis coepit existere; et ipse senex ac plenus dierum, iuxta scripturas, patrum uiam secutus est.
HISTORIAM ECCLESIASTICAM GENTIS ANGLORUM: LIBER TERTIUS
[1] AT interfecto in pugna Aeduino, suscepit pro illo regnum Deirorum, de qua prouincia ille generis prosapiam et primordia regni habuerat, filius patrui eius Aelfrici, uocabulo Osric, qui ad praedicationem Paulini fidei erat sacramentis inbutus. Porro regnum Berniciorum, nam in has duas prouincias gens Nordanhymbrorum antiquitus diuisa erat, suscepit filius Aedilfridi, qui de illa prouincia generis et regni originem duxerat, nomine Eanfrid. Siquidem tempore toto, quo regnauit Aeduini, filii praefati regis Aedilfridi, qui ante illum regnauerat, cum magna nobilium iuuentute apud Scottos siue Pictos exulabant, ibique ad doctrinam Scottorum cathecizati, et baptismatis sunt gratia recreati. Qui ut, mortuo rege inimico, patriam sunt redire permissi, accepit primus eorum, quem diximus, Eanfrid regnum Berniciorum. Qui uterque rex, ut terreni regni infulas sortitus est, sacramenta regni caelestis, quibus initiatus erat, anathematizando prodidit, ac se priscis idolatriae sordibus polluendum perdendumque restituit.
Nec mora, utrumque rex Brettonum Ceadualla impia manu, sed iusta ultione peremit. Et primo quidem proxima aestate Osricum, dum se in oppido municipio temerarie obsedisset, erumpens subito cum suis omnibus inparatum cum toto exercitu deleuit. Dein cum anno integro prouincias Nordanhymbrorum, non ut rex uictor possideret, sed quasi tyrannus saeuiens disperderet, ac tragica caede dilaceraret, tandem Eanfridum inconsulte ad se cum XII lectis militibus postulandae pacis gratia uenientem, simili sorte damnauit. Infaustus ille annus, et omnibus bonis exosus usque hodie permanet, tam propter apostasiam regum Anglorum, qua se fidei sacramentis exuerant, quam propter uesanam Brettonici regis tyrannidem. Unde cunctis placuit regum tempora computantibus, ut, ablata de medio regum perfidorum memoria, idem annus sequentis regis, id est Osualdi, uiri Deo dilecti, regno adsignaretur; quo, post occisionem fratris Eanfridi, superueniente cum paruo exercitu, sed fide Christi munito, infandus Brettonum dux cum inmensis illis copiis, quibus nihil resistere posse iactabat, interemtus est in loco, qui lingua Anglorum Denisesburna, id est riuus Denisi, uocatur.
[2] OSTENDITUR autem usque hodie, et in magna ueneratione habetur locus ille, ubi uenturus ad hanc pugnam Osuald signum sanctae crucis erexit, ac flexis genibus Deum deprecatus est, ut in tanta rerum necessitate suis cultoribus caelesti succurreret auxilio. Denique fertur, quia facta citato opere cruce, ac fouea praeparata, in qua statui deberet, ipse fide feruens hanc arripuerit, ac foueae inposuerit, atque utraque manu erectam tenuerit, donec adgesto a militibus puluere terrae figeretur; et hoc facto, elata in altum uoce cuncto exercitui proclamauerit: 'Flectamus omnes genua, et Deum omnipotentem, uiuum, ac uerum in commune deprecemur, ut nos ab hoste superbo ac feroce sua miseratione defendat; scit enim ipse, quia iusta pro salute gentis nostrae bella suscepimus.' Fecerunt omnes, ut iusserat, et sic incipiente diluculo in hostem progressi, iuxta meritum suae fidei uictoria potiti sunt. In cuius loco orationis innumerae uirtutes sanitatum noscuntur esse patratae, ad indicium uidelicet ac memoriam fidei regis. Nam et usque hodie multi de ipso ligno sacrosanctae crucis astulas excidere solent, quas cum in aquas miserint, eisque languentes homines aut pecudes potauerint, siue asperserint, mox sanitati restituuntur.
Uocatur locus ille lingua Anglorum Hefenfelth, quod dici potest latine caelestis campus, quod certo utique praesagio futurorum antiquitus nomen accepit; significans nimirum, quod ibidem caeleste erigendum tropaeum, caelestis inchoanda uictoria, caelestia usque hodie forent miracula celebranda. Est autem locus iuxta murum illum ad aquilonem, quo Romani quondam ob arcendos barbarorum impetus totam a mari ad mare praecinxere Brittaniam, ut supra docuimus. In quo uidelicet loco consuetudinem multo iam tempore fecerant fratres Hagustaldensis ecclesiae, quae non longe abest, aduenientes omni anno pridie quam postea idem rex Osuald occisus est, uigilias pro salute animae eius facere, plurimaque psalmorum laude celebrata, uictimam pro eo mane sacrae oblationis offerre. Qui etiam crescente bona consuetudine, nuper ibidem ecclesia constructa, sacratiorem et cunctis honorabiliorem omnibus locum fecere. Nec inmerito, quia nullum, ut conperimus, fidei Christianae signum, nulla ecclesia, nullum altare in tota Berniciorum gente erectum est, priusquam hoc sacrae crucis uexillum nouus militiae ductor, dictante fidei deuotione, contra hostem inmanissimum pugnaturus statueret.
Nec ab re est unum e pluribus, quae ad hanc crucem patrata sunt, uirtutis miraculum enarrare. Quidam de fratribus eiusdem Hagustaldensis ecclesiae, nomine Bothelm qui nunc usque superest, ante paucos annos, dum incautius forte noctu in glacie incederet, repente conruens, brachium contriuit, ac grauissima fracturae ipsius coepit molestia fatigari; ita ut ne ad os quidem adducere ipsum brachium ullatenus dolore arcente ualeret. Qui cum die quadam mane audiret unum de fratribus ad locum eiusdem sanctae crucis ascendere disposuisse, rogauit, ut aliquam sibi partem de illo ligno uenerabili rediens adferret, credere se dicens, quia per hoc, donante Domino, salutem posset consequi. Fecit ille, ut rogatus est, et reuersus ad uesperam, sedentibus iam ad mensam fratribus, obtulit ei aliquid de ueteri musco, quo superficies ligni erat obsita. Qui cum sedens ad mensam non haberet ad manum, ubi oblatum sibi munus reponeret, misit hoc in sinum sibi. Et dum iret cubitum, oblitus hoc alicubi deponere, permisit suo in sinu permanere. At medio noctis tempore, cum euigilaret, sensit nescio quid frigidi suo lateri adiacere, admotaque manu requirere quid esset, ita sanum brachium manumque repperit, ac si nihil umquam tanti langoris habuisset.
[3] IDEM ergo Osuald, mox ubi regnum suscepit, desiderans totam, cui praeesse coepit, gentem fidei Christianae gratia inbui, cuius experimenta permaxima in expugnandis barbaris iam ceperat, misit ad maiores natu Scottorum, inter quos exulans ipse baptismatis sacramenta cum his, qui secum erant, militibus consecutus erat; petens, ut sibi mitteretur antistes, cuius doctrina ac ministerio gens, quam regebat, Anglorum, dominicae fidei et dona disceret, et susciperet sacramenta. Neque aliquanto tardius, quod petiit, inpetrauit; accepit namque pontificem Aedanum summae mansuetudinis, et pietatis, ac moderaminis uirum, habentemque zelum Dei, quamuis non plene secundum scientiam. Namque diem paschae dominicum more suae gentis, cuius saepius mentionem fecimus, a XIIIIa luna usque ad XXam obseruare solebat. Hoc etenim ordine septentrionalis Scottorum prouincia, et omnis natio Pictorum illo adhuc tempore pascha dominicum celebrabat, aestimans se in hac obseruantia sancti ac laude digni patris Anatolii scripta secutam. Quod an uerum sit, peritus quisque facillime cognoscit. Porro gentes Scottorum, quae in australibus Hiberniae insulae partibus morabantur, iamdudum ad admonitionem apostolicae sedis antistitis, pascha canonico ritu obseruare didicerunt.
Uenienti igitur ad se episcopo, rex locum sedis episcopalis in insula Lindisfarnensi, ubi ipse petebat, tribuit. Qui uidelicet locus accedente ac recedente reumate, bis cotidie instar insulae maris circumluitur undis, bis renudato littore contiguus terrae redditur; atque eius admonitionibus humiliter ac libenter in omnibus auscultans, ecclesiam Christi in regno suo multum diligenter aedificare ac dilatare curauit. Ubi pulcherrimo saepe spectaculo contigit, ut euangelizante antistite, qui Anglorum linguam perfecte non nouerat, ipse rex suis ducibus ac ministris interpres uerbi existeret caelestis; quia nimirum tam longo exilii sui tempore linguam Scottorum iam plene didicerat. Exin coepere plures per dies de Scottorum regione uenire Brittaniam atque illis Anglorum prouinciis, quibus regnauit Osuald, magna deuotione uerbum fidei praedicare et credentibus gratiam baptismi, quicumque sacerdotali erant gradu praediti, ministrare. Construebantur ergo ecclesiae per loca, confluebant ad audiendum uerbum populi gaudentes, donabantur munere regio possessiones et territoria ad instituenda monasteria, inbuebantur praeceptoribus Scottis paruuli Anglorum una cum maioribus studiis et obseruatione disciplinae regularis.
Nam monachi erant maxime, qui ad praedicandum uenerant. Monachus ipse episcopus Aedan, utpote de insula, quae uocatur Hii, destinatus, cuius monasterium in cunctis pene septentrionalium Scottorum, et omnium Pictorum monasteriis non paruo tempore arcem tenebat, regendisque eorum populis praeerat; quae uidelicet insula ad ius quidem Brittaniae pertinet, non magno ab ea freto discreta, sed donatione Pictorum, qui illas Brittaniae plagas incolunt, iamdudum monachis Scottorum tradita, eo quod illis praedicantibus fidem Christi perceperint.
[4] SIQUIDEM anno incarnationis dominicae DoLXoVo, quo tempore gubernaculum Romani imperii post Iustinianum Iustinus minor accepit, uenit de Hibernia presbyter et abbas habitu et uita monachi insignis, nomine Columba Brittaniam, praedicaturus uerbum Dei prouinciis septentrionalium Pictorum, hoc est eis quae arduis atque horrentibus montium iugis ab australibus eorum sunt regionibus sequestratae. Namque ipsi australes Picti, qui intra eosdem montes habent sedes, multo ante tempore, ut perhibent, relicto errore idolatriae, fidem ueritatis acceperant, praedicante eis uerbum Nynia episcopo reuerentissimo et sanctissimo uiro de natione Brettonum, qui erat Romae regulariter fidem et mysteria ueritatis edoctus; cuius sedem episcopatus, sancti Martini episcopi nomine et ecclesia insignem, ubi ipse etiam corpore una cum pluribus sanctis requiescit, iam nunc Anglorum gens obtinet. Qui locus, ad prouinciam Berniciorum pertinens, uulgo uocatur Ad Candidam Casam, eo quod ibi ecclesiam de lapide, insolito Brettonibus more fecerit.
Uenit autem Brittaniam Columba, regnante Pictis Bridio filio Meilochon, rege potentissimo, nono anno regni eius, gentemque illam uerbo et exemplo ad fidem Christi conuertit; unde et praefatam insulam ab eis in possessionem monasterii faciendi accepit. Neque enim magna est, sed quasi familiarum quinque, iuxta aestimationem Anglorum; quam successores eius usque hodie tenent, ubi et ipse sepultus est, cum esset annorum LXXVII, post annos circiter XXX et duos, ex quo ipse Brittaniam praedicaturus adiit. Fecerat autem, priusquam Brittaniam ueniret, monasterium nobile in Hibernia, quod a copia roborum Dearmach lingua Scottorum, hoc est campus roborum, cognominatur. Ex quo utroque monasterio plurima exinde monasteria per discipulos eius et in Brittania et in Hibernia propagata sunt, in quibus omnibus idem monasterium insulanum, in quo ipse requiescit corpore, principatum teneret.
Habere autem solet ipsa insula rectorem semper abbatem presbyterum, cuius iuri et omnis prouincia, et ipsi etiam episcopi ordine inusitato debeant esse subiecti, iuxta exemplum primi doctoris illius, qui non episcopus, sed presbyter extitit et monachus; de cuius uita et uerbis nonnulla a discipulis eius feruntur scripta haberi. Uerum qualiscumque fuerit ipse, nos hoc de illo certum tenemus, quia reliquit successores magna continentia ac diuino amore regularique institutione insignes; in tempore quidem summae festiuitatis dubios circulos sequentes, utpote quibus longe ultra orbem positis nemo synodalia paschalis obseruantiae decreta porrexerat; tantum ea, quae in propheticis, euangelicis, et apostolicis litteris discere poterant, pietatis et castitatis opera diligenter obseruantes. Permansit autem huiusmodi obseruantia paschalis apud eos tempore non pauco, hoc est usque ad annum dominicae incarnationis DCCXV per annos CL.
At tunc ueniente ad eos reuerentissimo et sanctissimo patre et sacerdote Ecgbercto, de natione Anglorum, qui in Hibernia diutius exulauerat pro Christo, eratque et doctissimus in scripturis, et longaeua uitae perfectione eximius, correcti sunt per eum, et ad uerum canonicumque paschae diem translati; quem tamen et antea non semper in luna XIIIIa cum Iudaeis, ut quidam rebantur, sed in die quidem dominica, alia tamen, quam decebat, ebdomada celebrabant. Sciebant enim, ut Christiani, resurrectionem dominicam, quae prima sabbati facta est, prima sabbati semper esse celebrandam; sed ut barbari et rustici, quando eadem prima sabbati, quae nunc dominica dies cognominatur, ueniret, minime didicerant. Uerum quia gratia caritatis feruere non omiserunt, et huius quoque rei notitiam ad perfectum percipere meruerunt, iuxta promissum apostoli dicentis: 'Et siquid aliter sapitis, et hoc quoque uobis Deus reuelabit.' De quo plenius in sequentibus suo loco dicendum est.
[5] AB hac ergo insula, ab horum collegio monachorum, ad prouinciam Anglorum instituendam in Christo, missus est Aedan, accepto gradu episcopatus. Quo tempore eidem monasterio Segeni abbas et presbyter praefuit. Unde inter alia uiuendi documenta saluberrimum abstinentiae uel continentiae clericis exemplum reliquit; cuius doctrinam id maxime commendabat omnibus, quod non aliter, quam uiuebat cum suis, ipse docebat. Nil enim huius mundi quaerere, nil amare curabat. Cuncta, quae sibi a regibus uel diuitibus saeculi donabantur, mox pauperibus, qui occurrerent, erogare gaudebat. Discurrere per cuncta et urbana et rustica loca, non equorum dorso, sed pedum incessu uectus, nisi si maior forte necessitas conpulisset, solebat; quatinus ubicumque aliquos uel diuites uel pauperes incedens aspexisset, confestim ad hos diuertens, uel ad fidei suscipiendae sacramentum, si infideles essent, inuitaret; uel si fideles, in ipsa eos fide confortaret, atque ad elimosynas operumque bonorum exsecutionem, et uerbis excitaret et factis.
In tantum autem uita illius a nostri temporis segnitia distabat, ut omnes, qui cum eo incedebant, siue adtonsi, seu laici, meditari deberent, id est, aut legendis scripturis, aut psalmis discendis operam dare. Hoc erat cotidianum opus illius et omnium, qui cum eo erant, ubicumque locorum deuenissent. Et si forte euenisset, quod tamen raro euenit, ut ad regis conuiuium uocaretur, intrabat cum uno clerico aut duobus; et, ubi paululum reficiebatur, adcelerauit ocius ad legendum cum suis, siue ad orandum egredi. Cuius exemplis informati tempore illo religiosi quique uiri ac feminae consuetudinem fecerunt per totum annum, excepta remissione quinquagesimae paschalis, IIIIa et VIa sabbati ieiunium ad nonam usque horam protelare. Numquam diuitibus honoris siue timoris gratia, siqua delinquissent, reticebat; sed aspera illos inuectione corrigebat. Nullam potentibus saeculi pecuniam, excepta solum esca, siquos hospitio suscepisset, umquam dare solebat, sed ea potius, quae sibi a diuitibus donaria pecuniarum largiebantur, uel in usus pauperum, ut diximus, dispergebat, uel ad redemtionem eorum, qui iniuste fuerant uenditi, dispensabat. Denique multos, quos pretio dato redemerat, redemtos postmodum suos discipulos fecit, atque ad sacerdotalem usque gradum erudiendo atque instituendo prouexit.
Ferunt autem, quia, cum de prouincia Scottorum rex Osuald postulasset antistitem, qui sibi suaeque genti uerbum fidei ministraret, missus fuerit primo alius austerioris animi uir, qui, cum aliquandiu genti Anglorum praedicans nihil proficeret, nec libenter a populo audiretur, redierit patriam, atque in conuentu seniorum rettulerit, quia nil prodesse docendo genti, ad quam missus erat, potuisset, eo quod essent homines indomabiles, et durae ac barbarae mentis. At illi, ut perhibent, tractatum magnum in concilio, quid esset agendum, habere coeperunt; desiderantes quidem genti, quam petebantur, saluti esse, sed de non recepto, quem miserant, praedicatore dolentes. Tum ait Aedan, nam et ipse concilio intererat, ad eum, de quo agebatur, sacerdotem: 'Uidetur mihi, frater, quia durior iusto indoctis auditoribus fuisti, et non eis iuxta apostolicam disciplinam primo lac doctrinae mollioris porrexisti, donec paulatim enutriti uerbo Dei, ad capienda perfectiora, et ad facienda sublimiora Dei praecepta sufficerent.' Quo audito omnium, qui considebant, ad ipsum ora et oculi conuersi, diligenter, quid diceret, discutiebant, et ipsum esse dignum episcopatu, ipsum ad erudiendos incredulos et indoctos mitti debere decernunt, qui gratia discretionis, quae uirtutum mater est, ante omnia probabatur inbutus; sicque illum ordinantes ad praedicandum miserunt. Qui ubi tempus accepit, sicut prius moderamine discretionis, ita postmodum et ceteris uirtutibus ornatus apparuit.
[6] HUIUS igitur antistitis doctrina rex Osuald cum ea, cui praeerat, gente Anglorum institutus, non solum incognita progenitoribus suis regna caelorum sperare didicit; sed et regna terrarum plus quam ulli maiorum suorum, ab eodem uno Deo, qui fecit caelum et terram, consecutus est. Denique omnes nationes et prouincias Brittaniae, quae in IIII linguas, id est Brettonum, Pictorum, Scottorum, et Anglorum, diuisae sunt, in dicione accepit.
Quo regni culmine sublimatus, nihilominus, quod mirum dictu est, pauperibus et peregrinis semper humilis, benignus, et largus fuit. Denique fertur, quia tempore quodam, cum die sancto paschae cum praefato episcopo consedisset ad prandium, positusque esset in mensa coram eo discus argenteus regalibus epulis refertus, et iamiamque essent manus ad panem benedicendum missuri, intrasse subito ministrum ipsius, cui suscipiendorum inopum erat cura delegata, et indicasse regi, quia multitudo pauperum undecumque adueniens maxima per plateas sederet, postulans aliquid elimosynae a rege. Qui mox dapes sibimet adpositas deferri pauperibus, sed et discum confringi, atque eisdem minutatim diuidi praecepit. Quo uiso pontifex, qui adsidebat, delectatus tali facto pietatis, adprehendit dexteram eius, et ait: 'Numquam inueterescat haec manus.' Quod et ita iuxta uotum benedictionis eius prouenit. Nam cum interfecto illo in pugna, manus cum brachio a cetero essent corpore resectae, contigit, ut hactenus incorruptae perdurent. Denique in urbe regia, quae a regina quondam uocabulo Bebba cognominatur, loculo inclusae argenteo in ecclesia sancti Petri seruantur, ac digno a cunctis honore uenerantur.
Huius industria regis Derorum et Berniciorum prouinciae, quae eatenus ab inuicem discordabant, in unam sunt pacem, et uelut unum conpaginatae in populum. Erat autem nepos Aeduini regis ex sorore Acha, dignumque fuit, ut tantus praecessor talem haberet de sua consanguinitate et religionis heredem et regni.
[7] EO tempore gens Occidentalium Saxonum, qui antiquitus Geuissae uocabantur, regnante Cynigilso fidem Christi suscepit, praedicante illis uerbum Birino episcopo, quicum consilio papae Honorii uenerat Brittaniam, promittens quidem se illo praesente in intimis ultra Anglorum partibus, quo nullus doctor praecessisset, sanctae fidei semina esse sparsurum. Unde et iussu eiusdem pontificis per Asterium Genuensem episcopum in episcopatus consecratus est gradum. Sed Brittaniam perueniens, ac primum Geuissorum gentem ingrediens, cum omnes ibidem paganissimos inueniret, utilius esse ratus est ibi potius uerbum praedicare, quam ultra progrediens eos, quibus praedicare deberet, inquirere.
Itaque euangelizante illo in praefata prouincia, cum rex ipse cathecizatus, fonte baptismi cum sua gente ablueretur, contigit tunc temporis sanctissimum ac uictoriosissimum regem Nordanhymbrorum Osualdum adfuisse, eumque de lauacro exeuntem suscepisse, ac pulcherrimo prorsus et Deo digno consortio, cuius erat filiam accepturus in coniugem, ipsum prius secunda generatione Deo dedicatum sibi accepit in filium. Donauerunt autem ambo reges eidem episcopo ciuitatem, quae uocatur Dorcic, ad faciendum inibi sedem episcopalem; ubi factis dedicatisque ecclesiis, multisque ad Dominum pio eius labore populis aduocatis, migrauit ad Dominum, sepultusque est in eadem ciuitate, et post annos multos, Haedde episcopatum agente, translatus inde in Uentam ciuitatem, atque in ecclesia beatorum apostolorum Petri et Pauli positus est.
Defuncto autem et rege, successit in regnum filius eius Coinualch, qui et fidem ac sacramenta regni caelestis suscipere rennuit, et non multo post etiam regni terrestris potentiam perdidit. Repudiata enim sorore Pendan regis Merciorum, quam duxerat, aliam accepit uxorem; ideoque bello petitus, ac regno priuatus ab illo, secessit ad regem Orientalium Anglorum, cui nomen erat Anna; apud quem triennio exulans fidem cognouit ac suscepit ueritatis. Nam et ipse, apud quem exulabat, rex erat uir bonus, et bona ac sancta sobole felix, ut in sequentibus docebimus.
Cum uero restitutus esset in regnum Coinualch, uenit in prouinciam de Hibernia pontifex quidam nomine Agilberctus, natione quidem Gallus, sed tunc legendarum gratia scripturarum in Hibernia non paruo tempore demoratus, coniunxitque se regi, sponte ministerium praedicandi assumens. Cuius eruditionem atque industriam uidens rex, rogauit eum, accepta ibi sede episcopali, suae gentis manere pontificem; qui precibus eius adnuens, multis annis eidem genti sacerdotali iure praefuit. Tandem rex, qui Saxonum tantum linguam nouerat, pertaesus barbarae loquellae, subintroduxit in prouinciam alium suae linguae episcopum, uocabulo Uini, et ipsum in Gallia ordinatum; diuidensque in duas parrochias prouinciam, huic in ciuitate Uenta, quae a gente Saxonum Uintancæstir appellatur, sedem episcopatus tribuit; unde offensus grauiter Agilberctus, quod haec ipso inconsulto ageret rex, rediit Galliam, et accepto episcopatu Parisiacae ciuitatis, ibidem senex ac plenus dierum obiit. Non multis autem annis post abscessum eius a Brittania transactis, pulsus est et Uini ab eodem rege de episcopatu; qui secedens ad regem Merciorum uocabulo Uulfheri, emit pretio ab eo sedem Lundoniae ciuitatis, eiusque episcopus usque ad uitae suae terminum mansit. Sicque prouincia Occidentalium Saxonum tempore non pauco absque praesule fuit.
Quo etiam tempore rex praefatus ipsius gentis, grauissimis regni sui damnis saepissime ab hostibus adflictus, tandem ad memoriam reduxit, quod eum pridem perfidia regno pulerit, fides agnita Christi in regnum reuocauerit; intellexitque, quod etiam tunc destituta pontifice prouincia recte pariter diuino fuerit destituta praesidio. Misit ergo legatarios in Galliam ad Agilberctum, summissa illum satisfactione deprecans ad episcopatum suae gentis redire. At ille se excusans, et uenire non posse contestans, quia episcopatu propriae ciuitatis ac parrochiae teneretur adstrictus, ne tamen obnixe petenti nil ferret auxilii, misit pro se illo presbyterum Leutherium nepotem suum, qui ei, si uellet, ordinaretur episcopus; dicens, quod ipse eum dignum esse episcopatu iudicaret. Quo honorifice a populo et a rege suscepto, rogauerunt Theodorum, tunc archiepiscopum Doruuernensis ecclesiae, ipsum sibi antistitem consecrari; qui consecratus in ipsa ciuitate, multis annis episcopatum Geuissorum ex synodica sanctione solus sedulo moderamine gessit.
[8] ANNO dominicae incarnationis DCXL, Eadbald rex Cantuariorum transiens ex hac uita, Earconbercto filio regni gubernacula reliquit; quae ille suscepta XXIIII annis et aliquot mensibus nobilissime tenuit. Hic primus regum Anglorum in toto regno suo idola relinqui ac destrui, simul et ieiunium XL dierum obseruari principali auctoritate praecepit. Quae ne facile a quopiam posset contemni, in transgressores dignas et conpetentes punitiones proposuit. Cuius filia Earcongotæ, ut condigna parenti suboles, magnarum fuit uirgo uirtutum, seruiens Domino in monasterio, quod in regione Francorum constructum est ab abbatissa nobilissima uocabulo Fara, in loco, qui dicitur in Brige. Nam eo tempore necdum multis in regione Anglorum monasteriis constructis, multi de Brittania monachicae conuersationis gratia Francorum uel Galliarum monasteria adire solebant; sed et filias suas eisdem erudiendas, ac sponso caelesti copulandas mittebant; maxime in Brige, et in Cale, et in Andilegum monasterio; inter quas erat Saethryd, filia uxoris Annae regis Orientalium Anglorum, cuius supra meminimus, et filia naturalis eiusdem regis Aedilberg; quae utraque cum esset peregrina, prae merito uirtutum eiusdem monasterii Brigensis est abbatissa constituta. Cuius regis filia maior Sexburg, uxor Earconbercti regis Cantuariorum, habuit filiam Earcongotam, de qua sumus dicturi.
Huius autem uirginis Deo dicatae multa quidem ab incolis loci illius solent opera uirtutum et signa miraculorum usque hodie narrari. Uerum nos de transitu tantum illius, quo caelestia regna petiit, aliquid breuiter dicere sufficiat.
Inminente ergo die suae uocationis, coepit circuire in monasterio casulas infirmarum Christi famularum, earumque uel maxime, quae uel aetate prouectae, uel probitate erant morum insigniores. Quarum se omnium precibus humiliter commendans, obitum proxime suum, quem reuelatione didicerat, non celauit esse futurum. Quam uidelicet reuelationem huiusmodi esse perhibebat: uidisse se albatorum cateruam hominum idem monasterium intrare; hosque a se interrogatos, quid quaererent, aut quid ibi uellent, respondisse, quod ob hoc illo fuerint destinati, ut aureum illud nomisma, quod eo de Cantia uenerat, secum adsumerent. Ipsa autem nocte, in cuius ultima parte, id est incipiente aurora, praesentis mundi tenebras transiens supernam migrauit ad lucem, multi de fratribus eiusdem monasterii, qui aliis erant in aedibus, iam manifeste se concentus angelorum psallentium audisse referebant, sed et sonitum quasi plurimae multitudinis monasterium ingredientis; unde mox egressi dignoscere quid esset, uiderunt lucem caelitus emissam fuisse permaximam, quae sanctam illam animam carnis uinculis absolutam ad aeterna patriae caelestis gaudia ducebat. Addunt et alia, quae ipsa nocte in monasterio eodem diuinitus fuerint ostensa miracula; sed haec nos ad alia tendentes, suis narrare permittimus. Sepultum est autem corpus uenerabile uirginis et sponsae Christi in ecclesia beati protomartyris Stephani; placuitque post diem tertium, ut lapis, quo monumentum tegebatur, amoueretur, et altius ipso in loco reponeretur; quod dum fieret, tantae flagrantia suauitatis ab imis ebulliuit, ut cunctis, qui adstabant, fratribus ac sororibus, quasi opobalsami cellaria esse uiderentur aperta.
Sed et matertera eius, de qua diximus, Aedilberg, et ipsa Deo dilectam perpetuae uirginitatis gloriam in magna corporis continentia seruauit; quae cuius esset uirtutis, magis post mortem claruit. Cum enim esset abbatissa, coepit facere in monasterio suo ecclesiam in honorem omnium apostolorum, in qua suum corpus sepelliri cupiebat. Sed cum opus idem ad medium ferme esset perductum, illa ne hoc perficeret, morte praerepta est, et in ipso ecclesiae loco, ubi desiderabat, condita. Post cuius mortem, fratribus alia magis curantibus, intermissum est hoc aedificium annis VII, quibus conpletis statuerunt ob nimietatem laboris, huius structuram ecclesiae funditus relinquere, ossa uero abbatissae illo de loco eleuata, in aliam ecclesiam, quae esset perfecta ac dedicata, transferre. Et aperientes sepulchrum eius, ita intemeratum corpus inuenere, ut a corruptione concupiscentiae carnalis erat inmune; et ita denuo lotum, atque aliis uestibus indutum transtulerunt illud in ecclesiam beati Stephani martyris. Cuius uidelicet natalis ibi solet in magna gloria celebrari die Nonarum Iuliarum.
[9] REGNAUIT autem Osuald christianissimus rex Nordanhymbrorum VIIII annos, adnumerato etiam illo, quem et feralis impietas regis Brettonum, et apostasia demens regum Anglorum detestabilem fecerat. Siquidem, ut supra docuimus, unanimo omnium consensu firmatum est, ut nomen et memoria apostatarum de catalogo regum Christianorum prorsus aboleri deberet, neque aliquis regno eorum annus adnotari. Quo conpleto annorum curriculo occisus est, commisso graui proelio, ab eadem pagana gente paganoque rege Merciorum, a quo et prodecessor eius Aeduini peremtus fuerat, in loco, qui lingua Anglorum nuncupatur Maserfelth, anno aetatis suae XXXVIII., die quinto mensis Augusti.
Cuius quanta fides in Deum, quae deuotio mentis fuerit, etiam post mortem uirtutum miraculis claruit. Namque in loco, ubi pro patria dimicans a paganis interfectus est, usque hodie sanitates infirmorum et hominum et pecorum celebrari non desinunt. Unde contigit, ut puluerem ipsum, ubi corpus eius in terram conruit, multi auferentes et in aquam mittentes suis per haec infirmis multum commodi adferrent. Qui uidelicet mos adeo increbruit, ut paulatim ablata exinde terra fossam ad mensuram staturae uirilis altam reddiderit. Nec mirandum in loco mortis illius infirmos sanari, qui semper, dum uiueret, infirmis et pauperibus consulere, elimosynas dare, opem ferre non cessabat. Et multa quidem in loco illo uel de puluere loci illius facta uirtutum miracula narrantur; sed nos duo tantum, quae a maioribus audiuimus, referre satis duximus.
Non multo post interfectionem eius exacto tempore, contigit, ut quidam equo sedens iter iuxta locum ageret illum; cuius equus subito lassescere, consistere, caput in terram declinare, spumas ex ore demittere, et, augescente dolore nimio, in terram coepit ruere. Desiluit eques, et stramime subtracto coepit expectare horam, qua aut melioratum reciperet iumentum, aut relinqueret mortuum. At ipsum diu graui dolore uexatum, cum diuersas in partes se torqueret, repente uolutando deuenit in illud loci, ubi rex memorabilis occubuit. Nec mora, quiescente dolore cessabat ab insanis membrorum motibus, et consueto equorum more, quasi post lassitudinem in diuersum latus uicissim sese uoluere, statimque exsurgens quasi sanum per omnia, uirecta herbarum auidius carpere coepit.
Quo ille uiso, ut uir sagacis ingenii, intellexit aliquid mirae sanctitatis huic loco, quo equus est curatus, inesse; et posito ibi signo, non multo post ascendit equum, atque ad hospitium, quo proposuerat, accessit; quo dum adueniret, inuenit puellam ibi neptem patris familias longo paralysis morbo grauatam; et cum familiares domus illius de acerba puellae infirmitate ipso praesente quererentur, coepit dicere ille de loco, ubi caballus suus esset curatus. Quid multa? inponentes eam carro, duxerunt ad locum, ibidemque deposuerunt. At illa posita in loco obdormiuit parumper; et ubi euigilauit, sanatam se ab illa corporis dissolutione sentiens, postulata aqua, ipsa lauit faciem, crines conposuit, caput linteo cooperuit, et cum his, qui se adduxerant, sana pedibus incedendo reuersa est.
[10] EODEM tempore uenit alius quidam de natione Brettonum, ut ferunt, iter faciens iuxta ipsum locum, in quo praefata erat pugna conpleta; et uidit unius loci spatium cetero campo uiridius ac uenustius; coepitque sagaci animo conicere, quod nulla esset alia causa insolitae illo in loco uiriditatis, nisi quia ibidem sanctior cetero exercitu uir aliquis fuisset interfectus. Tulit itaque de puluere terrae illius secum inligans in linteo, cogitans, quod futurum erat, quia ad medellam infirmantium idem puluis proficeret; et pergens itinere suo peruenit ad uicum quendam uespere, intrauitque in domum, in qua uicani caenantes epulabantur; et susceptus a dominis domus, resedit et ipse cum eis ad conuiuium, adpendens linteolum cum puluere, quem adtulerat, in una posta parietis. Cumque diutius epulis atque ebrietati uacarent, accenso grandi igne in medio, contigit uolantibus in altum scintillis culmen domus, quod erat uirgis contextum, ac foeno tectum, subitaneis flammis impleri. Quod cum repente conuiuae terrore confusi conspicerent, fugerunt foras nil ardenti domui et iamiamque periturae prodesse ualentes. Consumpta ergo domu flammis, posta solummodo, in qua puluis ille inclusus pendebat, tuta ab ignibus et intacta remansit. Qua uisa uirtute mirati sunt ualde; et perquirentes subtilius, inuenerunt, quia de illo loco adsumptus erat puluis, ubi regis Osualdi sanguis fuerat effusus. Quibus patefactis ac diffamatis longe lateque miraculis, multi per dies locum frequentare illum, et sanitatum ibi gratiam capere sibi suisque coeperunt.
[11] INTER quae nequaquam silentio praetereundum reor, quid uirtutis ac miraculi caelestis fuerit ostensum, cum ossa eius inuenta, atque ad ecclesiam, in qua nunc seruantur, translata sunt. Factum est autem hoc per industriam reginae Merciorum Osthrydae, quae erat filia fratris eius, id est Osuiu, qui post illum regni apicem tenebat, ut in sequentibus dicemus.
Est monasterium nobile in prouincia Lindissi, nomine Beardaneu, quod eadem regina cum uiro suo Aedilredo multum diligebat, uenerabatur, excolebat, in quo desiderabat honoranda patrui sui ossa recondere. Cumque uenisset carrum, in quo eadem ossa ducebantur, incumbente uespera, in monasterium praefatum, noluerunt ea, qui erant in monasterio, libenter excipere; quia etsi sanctum eum nouerant, tamen, quia de alia prouincia ortus fuerat, et super eos regnum acceperat, ueteranis eum odiis etiam mortuum insequebantur. Unde factum est, ut ipsa nocte reliquiae adlatae foris permanerent, tentorio tantum maiore supra carrum, in quo inerant, extenso. Sed miraculi caelestis ostensio, quam reuerenter eae suscipiendae a cunctis fidelibus essent, patefecit. Nam tota ea nocte columna lucis a carro illo ad caelum usque porrecta, omnibus pene eiusdem Lindissæ prouinciae locis conspicua stabat. Unde mane facto fratres monasterii illius, qui pridie abnuerant, diligenter ipsi petere coeperunt, ut apud se eaedem sanctae ac Deo dilectae reliquiae conderentur. Lota igitur ossa intulerunt in thecam, quam in hoc praeparauerant, atque in ecclesia iuxta honorem congruum posuerunt; et ut regia uiri sancti persona memoriam haberet aeternam, uexillum eius super tumbam auro et purpura conpositum adposuerunt, ipsamque aquam, in qua lauerant ossa, in angulo sacrarii fuderunt. Ex quo tempore factum est, ut ipsa terra, quae lauacrum uenerabile suscepit, ad abigendos ex obsessis corporibus daemones gratiae salutaris haberet effectum.
Denique tempore sequente, cum praefata regina in eodem monasterio moraretur, uenit ad salutandam eam abbatissa quaedam uenerabilis, quae usque hodie superest, uocabulo Aedilhild, soror uirorum sanctorum Aediluini et Alduini, quorum prior episcopus in Lindissi prouincia, secundus erat abbas in monasterio, quod uocatur Peartaneu, a quo non longe et illa monasterium habebat. Cum ergo ueniens illo loqueretur cum regina, atque inter alia, sermone de Osualdo exorto, diceret, quod et ipsa lucem nocte illa supra reliquias eius ad caelum usque altam uidisset, adiecit regina, quia de puluere pauimenti, in quo aqua lauacri illius effusa est, multi iam sanati essent infirmi. At illa petiit sibi portionem pulueris salutiferi dari; et accipiens inligatum panno condidit in capsella, et rediit. Transacto autem tempore aliquanto, cum esset in suo monasterio, uenit illic quidam hospes, qui solebat nocturnis saepius horis repente ab inmundo spiritu grauissime uexari. Qui cum benigne susceptus post caenam in lecto membra posuisset, subito a diabolo arreptus, clamare, dentibus frendere, spumare, et diuersis motibus coepit membra torquere. Cumque a nullo uel teneri uel ligari potuisset, cucurrit minister, et pulsans ad ostium nuntiauit abbatissae. At illa aperiens ianuam monasterii, exiuit ipsa cum una sanctimonialium feminarum ad locum uirorum, et euocans presbyterum, rogauit secum uenire ad patientem. Ubi cum uenientes uiderent multos adfuisse, qui uexatum tenere, et motus eius insanos conprimere conati nequaquam ualebant, dicebat presbyter exorcismos, et quaeque poterat, pro sedando miseri furore agebat. Sed nec ipse, quamuis multum laborans, proficere aliquid ualebat. Cumque nil salutis furenti superesse uideretur, repente uenit in mentem abbatissae puluis ille praefatus; statimque iussit ire ministram, et capsellam, in qua erat, adducere. Et cum illa adferens, quae iussa est, intraret atrium domus, in cuius interioribus daemoniosus torquebatur, conticuit ille subito, et quasi in somnum laxatus deposuit caput, membra in quietem omnia conposuit.
'Conticuere omnes, intentique ora tenebant,'
quem res exitum haberet, solliciti exspectantes. Et post aliquantum horae spatium resedit qui uexabatur, et grauiter suspirans: 'Modo,' inquit, 'sanum sapio, recepi enim sensum animi mei.' At illi sedulo sciscitabantur, quomodo hoc contigisset. Qui ait: 'Mox ut uirgo haec cum capsella, quam portabat, adpropinquauit atrio domus huius, discessere omnes, qui me premebant, spiritus maligni, et me relicto nusquam conparuerunt.' Tunc dedit ei abbatissa portiunculam de puluere illo, et sic data oratione a presbytero, noctein illam quietissimam duxit; neque aliquid ex eo tempore nocturni timoris aut uexationis ab antiquo hoste pertulit.
[12] SEQUENTE dehinc tempore fuit in eodem monasterio puerulus quidam, longo febrium incommodo grauiter uexatus. Qui cum die quadam sollicitus horam accessionis exspectaret, ingressus ad eum quidam de fratribus: 'Uis,' inquit, 'mi nate, doceam te, quomodo cureris ab huius molestia langoris? Surge, ingredere ecclesiam, et accedens ad sepulchrum Osualdi, ibi reside, et quietus manens adhere tumbae. Uide, ne exeas inde, nec de loco mouearis, donec hora recessionis febrium transierit. Tunc ipse intrabo, et educam te inde.' Fecit, ut ille suaserat; sedentemque ad tumbam sancti infirmitas tangere nequaquam praesumsit; quin in tantum timens aufugit, ut nec secunda die, nec tertia, neque umquam exinde eum auderet contingere. Quod ita esse gestum, qui referebat mihi, frater inde adueniens adiecit, quod eo adhuc tempore, quo mecum loquebatur, superesset in eodem monasterio iam iuuenis ille, in quo tunc puero factum erat hoc miraculum sanitatis. Nec mirandum preces regis illius iam cum Domino regnantis multum ualere apud eum, qui temporalis regni quondam gubernacula tenens, magis pro aeterno regno semper laborare ac deprecari solebat.
Denique ferunt, quia a tempore matutinae laudis saepius ad diem usque in orationibus persteterit, atque ob crebrum morem orandi, siue gratias agendi Domino semper ubicumque sedens, supinas super genua sua manus habere solitus sit. Uulgatum est autem, et in consuetudinem prouerbii uersum, quod etiam inter uerba orationis uitam finierit. Nam cum armis et hostibus circumseptus iamiamque uideret se esse perimendum, orauit pro animabus exercitus sui. Unde dicunt in prouerbio: 'Deus miserere animabus, dixit Osuald cadens in terram.'
Ossa igitur illius translata et condita sunt in monasterio, quo diximus. Porro caput et manus cum brachiis a corpore praecisas iussit rex, qui occiderat, in stipitibus suspendi. Quo post annum deueniens cum exercitu successor regni eius Osuiu abstulit ea, et caput quidem in cymiterio Lindisfarnensis ecclesiae, in regia uero ciuitate manus cum brachiis condidit.
[13] NEC solum inclyti fama uiri Brittaniae fines lustrauit uniuersos, sed etiam trans oceanum longe radios salutiferae lucis spargens, Germaniae simul et Hiberniae partes attigit. Denique reuerentissimus antistes Acca solet referre, quia, cum Romam uadens, apud sanctissimum Fresonum gentis archiepiscopum Uilbrordum cum suo antistite Uilfrido moraretur, crebro eum audierit de mirandis, quae ad reliquias eiusdem reuerentissimi regis in illa prouincia gesta fuerint, narrare. Sed et in Hibernia cum presbyter adhuc peregrinam pro aeterna patria duceret uitam, rumorem sanctitatis illius in ea quoque insula longe lateque iam percrebruisse ferebat; e quibus unum, quod inter alia rettulit, miraculum praesenti nostrae historiae inserendum credidimus.
'Tempore,' inquit, 'mortalitatis, quae Brittaniam Hiberniamque lata strage uastauit, percussus est eiusdem clade pestis inter alios scolasticus quidam de genere Scottorum, doctus quidem uir studio litterarum, sed erga curam perpetuae suae saluationis nihil omnino studii et industriae gerens. Qui cum se morti proximum uideret, timere coepit et pauere, ne mox mortuus ob merita scelerum ad inferni claustra raperetur, clamauitque me, cum essem in uicinia positus, et inter egra tremens suspiria, flebili uoce talia mecum querebatur: "Uides," inquit, "quia iamiamque crescente corporis molestia ad articulum subeundae mortis conpellor; nec dubito me post mortem corporis statim ad perpetuam animae mortem rapiendum, ac infernalibus subdendum esse tormentis; quia tempore non pauco inter studia diuinae lectionis, uitiorum potius inplicamentis, quam diuinis solebam seruire mandatis. Inest autem animo, si mihi pietas superna aliqua uiuendi spatia donauerit, uitiosos mores corrigere, atque ad imperium diuinae uoluntatis totam ex integro mentem uitamque transferre. Uerum noui non hoc esse meriti mei, ut indutias uiuendi uel accipiam, uel me accepturum esse confidam, nisi forte misero mihi et indigno uenia, per auxilium eorum, qui illi fideliter seruierunt, propitiari dignatus fuerit. Audiuimus autem, et fama est creberrima, quia fuerit in gente uestra rex mirandae sanctitatis, uocabulo Osuald, cuius excellentia fidei et uirtutis, etiam post mortem, uirtutum frequentium operatione claruerit; precorque, si aliquid reliquiarum illius penes te habes, adferas mihi, si forte mihi Dominus per eius meritum misereri uoluerit." At ego respondi: "Habeo quidem de ligno, in quo caput eius occisi a paganis infixum est; et, si firmo corde credideris, potest diuina pietas per tanti meritum uiri et huius uitae spatia longiora concedere, et ingressu te uitae perennis dignum reddere." Nec moratus ille integram se in hoc habere fidem respondebat.
'Tum benedixi aquam, et astulam roboris praefati inmittens obtuli egro potandum. Nec mora, melius habere coepit, et conualescens ab infirmitate, multo deinceps tempore uixit; totoque ad Deum corde et opere conuersus, omnibus, ubicumque perueniebat, clementiam pii Conditoris et fidelis eius famuli gloriam praedicabat.'
[14] TRANSLATO ergo ad caelestia regna Osualdo, suscepit regni terrestris sedem pro eo frater eius Osuiu, iuuenis XXX circiter annorum, et per annos XXVIII laboriosissime tenuit, inpugnatus uidelicet et ab ea, quae fratrem eius occiderat, pagana gente Merciorum, et a filio quoque suo Alchfrido, nec non et a fratruo, id est fratris sui, qui ante eum regnauit, filio Oidilualdo.
Cuius anno secundo, hoc est ab incarnatione dominica anno DCXLIIII, reuerentissimus pater Paulinus, quondam quidem Eburacensis, sed tunc Hrofensis episcopus ciuitatis, transiuit ad Dominum sexto Iduum Octobrium die; qui X et VIIII annos, menses duos, dies XXI episcopatum tenuit; sepultusque est in secretario beati apostoli Andreae, quod rex Aedilberct a fundamentis in eadem Hrofi ciuitate construxit. In cuius locum Honorius archiepiscopus ordinauit Ithamar, oriundum quidem de gente Cantuariorum, sed uita et eruditione antecessoribus suis aequandum.
Habuit autem Osuiu primis regni sui temporibus consortem regiae dignitatis, uocabulo Osuini, de stirpe regis Aeduini, hoc est filium Osrici, de quo supra rettulimus, uirum eximiae pietatis et religionis; qui prouinciae Derorum septem annis in maxima omnium rerum affluentia, et ipse amabilis omnibus praefuit. Sed nec cum eo ille, qui ceteram Transhumbranae gentis partem ab Aquilone, id est Berniciorum prouinciam, regebat, habere pacem potuit; quin potius, ingrauescentibus causis dissensionum, miserrima hunc caede peremit. Siquidem congregato contra inuicem exercitu, cum uideret se Osuini cum illo, qui plures habebat auxiliarios, non posse bello confligere, ratus est utilius tunc demissa intentione bellandi, seruare se ad tempora meliora. Remisit ergo exercitum, quem congregauerat, ac singulos domum redire praecepit a loco, qui uocatur Uilfaræsdun, id est mons Uilfari, et est a uico Cataractone X ferme milibus passuum contra solstitialem occasum secretus; diuertitque ipse cum uno tantum milite sibi fidissimo, nomine Tondheri, celandus in domum comitis Hunualdi, quem etiam ipsum sibi amicissimum autumabat. Sed heu, pro dolor! longe aliter erat; nam ab eodem comite proditum eum Osuiu cum praefato ipsius milite per praefectum suum Ediluinum detestanda omnibus morte interfecit. Quod factum est die XIIIa Kalendarum Septembrium, anno regni eius nono, in loco, qui dicitur Ingetlingum; ubi postmodum, castigandi huius facinoris gratia, monasterium constructum est; in quo pro utriusque regis, et occisi uidelicet, et eius, qui occidere iussit, animae redemtione cotidie Domino preces offerri deberent.
Erat autem rex Osuini et aspectu uenustus, et statura sublimis, et affatu iucundus, et moribus ciuilis, et manu omnibus, id est nobilibus simul atque ignobilibus, largus; unde contigit, ut ob regiam eius et animi, et uultus, et meritorum dignitatem ab omnibus diligeretur, et undique ad eius ministerium de cunctis prope prouinciis uiri etiam nobilissimi concurrerent. Cuius inter ceteras uirtutis et modestiae, et, ut ita dicam, specialis benedictionis glorias etiam maxima fuisse fertur humilitas, ut uno probare sat erit exemplo.
Donauerat equum optimum antistiti Aidano, in quo ille, quamuis ambulare solitus, uel amnium fluenta transire, uel si alia quaelibet necessitas insisteret, uiam peragere posset. Cui cum paruo interiecto tempore pauper quidam occurreret elimosynam petens, desiliens ille praecepit equum, ita ut erat stratus regaliter, pauperi dari; erat enim multum misericors, et cultor pauperum, ac uelut pater miserorum. Hoc cum regi esset relatum, dicebat episcopo, cum forte ingressuri essent ad prandium: 'Quid uoluisti, domine antistes, equum regium, quem te conueniebat proprium habere, pauperi dare? Numquid non habuimus equos uiliores plurimos, uel alias species, quae ad pauperum dona sufficerent, quamuis illum eis equum non dares, quem tibi specialiter possidendum elegi?' Cui statim episcopus: 'Quid loqueris,' inquit, 'rex? Numquid tibi carior est ille filius equae, quam ille filius Dei?' Quibus dictis intrabant ad prandendum. Et episcopus quidem residebat in suo loco. Porro rex, uenerat enim de uenatu, coepit consistens ad focum calefieri cum ministris; et repente inter calefaciendum recordans uerbum, quod dixerat illi antistes, discinxit se gladio suo, et dedit illum ministro, festinusque accedens ante pedes episcopi conruit, postulans, ut sibi placatus esset, 'quia numquam,' inquit, 'deinceps aliquid loquar de hoc aut iudicabo, quid uel quantum de pecunia nostra filiis Dei tribuas.' Quod uidens episcopus, multum pertimuit, ac statim exsurgens leuauit eum, promittens se multum illi esse placatum, dum modo ille residens ad epulas tristitiam deponeret. Dumque rex, iubente ac postulante episeopo, laetitiam reciperet, coepit e contra episcopus tristis usque ad lacrimarum profusionem effici. Quem dum presbyter suus lingua patria, quam rex et domestici eius non nouerant, quare lacrimaretur, interrogasset: 'Scio,' inquit, 'quia non multo tempore uicturus est rex; numquam enim ante haec uidi humilem regem. Unde animaduerto illum citius ex hac uita rapiendum; non enim digna est haec gens talem habere rectorem.' Nec multo post dira antistitis praesagia tristi regis funere, de quo supra diximus, impleta sunt.
Sed et ipse antistes Aidan non plus quam XIIo post occisionem regis, quem amabat, die, id est pridie Kalendas Septembres, de saeculo ablatus, perpetua laborum suorum a Domino praemia recepit.
[15] QUI cuius meriti fuerit, etiam miraculorum signis internus arbiter edocuit, e quibus tria memoriae causa ponere satis sit. Presbyter quidam, nomine Utta, multae grauitatis ac ueritatis uir, et ob id omnibus, etiam ipsis principibus saeculi honorabilis, cum mitteretur Cantiam ob adducendam inde coniugem regi Osuio, filiam uidelicet Aeduini regis Eanfledam, quae occiso patre illuc fuerat adducta; qui terrestri quidem itinere illo uenire, sed nauigio cum uirgine redire disponebat, accessit ad episcopum Aidanum, obsecrans eum pro se suisque, qui tantum iter erant adgressuri, Domino supplicare. Qui benedicens illos ac Domino commendans, dedit etiam oleum sanctificatum: 'Scio,' inquiens, 'quia, ubi nauem ascenderitis, tempestas uobis, et uentus contrarius superueniet; sed tu memento, ut hoc oleum, quod tibi do, mittas in mare; et statim quiescentibus uentis, serenitas maris uos laeta prosequetur, ac cupito itinere domum remittet.' Quae cuncta, ut praedixerat antistes, ex ordine conpleta sunt; et quidem inprimis furentibus undis pelagi, temtabant nautae anchoris in mare missis nauem retinere, neque hoc agentes aliquid proficiebant. Cumque uerrentibus undique et inplere incipientibus nauem fluctibus, mortem sibi omnes inminere, et iamiamque adesse uiderent, tandem presbyter reminiscens uerba antistitis, adsumta ampulla misit de oleo in pontum, et statim, ut praedictum erat, suo quieuit a feruore. Sicque factum est, ut uir Dei et per prophetiae spiritum tempestatem praedixerit futuram, et per uirtutem eiusdem spiritus hanc exortam, quamuis corporaliter absens, sopiuerit. Cuius ordinem miraculi non quilibet dubius relator, sed fidelissimus mihi nostrae ecclesiae presbyter, Cynimund uocabulo, narrauit, qui se hoc ab ipso Utta presbytero, in quo et per quem conpletum est, audisse perhibebat.
[16] ALIUD eiusdem patris memorabile miraculum ferunt multi, qui nosse potuerunt. Nam tempore episcopatus eius, hostilis Merciorum exercitus Penda duce Nordanhymbrorum regiones impia clade longe lateque deuastans peruenit ad urbem usque regiam, quae ex Bebbae quondam reginae uocabulo cognominatur, eamque, quia neque armis neque obsidione capere poterat, flammis absumere conatus est; discissisque uiculis, quos in uicinia urbis inuenit, aduexit illo plurimam congeriem trabium, tignorum, parietum, uirgeorum, et tecti fenei, et his urbem in magna altitudine circumdedit a parte, quae terrae est contigua, et dum uentum oportunum cerneret, inlato igne conburere urbem nisus est. Quo tempore reuerentissimus antistes Aidan in insula Farne, quae duobus ferme milibus passuum ab urbe procul abest, morabatur. Illo enim saepius secretae orationis et silentii causa secedere consuerat; denique usque hodie locum sedis illius solitariae in eadem insula solent ostendere. Qui cum uentis ferentibus globos ignis ac fumum supra muros urbis exaltari conspiceret, fertur eleuatis ad caelum oculis manibusque cum lacrimis dixisse: 'Uide, Domine, quanta mala facit Penda.' Quo dicto statim mutati ab urbe uenti in eos, qui accenderant, flammarum incendia retorserunt, ita ut aliquot laesi, omnes territi, inpugnare ultra urbem cessarent, quam diuinitus iuuari cognouerant.
[17] HUNC cum dies mortis egredi e corpore cogeret, conpletis annis episcopatus sui XVII erat in uilla regia non longe ab urbe, de qua praefati sumus. In hac enim habens ecclesiam et cubiculum, saepius ibidem diuerti ac manere, atque inde ad praedicandum circumquaque exire consueuerat; quod ipsum et in aliis uillis regiis facere solebat, utpote nil propriae possessionis, excepta ecclesia sua et adiacentibus agellis habens. Tetenderunt ergo ei egrotanti tentorium ad occidentalem ecclesiae partem, ita ut ipsum tentorium parieti hereret ecclesiae. Unde factum est, ut adclinis destinae, quae extrinsecus ecclesiae pro munimine erat adposita, spiritum uitae exhalaret ultimum. Obiit autem septimo decimo episcopatus sui anno, pridie Kalendarum Septembrium. Cuius corpus mox inde translatum ad insulam Lindisfarnensium, atque in cymiterio fratrum sepultum est. At interiecto tempore aliquanto, cum fabricata esset ibi basilica maior, atque in honorem beatissimi apostolorum principis dedicata, illo ossa eius translata, atque ad dexteram altaris iuxta uenerationem tanto pontifice dignam condita sunt.
Successit uero ei in episcopatum Finan, et ipse illo ab Hii Scottorum insula ac monasterio destinatus, ac tempore non pauco in episcopatu permansit. Contigit autem post aliquot annos, ut Penda Merciorum rex cum hostili exercitu haec in loca perueniens, cum cuncta, quae poterat, ferro flammaque perderet, uicus quoque ille, in quo antistes obiit, una cum ecclesia memorata flammis absumeretur. Sed mirum in modum sola illa destina, cui incumbens obiit, ab ignibus circum cuncta uorantibus absumi non potuit. Quo clarescente miraculo, mox ibidem ecclesia restaurata, et haec eadem destina in munimentum est parietis, ut ante fuerat, forinsecus adposita. Rursumque peracto tempore aliquanto, euenit per culpam incuriae uicum eundem et ipsam pariter ecclesiam ignibus consumi. Sed ne tunc quidem eandem tangere flamma destinam ualebat; et cum magno utique miraculo ipsa eius foramina ingrediens, quibus aedificio erat adfixa, perederet, ipsam tamen ledere nullatenus sinebatur. Unde tertio aedificata ibi ecclesia, destinam illam non, ut antea, deforis in fulcimentum domus adposuerunt, sed intro ipsam ecclesiam in memoriam miraculi posuerunt, ubi intrantes genu flectere, ac misericordiae caelesti supplicare deberent. Constatque multos ex eo tempore gratiam sanitatis in eodem loco consecutos; quin etiam astulis ex ipsa destina excisis, et in aquam missis, plures sibi suisque langorum remedia conquisiere.
Scripsi autem haec de persona et operibus uiri praefati; nequaquam in eo laudans aut eligens hoc, quod de obseruatione paschae minus perfecte sapiebat; immo hoc multum detestans, sicut in libro, quem de temporibus conposui, manifestissime probaui; sed quasi uerax historicus, simpliciter ea, quae de illo siue per illum sunt gesta, describens, et quae laude sunt digna in eius actibus laudans, atque ad utilitatem legentium memoriae commendans; studium uidelicet pacis et caritatis, continentiae et humilitatis; animum irae et auaritiae uictorem, superbiae simul et uanae gloriae contemtorem; industriam faciendi simul et docendi mandata caelestia, solertiam lectionis et uigiliarum, auctoritatem sacerdote dignam, redarguendi superbos ac potentes, pariter et infirmos consolandi, ac pauperes recreandi uel defendendi clementiam. Qui, ut breuiter multa conprehendam, quantum ab eis, qui illum nouere, didicimus, nil ex omnibus, quae in euangelicis uel apostolicis siue propheticis litteris facienda cognouerat, praetermittere, sed cuncta pro suis uiribus operibus explere curabat. Haec in praefato antistite multum conplector et amo, quia nimirum haec Deo placuisse non ambigo. Quod autem pascha non suo tempore obseruabat, uel canonicum eius tempus ignorans, uel suae gentis auctoritate ne agnitum sequeretur deuictus, non adprobo nec laudo. In quo tamen hoc adprobo, quia in celebratione sui paschae non aliud corde tenebat, uenerabatur, et praedicabat, quam quod nos; id est, redemtionem generis humani per passionem, resurrectionem, ascensionem in caelos mediatoris Dei et hominum hominis Iesu Christi. Unde et hanc non, ut quidam falso opinantur, XIIIIa luna in qualibet feria cum Iudaeis, sed die dominica semper agebat, a luna XIIIIa usque ad XXam; propter fidem uidelicet dominicae resurrectionis, quam una sabbati factam, propterque spem nostrae resurrectionis, quam eadem una sabbati, quae nunc dominica dies dicitur, ueraciter futuram cum sancta ecclesia credebat.
[18] His temporibus regno Orientalium Anglorum, post Erpualdum Redualdi successorem, Sigberct frater eius praefuit, homo bonus ac religiosus; qui dudum in Gallia, dum inimicitias Redualdi fugiens exularet, lauacrum baptismi percepit, et patriam reuersus, ubi regno potitus est, mox ea, quae in Galliis bene disposita uidit, imitari cupiens, instituit scolam, in qua pueri litteris erudirentur; iuuante se episcopo Felice, quem de Cantia acceperat, eisque pedagogos ac magistros iuxta morem Cantuariorum praebente.
Tantumque rex ille caelestis regni amator factus est, ut ad ultimum, relictis regni negotiis, et cognato suo Ecgrice commendatis, qui et antea partem eiusdem regni tenebat, intraret monasterium, quod sibi fecerat, atque accepta tonsura pro aeterno magis regno militare curaret. Quod dum multo tempore faceret, contigit gentem Merciorum duce rege Penda aduersus Orientales Anglos in bellum procedere, qui, dum se inferiores in bello hostibus conspicerent, rogauerunt Sigberctum ad confirmandum militem secum uenire in proelium. Illo nolente ac contradicente, inuitum monasterio eruentes duxerunt in certamen, sperantes minus animos militum trepidare, minus praesente duce quondam strenuissimo et eximio posse fugam meditari. Sed ipse professionis suae non inmemor, dum opimo esset uallatus exercitu, nonnisi uirgam tantum habere in manu uoluit: occisusque est una cum rege Ecgrice, et cunctus eorum, insistentibus paganis, caesus siue dispersus exercitus.
Successor autem regni eorum factus est Anna filius Eni de regio genere, uir optimus, atque optimae genitor sobolis, de quibus in sequentibus suo tempore dicendum est; qui et ipse postea ab eodem pagano Merciorum duce, a quo et prodecessores eius, occisus est.
[19] UERUM dum adhuc Sigberct regni infulas teneret, superuenit de Hibernia uir sanctus nomine Furseus, uerbo et actibus clarus, sed et egregiis insignis uirtutibus, cupiens pro Domino, ubicumque sibi oportunum inueniret, peregrinam ducere uitam. Qui cum ad prouinciam Orientalium peruenisset Anglorum, susceptus est honorifice a rege praefato, et solitum sibi opus euangelizandi exsequens, multos et exemplo uirtutis, et incitamento sermonis, uel incredulos ad Christum conuertit, uel iam credentes amplius in fide atque amore Christi confirmauit.
Ubi quadam infirmitate corporis arreptus, angelica meruit uisione perfrui, in qua admonitus est coepto uerbi ministerio sedulus insistere, uigiliisque consuetis et orationibus indefessus incumbere; eo quod certus sibi exitus, sed incerta eiusdem exitus esset hora futura, dicente Domino: 'Uigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.' Qua uisione confirmatus, curauit locum monasterii, quem a praefato rege Sigbercto acceperat, uelocissime construere, ac regularibus instituere disciplinis. Erat autum monasterium siluarum et maris uicinitate amoenum, constructum in castro quodam, quod lingua Anglorum Cnobheresburg, id est urbs Cnobheri, uocatur; quod deinde rex prouinciae illius Anna ac nobiles quique augustioribus aedificiis ac donariis adornarunt.
Erat autem uir iste de nobilissimo genere Scottorum, sed longe animo quam carne nobilior. Ab ipso tempore pueritiae suae curam non modicam lectionibus sacris simul et monasticis exhibebat disciplinis, et, quod maxime sanctos decet, cuncta, quae agenda didicerat, sollicitus agere curabat.
Quid multa? Procedente tempore et ipse sibi monasterium, in quo liberius caelestibus studiis uacaret, construxit; ubi correptus infirmitate, sicut libellus de uita eius conscriptus sufficienter edocet, raptus est e corpore; et a uespera usque ad galli cantum corpore exutus, angelicorum agminum et aspectus intueri, et laudes beatas meruit audire. Referre autem erat solitus, quod aperte eos inter alia resonare audiret: 'Ibunt sancti de uirtute in uirtutem'; et iterum: 'Uidebitur Deus deorum in Sion.' Qui reductus in corpore, et die tertia rursum eductus, uidit non solum maiora beatorum gaudia, sed et maxima malignorum spirituum certamina, qui crebris accusationibus inprobi iter illi caeleste intercludere contendebant; nec tamen, protegentibus eum angelis, quicquam proficiebant. De quibus omnibus siqui plenius scire uult (id est, quanta fraudis solertia daemones et actus eius, et uerba superflua, et ipsas etiam cogitationes quasi in libro descriptas replicauerint; quae ab angelis sanctis, quae a uiris iustis sibi inter angelos apparentibus laeta uel tristia cognouerit), legat ipsum, de quo dixi, libellum uitae eius, et multum ex illo, ut reor, profectus spiritalis accipiet.
In quibus tamen unum est, quod et nos in hac historia ponere multis commodum duximus. Cum ergo in altum esset elatus, iussus est ab angelis, qui eum ducebant, respicere, in mundum. At ille oculos in inferiora deflectens, uidit quasi uallem tenebrosam subtus se in imo positam. Uidit et quattuor ignes in aere non multo ab inuicem spatio distantes. Et interrogans angelos, qui essent hi ignes, audiuit hos esse ignes, qui mundum succendentes essent consumturi. Unum mendacii, cum hoc, quod in baptismo abrenuntiare nos Satanae et omnibus operibus eius promisimus, minime inplemus; alterum cupiditatis, cum mundi diuitias amori caelestium praeponimus; tertium dissensionis, cum animos proximorum etiam in superuacuis rebus offendere non formidamus; quartum impietatis, cum infirmiores spoliare et eis fraudem facere pro nihilo ducimus. Crescentes uero paulatim ignes usque ad inuicem sese extenderunt, atque in inmensam adunati sunt flammam. Cumque adpropinquassent, pertimescens ille dicit angelo: 'Domine, ecce ignis mihi adpropinquat.' At ille: 'Quod non incendisti,' inquit, 'non ardebit in te; nam etsi terribilis iste ac grandis esse rogus uidetur, tamen iuxta merita operum singulos examinat; quia uniuscuiusque cupiditas in hoc igni ardebit. Sicut enim quis ardet in corpore per inlicitam uoluptatem, ita solutus corpore ardebit per debitam poenam.' Tunc uidit unum de tribus angelis, qui sibi in tota utraque uisione ductores adfuerunt, praecedentem ignes flammae diuidere, et duos ab utroque latere circumuolantes ab ignium se periculo defendere. Uidit autem et daemones per ignem uolantes incendia bellorum contra iustos struere. Sequuntur aduersus ipsum accusationes malignorum, defensiones spirituum bonorum, copiosior caelestium agminum uisio; sed et uirorum de sua natione sanctorum, quos olim sacerdotii gradu non ignobiliter potitos, fama iam uulgante, conpererat; a quibus non pauca, quae uel ipsi, uel omnibus, qui audire uellent, multum salubria essent, audiuit. Qui cum uerba finissent, et cum angelicis spiritibus ipsi quoque ad caelos redirent, remanserunt cum beato Furseo tres angeli, de quibus diximus, qui eum ad corpus referrent. Cumque praefato igni maximo adpropiarent, diuisit quidem angelus, sicut prius, ignem flammae. Sed uir Dei ubi ad patefactam usque inter flammas ianuam peruenit, arripientes inmundi spiritus unum de eis, quos in ignibus torrebant, iactauerunt in eum, et contingentes humerum maxillamque eius incenderunt; cognouitque hominem, et, quia uestimentum eius morientis acceperit, ad memoriam reduxit. Quem angelus sanctus statim adprehendens in ignem reiecit. Dicebatque hostis malignus: 'Nolite repellere, quem ante suscepistis; nam sicut bona eius peccatoris suscepistis, ita et de poenis eius participes esse debetis.' Contradicens angelus: 'Non,'inquit, 'propter auaritiam, sed propter saluandam eius animam suscepit'; cessauitque ignis. Et conuersus ad eum angelus: 'Quod incendisti,' inquit, 'hoc arsit in te. Si enim huius uiri in peccatis suis mortui pecuniam non accepisses, nec poena eius in te arderet.' Et plura locutus, quid erga salutem eorum, qui ad mortem poeniterent, esset agendum, salubri sermone docuit. Qui postmodum in corpore restitutus, omni uitae suae tempore signum incendii, quod in anima pertulit, uisibile cunctis in humero maxillaque portauit; mirumque in modum, quid anima in occulto passa sit, caro palam praemonstrabat. Curabat autem semper, sicut et antea facere consuerat, omnibus opus uirtutum et exemplis ostendere, et praedicare sermonibus. Ordinem autem uisionum suarum illis solummodo, qui propter desiderium conpunctionis interrogabant, exponere uolebat. Superest adhuc frater quidam senior monasterii nostri, qui narrare solet dixisse sibi quendam multum ueracem ac religiosum hominem, quod ipsum Furseum uiderit in prouincia Orientalium Anglorum, illasque uisiones ex ipsius ore audierit; adiciens, quia tempus hiemis fuerit acerrimum et glacie constrictum, cum sedens in tenui ueste uir ita inter dicendum, propter magnitudinem memorati timoris uel suauitatis, quasi in mediae aestatis caumate sudauerit.
Cum ergo, ut ad superiora redeamus, multis annis in Scottia uerbum Dei omnibus adnuntians, tumultus inruentium turbarum non facile ferret, relictis omnibus, quae habere uidebatur, ab ipsa quoque insula patria discessit; et paucis cum fratribus per Brettones in prouinciam Anglorum deuenit, ibique praedicans uerbum, ut diximus, monasterium nobile construxit. Quibus rite gestis, cupiens se ab omnibus saeculi huius. et ipsius quoque monasterii negotiis alienare, reliquit monasterii et animarum curam fratri suo Fullano, et presbyteris Gobbano et Dicullo, et ipse ab omnibus mundi rebus liber in anchoretica conuersatione uitam finire disposuit. Habuit alterum fratrem uocabulo Ultanum, qui de monasterii probatione diuturna ad heremiticam peruenerat uitam. Hunc ergo solus petens, annum totum cum eo in continentia et orationibus, in cotidianis manuum uixit laboribus.
Dein turbatam incursione gentilium prouinciam uidens, et monasteriis quoque periculum inminere praeuidens, dimissis ordinate omnibus nauigauit Galliam, ibique a rege Francorum Hloduio uel patricio Ercunualdo honorifice susceptus, monasterium construxit in loco Latineaco nominato, ac non multo post infirmitate correptus diem clausit ultimum. Cuius corpus idem Ercunualdus patricius accipiens, seruauit in porticu quodam ecclesiae, quam in uilla sua, cui nomen est Perrona, faciebat, donec ipsa ecclesia dedicaretur. Quod dum post dies XXVII esset factum, et corpus ipsum de porticu ablatum prope altare esset recondendum, inuentum est ita inlesum, ac si eadem hora de hac luce fuisset egressus. Sed et post annos IIII, constructa domuncula cultiore receptui corporis eiusdem, ad orientem altaris, adhuc sine macula corruptionis inuentum, ibidem digno cum honore translatum est; ubi merita illius multis saepe constat Deo operante claruisse uirtutibus. Haec et de corporis eius incorruptione breuiter attigimus, ut, quanta esset uiri sublimitas, legentibus notius existeret. Quae cuncta in libello eius sufficientius, sed et de aliis conmilitonibus ipsius, quisque legerit, inueniet.
[20] INTEREA, defuncto Felice Orientalium Anglorum episcopo post X et VII annos accepti episcopatus, Honorius loco eius ordinauit Thomam diaconum eius de prouincia Gyruiorum; et hoc post quinque annos sui episcopatus de hac uita subtracto, Berctgilsum, cognomine Bonifatium, de prouincia Cantuariorum, loco eius substituit. Et ipse quoque Honorius, postquam metas sui cursus inpleuit, ex hac luce migrauit anno ab incarnatione Domini DCLIII, pridie Kalendarum Octobrium; et cessante episcopatu per annum et sex menses, electus est archiepiscopus cathedrae Doruuernensis sextus Deusdedit de gente Occidentalium Saxonum; quem ordinaturus uenit illuc Ithamar, antistes ecclesiae Hrofensis. Ordinatus est autem die VIImo Kalendarum Aprilium, et rexit ecclesiam annos VIIII, menses IIII et duos dies; et ipse, defuncto Ithamar, consecrauit pro eo Damianum, qui de genere Australium Saxonum erat oriundus.
[21] HIS temporibus Middilangli, id est Mediterranei Angli, sub principe Peada filio Pendan regis fidem et sacramenta ueritatis perceperunt, Qui cum esset iuuenis optimus, ac regis nomine ac persona dignissimus, praelatus est a patre regno gentis illius; uenitque ad regem Nordanhymbrorum Osuiu, postulans filiam eius Alchfledam sibi coniugem dari. Neque aliter, quod petebat, inpetrare potuit, nisi fidem Christi ac baptisma cum gente, cui praeerat, acciperet. At ille audita praedicatione ueritatis, et promissione regni caelestis, speque resurrectionis ac futurae inmortalitatis, libenter se Christianum fieri uelle confessus est, etiamsi uirginem non acciperet; persuasus maxime ad percipiendam fidem a filio regis Osuiu, nomine Alchfrido, qui erat cognatus et amicus eius, habens sororem ipsius coniugem, uocabulo Cyniburgam, filiam Pendan regis.
Baptizatus est ergo a Finano episcopo cum omnibus, qui secum uenerant, comitibus ac militibus, eorumque famulis uniuersis in uico regis inlustri, qui uocatur Ad Murum. Et acceptis IIII presbyteris, qui ad docendam baptizandamque gentem illius et eruditione et uita uidebantur idonei, multo cum gaudio reuersus est. Erant autem presbyteri, Cedd, et Adda, et Betti, et Diuma, quorum ultimus natione Scottus, ceteri fuere de Anglis. Adda autem erat frater Uttan presbyteri inlustris, et abbatis monasterii, quod uocatur Ad Caprae Caput, cuius supra meminimus. Uenientes ergo in prouinciam memorati sacerdotes cum principe, praedicabant uerbum, et libenter auditi sunt, multique cotidie, et nobilium, et infirmorum, abrenuntiata sorde idolatriae, fidei sunt fonte abluti.
Nec prohibuit Penda rex, quin etiam in sua, hoc est Merciorum, natione uerbum, siqui uellent audire, praedicaretur. Quin potius odio habebat, et dispiciebat eos, quos fide Christi inbutos opera fidei non habere deprehendit, dicens contemnendos esse eos et miseros, qui Deo suo, in quem crederent, oboedire contemnerent. Coepta sunt haec biennio ante mortem Pendan regis. Ipso autem occiso, cum Osuiu rex Christianus regnum eius acciperet, ut in sequentibus dicemus, factus est Diuma unus ex praefatis IIII sacerdotibus episcopus Mediterraneorum Anglorum simul et Merciorum, ordinatus a Finano episcopo. Paucitas enim sacerdotum cogebat unum antistitem duobus populis praefici. Qui cum pauco sub tempore non paucam Domino plebem adquisisset, defunctus est apud Mediterraneos Anglos in regione, quae uocatur Infeppingum. Suscepitque pro illo episcopatum Ceollach, et ipse de natione Scottorum, qui non multo post, relicto episcopatu, reuersus est ad insulam Hii, ubi plurimorum caput et arcem Scotti habuere coenobiorum; succedente illi in episcopatum Trumheri, uiro religioso et monachica uita instituto, natione quidem Anglorum, sed a Scottis ordinato episcopo. Quod temporibus Uulfheri regis, de quo in sequentibus dicemus, factum est.
[22] EO tempore etiam Orientales Saxones fidem, quam olim, expulso Mellito antistite, abiecerant, instantia regis Osuiu receperunt. Erat enim rex eiusdem gentis Sigberct, qui post Sigberctum cognomento Paruum regnauit, amicus eiusdem Osuiu regis, qui, cum frequenter ad eum in prouinciam Nordanhymbrorum ueniret, solebat eum hortari ad intellegendum deos esse non posse, qui hominum manibus facti essent; dei creandi materiam lignum uel lapidem esse non posse, quorum recisurae uel igni absumerentur, uel in uasa quaelibet humani usus formarentur, uel certe dispectui habita foras proicerentur, et pedibus conculcata in terram uerterentur. Deum potius intellegendum maiestate inconprehensibilem, humanis oculis inuisibilem, omnipotentem, aeternum, qui caelum et terram et humanum genus creasset, regeret, et iudicaturus esset orbem in aequitate; cuius sedes aeterna non in uili et caduco metallo, sed in caelis esset credenda; meritoque intellegendum, quia omnes, qui uoluntatem eius, a quo creati sunt, discerent et facerent, aeterna ab illo praemia essent percepturi. Haec et huiusmodi multa cum rex Osuiu regi Sigbercto amicali et quasi fraterno consilio saepe inculcaret, tandem iuuante amicorum consensu credidit, et, facto cum suis consilio, cum exhortatione, fauentibus cunctis et adnuentibus fidei, baptizatus est cum eis a Finano episcopo in uilla regia, cuius supra meminimus, quae cognominatur Ad Murum. Est enim iuxta murum, quo olim Romani Brittaniam insulam praecinxere, XII milibus passuum a mari orientali secreta.
Igitur rex Sigberct aeterni regni iam ciuis effectus, temporalis sui regni sedem repetiit, postulans ab Osuiu rege, ut aliquos sibi doctores daret, qui gentem suam ad fidem Christi conuerterent, ac fonte salutari abluerent. At ille mittens ad prouinciam Mediterraneorum Anglorum clamauit ad se uirum Dei Cedd, et dato illi socio altero quodam presbytero, misit praedicare uerbum genti Orientalium Saxonum. Ubi cum omnia perambulantes multam Domino ecclesiam congregassent, contigit tempore quodam eundem Cedd redire domum, ac peruenire ad ecclesiam Lindisfaronensem propter conloquium Finani episcopi. Qui ubi prosperatum ei opus euangelii conperit, fecit eum episcopum in gentem Orientalium Saxonum, uocatis ad se in ministerium ordinationis aliis duobus episcopis. Qui accepto gradu episcopatus rediit ad prouinciam, et maiore auctoritate coeptum opus explens, fecit per loca ecclesias, presbyteros et diaconos ordinauit, qui se in uerbo fidei et ministerio baptizandi adiuuarent, maxime in ciuitate, quae lingua Saxonum Ythancaestir appellatur, sed et in illa, quae Tilaburg cognominatur; quorum prior locus est in ripa Pentæ amnis, secundus in ripa Tamensis. In quibus, collecto examine famulorum Christi, disciplinam uitae regularis, in quantum rudes adhuc capere poterant, custodiri docuit.
Cumque tempore non pauco in praefata prouincia, gaudente rege, congaudente uniuerso populo, uitae caelestis institutio cotidianum sumeret augmentum, contigit ipsum regem instigante omnium bonorum inimico, propinquorum suorum manu interfici. Erant autem duo germani fratres, qui hoc facinus patrarunt; qui cum interrogarentur, quare hoc facerent, nil aliud respondere potuerunt, nisi ob hoc se iratos fuisse et inimicos regi, quod ille nimium suis parcere soleret inimicis, et factas ab eis iniurias mox obsecrantibus placida mente dimitteret. Talis erat culpa regis, pro qua occideretur, quod euangelica praecepta deuoto corde seruaret. In qua tamen eius morte innoxia, iuxta praedictum uiri Dei, uera est eius culpa punita. Habuerat enim unus ex his, qui eum occiderunt, comitibus inlicitum coniugium; quod cum episcopus prohibere et corrigere non posset, excommunicauit eum atque omnibus, qui se audire uellent, praecepit, ne domum eius intrarent, neque de cibis illius acciperent. Contemsit autem rex praeceptum, et rogatus a comite, intrauit epulaturus domum eius. Qui cum abisset, obuiauit ei antistes. At rex intuens eum, mox tremefactus desiluit equo, ceciditque ante pedes eius, ueniam reatus postulans. Nam et episcopus pariter desiluit; sederat enim et ipse in equo. Iratus autem tetigit regem iacentem uirga, quam tenebat manu, et pontificali auctoritate protestatus: 'Dico tibi,' inquit, 'quia noluisti te continere a domu perditi et damnati illius, tu in ipsa domu mori habes.' Sed credendum est, quia talis mors uiri religiosi non solum talem culpam diluerit, sed etiam meritum eius auxerit; quia nimirum ob causam pietatis, quia propter obseruantiam mandatorum Christi contigit.
Successit autem Sigbercto in regnum Suidhelm, filius Sexbaldi, qui baptizatus est ab ipso Cedde in prouincia Orientalium Anglorum, in uico regio, qui dicitur Rendlæsham, id est mansio Rendili; suscepitque eum ascendentem de fonto sancto Aediluald rex ipsius gentis Orientalium Anglorum, frater Anna regis eorundem.
[23] SOLEBAT autem idem uir Domini, cum apud Orientales Saxones episcopatus officio fungeretur, saepius etiam suam, id est Nordanhymbrorum, prouinciam exhortandi gratia reuisere: quem cum Oidiluald, filius Osualdi regis, qui in Derorum partibus regnum habebat, uirum sanctum et sapientem, probumque moribus uideret, postulauit eum possessionem terrae aliquam a se ad construendum monasterium accipere, in quo ipse rex et frequentius ad deprecandum Dominum uerbumque audiendum aduenire, et defunctus sepeliri deberet. Nam et se ipsum fideliter credidit multum iuuari eorum orationibus cotidianis, qui illo in loco Domino seruirent. Habuerat autem idem rex secum fratrem germanum eiusdem episcopi, uocabulo Caelin, uirum aeque Deo deuotum, qui ipsi ac familiae ipsius uerbum et sacramenta fidei, erat enim presbyter, ministrare solebat, per cuius notitiam maxime ad diligendum noscendumque episcopum peruenit. Fauens ergo uotis regis antistes elegit sibi locum monasterii construendi in montibus arduis ac remotis, in quibus latronum magis latibula, ac lustra ferarum, quam habitacula fuisse uidebantur hominum; ut, iuxta prophetiam Isaiae, 'in cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, oriretur uiror calami et iunci,' id est fructus bonorum operum ibi nascerentur, ubi prius uel bestiae commorari, uel homines bestialiter uiuere consuerant.
Studens autem uir Domini acceptum monasterii locum primo precibus ac ieiuniis a pristina flagitiorum sorde purgare, et sic in eo monasterii fundamenta iacere, postulauit a rege, ut sibi totum XLmae tempus, quod instabat, facultatem ac licentiam ibidem orationis causa demorandi concederet. Quibus diebus cunctis, excepta dominica, ieiunium ad uesperam usque iuxta morem protelans, ne tunc quidem nisi panis permodicum, et unum ouum gallinaceum cum paruo lacte aqua mixto percipiebat. Dicebat enim hanc esse consuetudinem eorum, a quibus normam disciplinae regularis didicerat, ut accepta nuper loca ad faciendum monasterium uel ecclesiam, prius orationibus ac ieiuniis Domino consecrent. Cumque X dies XLmae restarent, uenit qui clamaret eum ad regem. At ille, ne opus religiosum negotiorum regalium causa intermitteretur, petiit presbyterum suum Cynibillum, qui etiam frater germanus erat ipsius, pia coepta conplere. Cui cum ille libenter adquiesceret, expleto studio ieiuniorum et orationis, fecit ibi monasterium, quod nunc Laestingaeu uocatur, et religiosis moribus iuxta ritus Lindisfarnensium, ubi educatus erat, instituit.
Qui cum annis multis et in praefata prouincia episcopatum administraret, et huius quoque monasterii statutis propositis curam gereret, casu contigit, ut ad ipsum monasterium tempore mortalitatis adueniens, tactus ibidem infirmitate corporis obiret. Qui primo quidem foris sepultus est; tempore autem procedente, in eodem monasterio ecclesia est in honorem beatae Dei genetricis de lapide facta, et in illa corpus ipsius ad dexteram altaris reconditum.
Dedit autem episcopus regendum post se monasterium fratri suo Ceadda, qui postea episcopus factus est, ut in sequentibus dicemus. IIII siquidem hi, quos diximus, germani fratres, Cedd, et Cynibill, et Caelin, et Ceadda, quod raro inuenitur, omnes sacerdotes Domini fuere praeclari, et duo ex eis etiam summi sacerdotii gradu functi sunt. Cum ergo episcopum defunctum ac sepultum in prouincia Nordanhymbrorum audirent fratres, qui in monasterio eius erant in prouincia Orientalium Saxonum, uenerunt illo de suo monasterio homines circiter XXX, cupientes ad corpus sui patris, aut uiuere, si sic Deo placeret, aut morientes ibi sepeliri. Qui libenter a suis fratribus et conmilitonibus suscepti, omnes ibidem superueniente praefatae pestilentiae clade defuncti sunt, excepto uno puerulo, quem orationibus patris sui a morte constat esse seruatum. Nam cum multo post haec tempore uiueret, et scripturis legendis operam daret, tandem didicit se aqua baptismatis non esse regeneratum, et mox fonte lauacri salutaris ablutus, etiam postmodum ad ordinem presbyterii promotus est, multisque in ecclesia utilis fuit; de quo dubitandum non crediderim, quin intercessionibus, ut dixi, sui patris, ad cuius corpus dilectionis ipsius gratia uenerat, sit ab articulo mortis retentus, ut et ipse sic mortem euaderet aeternam, et aliis quoque fratribus ministerium uitae ac salutis docendo exhiberet.
[24] HIS temporibus rex Osuiu, cum acerbas atque intolerabiles pateretur inruptiones saepe dicti regis Merciorum, qui fratrem eius occiderat, ad ultimum necessitate cogente promisit se ei innumera et maiora, quam credi potest, ornamenta regia uel donaria in pretium pacis largiturum, dummodo ille domum rediret, et prouincias regni eius usque ad internicionem uastare desineret. Cumque rex perfidus nullatenus precibus illius assensum praeberet, qui totam eius gentem a paruo usque ad magnum delere atque exterminare decreuerat, respexit ille ad diuinae auxilium pietatis, quo ab impietate barbarica posset eripi; uotoque se obligans: 'Si paganus,' inquit, 'nescit accipere nostra donaria, offeramus ei, qui nouit, Domino Deo nostro.' Uouit ergo, quia, si uictor existeret, filiam suam Domino sacra uirginitate dicandam offerret, simul et XII possessiones praediorum ad construenda monasteria donaret; et sic cum paucissimo exercitu se certamini dedit. Denique fertur, quia tricies maiorem pagani habuerint exercitum; siquidem ipsi XXX legiones ducibus nobilissimis instructas in bello habuere, quibus Osuiu rex cum Alchfrido filio, perparuum, ut dixi, habens exercitum, sed Christo duce confisus, occurrit. Nam alius filius eius Ecgfrid eo tempore in prouincia Merciorum apud reginam Cynuise obses tenebatur; filius autem Osualdi regis Oidiluald, qui eis auxilio esse debuerat, in parte erat aduersariorum, eisdemque contra patriam et patruum suum pugnaturis ductor exstiterat, quamuis ipso tempore pugnandi sese pugnae subtraxerat, euentumque discriminis tuto in loco exspectabat. Inito ergo certamine fugati sunt et caesi pagani, duces regii XXX, qui ad auxilium uenerant, pene omnes interfecti; in quibus Aedilheri, frater Anna regis Orientalium Anglorum, qui post eum regnauit, auctor ipse belli, perditis militibus siue auxiliis interemtus est. Et quia prope fluuium Uinuaed pugnatum est, qui tunc prae inundantia pluuiarum late alueum suum immo omnes ripas suas transierat, contigit, ut multo plures aqua fugientes, quam bellantes perderet ensis.
Tum rex Osuiu, iuxta quod Domino uouerat, pro conlata sibi uictoria gratias Deo referens dedit filiam suam Aelffledam, quae uixdum unius anni aetatem inpleuerat, perpetua ei uirginitate consecrandam; donatis insuper XII possessiunculis terrarum, in quibus ablato studio militiae terrestris, ad exercendam militiam caelestem, supplicandumque pro pace gentis eius aeterna, deuotioni sedulae monachorum locus facultasque suppeteret. E quibus uidelicet possessiunculis sex in prouincia Derorum, sex in Berniciorum dedit. Singulae uero possessiones X erant familiarum, id est simul omnes CXX. Intrauit autem praefata regis Osuiu filia Deo dedicanda monasterium, quod nuncupatur Heruteu, id est insula cerui, cui tunc Hild abbatissa praefuit. Quae post biennium conparata possessione X familiarum in loco, qui dicitur Streanæshalch, ibi monasterium construxit; in quo memorata regis filia primo discipula uitae regularis, deinde etiam magistra extitit, donec conpleto undeLX annorum numero, ad conplexum et nuptias sponsi caelestis uirgo beata intraret. In quo monasterio et ipsa, et pater eius Osuiu, et mater eius Aeanfled, et pater matris eius Aeduini, et multi alii nobiles in ecclesia sancti apostoli Petri sepulti sunt. Hoc autem bellum rex Osuiu in regione Loidis tertio decimo regni sui anno, XVIIa die Kalendarum Decembrium cum magna utriusque populi utilitate confecit. Nam et suam gentem ab hostili paganorum depopulatione liberauit, et ipsam gentem Merciorum finitimarumque prouinciarum, desecto capite perfido, ad fidei Christianae gratiam conuertit.
Primus autem in prouincia Merciorum, simul et Lindisfarorum ac Mediterraneorum Anglorum, factus est episcopus Diuma, ut supra diximus, qui apud Mediterraneos Anglos defunctus ac sepultus est; secundus Cellach, qui relicto episcopatus officio uiuens ad Scottiam rediit, uterque de genere Scottorum; tertius Trumheri, de natione quidem Anglorum, sed edoctus et ordinatus a Scottis, qui erat abbas in monasterio, quod dicitur Ingetlingum. Ipse est locus, ubi occisus est rex Osuini, ut supra meminimus. Nam regina Aeanfled propinqua illius, ob castigationem necis eius iniustae, postulauit a rege Osuio, ut donaret ibi locum monasterio construendo praefato Dei famulo Trumheræ, quia propinquus et ipse erat regis occisi; in quo uidelicet monasterio orationes assiduae pro utriusque regis, id est et occisi, et eius, qui occidere iussit, salute aeterna fierent. Idem autem rex Osuiu tribus annis post occisionem Pendan regis, Merciorum genti necnon et ceteris australium prouinciarum populis praefuit; qui etiam gentem Pictorum maxima ex parte regno Anglorum subiecit.
Quo tempore donauit praefato Peada filio regis Pendan, eo quod esset cognatus suus, regnum Australium Merciorum, qui sunt, ut dicunt, familiarum quinque milium, discreti fluuio Treanta, ab Aquilonaribus Merciis, quorum terra est familiarum VII milium. Sed idem Peada proximo uere multum nefarie peremtus est, proditione, ut dicunt, coniugis suae in ipso tempore festi paschalis. Conpletis autem tribus annis post interfectionem Pendan regis, rebellarunt aduersus regem Osuiu duces gentis Merciorum, Immin, et Eafa, et Eadberct, leuato in regem Uulfhere filio eiusdem Pendan adulescente, quem occultum seruauerant, et eiectis principibus regis non proprii, fines suos fortiter simul et libertatem receperunt; sicque cum suo rege liberi, Christo uero regi pro sempiterno in caelis regno seruire gaudebant. Praefuit autem rex idem genti Merciorum annis X et VII, habuitque primum episcopum Trumheri, de quo supra diximus, secundum Iaruman, tertium Ceaddan, quartum Uynfridum. Omnes hi per ordinem sibimet succedentes sub rege Uulfhere, gentis Merciorum episcopatu sunt functi.
[25] INTEREA Aidano episcopo de hac uita sublato, Finan pro illo gradum episcopatus a Scottis ordinatus ac missus acceperat. Qui in insula Lindisfarnensi fecit ecclesiam episcopali sedi congruam; quam tamen more Scottorum non de lapide, sed de robore secto totam conposuit, atque harundine texit; quam tempore sequente reuerentissimus archiepiscopus Theodorus in honore beati apostoli Petri dedicauit. Sed et episcopus loci ipsius Eadberct ablata harundine, plumbi lamminis eam totam, hoc est et tectum, et ipsos quoque parietes eius, cooperire curauit.
His temporibus quaestio facta est frequens et magna de obseruatione paschae, confirmantibus eis, qui de Cantia uel de Galliis aduenerant, quod Scotti dominicum paschae diem contra uniuersalis ecclesiae morem celebrarent. Erat in his acerrimus ueri paschae defensor nomine Ronan, natione quidem Scottus, sed in Galliae uel Italiae partibus regulam ecclesiasticae ueritatis edoctus. Qui cum Finano confligens, multos quidem correxit, uel ad solertiorem ueritatis inquisitionem accendit, nequaquam tamen Finanum emendare potuit; quin potius, quod esset homo ferocis animi, acerbiorem castigando et apertum ueritatis aduersarium reddidit. Obseruabat autem Iacob diaconus quondam, ut supra docuimus, uenerabilis archiepiscopi Paulini, uerum et catholicum pascha cum omnibus, quos ad correctiorem uiam erudire poterat. Obseruabat et regina Eanfled cum suis, iuxta quod in Cantia fieri uiderat, habens secum de Cantia presbyterum catholicae obseruationis, nomine Romanum. Unde nonnumquam contigisse fertur illis temporibus, ut bis in anno uno pascha celebraretur, et cum rex pascha dominicum solutis ieiuniis faceret, tum regina cum suis persistens adhuc in ieiunio diem palmarum celebraret. Haec autem dissonantia paschalis obseruantiae uiuente Aidano patienter ab omnibus tolerabatur, qui patenter intellexerant, quia, etsi pascha contra morem eorum, qui ipsum miserant, facere non potuit, opera tamen fidei, pietatis, et dilectionis, iuxta morem omnibus sanctis consuetum, diligenter exsequi curauit. Unde ab omnibus, etiam his, qui de pascha aliter sentiebant, merito diligebatur; nec solum a mediocribus, uerum ab ipsis quoque episcopis, Honorio Cantuariorum, et Felice Orientalium Anglorum, uenerationi habitus est.
Defuncto autem Finano, qui post illum fuit, cum Colmanus in episcopatum succederet, et ipse missus a Scottia, grauior de obseruatione paschae, necnon et de aliis ecclesiasticae uitae disciplinis controuersia nata est. Unde merito mouit haec quaestio sensus et corda multorum, timentium, ne forte accepto Christianitatis uocabulo, in uacuum currerent aut cucurrissent. Peruenit et ad ipsas principum aures, Osuiu uidelicet regis, et filii eius Alchfridi. Quia nimirum Osuiu a Scottis edoctus ac baptizatus, illorum etiam lingua optime inbutus, nil melius, quam quod illi docuissent, autumabat; porro Alchfrid magistrum habens eruditionis Christianae Uilfridum uirum doctissimum (nam et Romam prius propter doctrinam ecclesiasticam adierat, et apud Dalfinum archiepiscopum Galliarum Lugdoni multum temporis egerat, a quo etiam tonsurae ecclesiasticae coronam susceperat), huius doctrinam omnibus Scottorum traditionibus iure praeferendam sciebat; unde ei etiam donauerat monasterium XL familiarum in loco, qui dicitur Inhrypum. Quem uidelicet locum paulo ante eis, qui Scottos sequebantur, in possessionem monasterii dederat. Sed quia illi postmodum data sibi optione magis loco cedere, quam suam mutare consuetudinem uolebant, dedit eum illi, qui dignam loco et doctrinam haberet, et uitam. Uenerat eo tempore Agilberctus Occidentalium Saxonum episcopus, cuius supra meminimus, amicus Alchfridi regis et Uilfridi abbatis, ad prouinciam Nordanhymbrorum, et apud eos aliquandiu demorabatur; qui etiam Uilfridum rogatu Alchfridi in praefato suo monasterio presbyterum fecit. Habebat autem secum ipse presbyterum nomine Agathonem. Mota ergo ibi quaestione de pascha, uel tonsura, uel aliis rebus ecclesiasticis, dispositum est, ut in monasterio, quod dicitur StrenÅ"shalc, quod interpretatur sinus Fari, cui tunc Hild abbatissa Deo deuota femina praefuit, synodus fieri, et haec quaestio terminari deberet. Ueneruntque illo rcges ambo, pater scilicet et filius; episcopi, Colman cum clericis suis de Scottia, Agilberctus cum Agathone et Uilfrido presbyteris. Iacobus et Romanus in horum parte erant; Hild abbatissa cum suis in parte Scottorum, in qua erat etiam uenerabilis episcopus Cedd, iamdudum ordinatus a Scottis, ut supra docuimus, qui et interpres in eo concilio uigilantissimus utriusque partis extitit.
Primusque rex Osuiu praemissa praefatione, quod oporteret eos, qui uni Deo seruirent, unam uiuendi regulam tenere, nec discrepare in celebratione sacramentorum caelestium, qui unum omnes in caelis regnum expectarent; inquirendum potius, quae esset uerior traditio, et hanc ab omnibus communiter esse sequendam; iussit primo dicere episcopum suum Colmanum, qui esset ritus et unde originem ducens ille, quem ipse sequeretur. Tum Colmanus: 'Pascha,' inquit, 'hoc, quod agere soleo, a maioribus meis accepi, qui me huc episcopum miserunt, quod omnes patres nostri, uiri Deo dilecti, eodem modo celebrasse noscuntur. Quod ne cui contemnendum et reprobandum esse uideatur, ipsum est, quod beatus euangelista Iohannes, discipulus specialiter Domino dilectus, cum omnibus, quibus praeerat, ecclesiis celebrasse legitur.' Quo haec et his similia dicente, iussit rex et Agilberctum proferre in medium morem suae obseruationis, unde initium haberet, uel qua hunc auctoritate sequeretur. Respondit Agilberctus: 'Loquatur, obsecro, uice mea discipulus meus Uilfrid presbyter, quia unum ambo sapimus cum ceteris, qui hic adsident, ecclesiasticae traditionis cultoribus; et ille melius ac manifestius ipsa lingua Anglorum, quam ego per interpretem, potest explanare, quae sentimus.' Tum Uilfrid, iubente rege, ut diceret, ita exorsus est: 'Pasca, quod facimus,' inquit, 'uidimus Romae, ubi beati apostoli Petrus et Paulus uixere, docuere, passi sunt, et sepulti, ab omnibus celebrari; hoc in Italia, hoc in Gallia, quas discendi uel orandi studio pertransiuimus, ab omnibus agi conspeximus; hoc Africam, Asiam, Aegyptum, Greciam, et omnem orbem, quacumque Christi ecclesia diffusa est, per diuersas nationes et linguas, uno ac non diuerso temporis ordine geri conperimus; praeter hos tantum et obstinationis eorum conplices, Pictos dico et Brettones, cum quibus de duabus ultimis oceani insulis, et his non totis, contra totum orbem stulto labore pugnant.' Cui haec dicenti respondit Colmanus: 'Mirum quare stultum appellare uelitis laborem nostrum, in quo tanti apostoli, qui super pectus Domini recumbere dignus fuit, exempla sectamur; cum ipsum sapientissime uixisse omnis mundus nouerit.' At Uilfridus: 'Absit,' inquit, 'ut Iohannem stultitiae reprehendamus, cum scita legis Mosaicae iuxta litteram seruaret, iudaizante adhuc in multis ecclesia, nec subito ualentibus apostolis omnem legis obseruantiam, quae a Deo instituta est, abdicare (quomodo simulacra, quae a daemonibus inuenta sunt, repudiare omnes, qui ad fidem ueniunt, necesse est), uidelicet ne scandalum facerent eis, qui inter gentes erant Iudaeis. Hinc est enim, quod Paulus Timotheum circumcidit, quod hostias in templo immolauit, quod cum Aquila et Priscilla caput Chorinti totondit; ad nihil uidelicet utile, nisi ad scandalum uitandum Iudaeorum. Hinc quod eidem Paulo Iacobus ait: "Uides, frater, quot milia sunt in Iudaeis, qui crediderunt; et omnes hi aemulatores sunt legis." Nec tamen hodie clarescente per mundum euangelio necesse est, immo nec licitum fidelibus uel circumcidi, uel hostias Deo uictimarum offerre carnalium. Itaque Iohannes secundum legis consuetudinem XIIIIa die mensis primi ad uesperam incipiebat celebrationem festi paschalis, nil curans, utrum haec sabbato, an alia qualibet feria proueniret. At uero Petrus cum Romae praedicaret, memor, quia Dominus prima sabbati resurrexit a mortuis, ac mundo spem resurrectionis contulit, ita pascha faciendum intellexit, ut secundum consuetudinem ac praecepta legis XIIIIam lunam primi mensis, aeque sicut Iohannes, orientem ad uesperam semper exspectaret; et hac exorta, si dominica dies, quae tunc prima sabbati uocabatur, erat mane uentura, in ipsa uespera pascha dominicum celebrare incipiebat, quomodo et nos omnes hodie facere solemus. Sin autem dominica non proximo mane post lunam XIIIIam, sed XVIa aut XVIIa aut alia qualibet luna usque ad XXIam esset uentura, exspectabat eam, et praecedente sabbato, uespere, sacrosancta paschae sollemnia inchoabat; sicque fiebat, ut dominica paschae dies nonnisi a XVa luna usque ad XXIam seruaretur. Neque haec euangelica et apostolica traditio legem soluit, sed potius adimplet, in qua obseruandum pascha a XIIIIa luna primi mensis ad uesperam usque ad XXIam lunam eiusdem mensis ad uesperam praeceptum est; in quam obseruantiam imitandam omnes beati Iohannis successores in Asia post obitum eius, et omnis per orbem ecclesia conuersa est. Et hoc esse uerum pascha, hoc solum fidelibus celebrandum, Niceno concilio non statutum nouiter, sed confirmatum est, ut ecclesiastica docet historia. Unde constat uos, Colmane, neque Iohannis, ut autumatis, exempla sectari, neque Petri, cuius traditioni scientes contradicitis, neque legi, neque euangelio in obseruatione uestri paschae congruere. Iohannes enim ad legis Mosaicae decreta tempus paschale custodiens, nil de prima sabbati curabat; quod uos non facitis, qui nonnisi prima sabbati pascha celebratis. Petrus a XVa luna usque ad XXIam diem paschae dominicum celebrabat; quod uos non facitis, qui a XIIIIa usque ad XXam lunam diem dominicum paschae obseruatis; ita ut XIIIa luna ad uesperam saepius pascha incipiatis, cuius neque lex ullam fecit mentionem, neque auctor ac dator euangelii Dominus in ea, sed in XIIIIa uel uetus pascha manducauit ad uesperam, uel noui testamenti sacramenta in commemorationem suae passionis ecclesiae celebranda tradidit. Item lunam XXIam, quam lex maxime celebrandam commendauit, a celebratione uestri paschae funditus eliminatis; sicque, ut dixi, in celebratione summae festiuitatis neque Iohanni, neque Petro, neque legi, neque euangelio concordatis.'
His contra Colmanus: 'Numquid,' ait, 'Anatolius uir sanctus, et in praefata historia ecclesiastica multum laudatus, legi uel euangelio contraria sapuit, qui a XIIIIa usque ad XXam pascha celebrandum scripsit? Numquid reuerentissimum patrem nostrum Columbam et successores eius uiros Deo dilectos, qui eodem modo pascha fecerunt, diuinis paginis contraria sapuisse uel egisse credendum est? cum plurimi fuerint in eis, quorum sanctitati caelestia signa, et uirtutum quae fecerunt miracula testimonium praebuerunt; quos ipse sanctos esse non dubitans, semper eorum uitam, mores, et disciplinam sequi non desisto.'
At Uilfridus: 'Constat,' inquit, 'Anatolium uirum sanctissimum, doctissimum, ac laude esse dignissimum; sed quid uobis cum illo, cum nec eius decreta seruetis? Ille enim in pascha suo regulam utique ueritatis sequens, circulum X et VIIII annorum posuit, quem uos aut ignoratis, aut agnitum et a tota Christi ecclesia custoditum pro nihilo contemnitis. Ille sic in pascha dominico XIIIIam lunam conputauit, ut hanc eadem ipsa die more Aegyptiorum XVam lunam ad uesperam esse fateretur. Sic item XXam die dominico paschae adnotauit, ut hanc declinata eadem die esse XXIam crederet. Cuius regulam distinctionis uos ignorasse probat, quod aliquoties pascha manifestissime ante plenilunium, id est in XIIIa luna, facitis. De patre autem uestro Columba et sequacibus eius, quorum sanctitatem uos imitari, et regulam ac praecepta caelestibus signis confirmata sequi perhibetis, possem respondere; quia multis in iudicio dicentibus Domino, quod in nomine eius prophetauerint, et daemonia eiecerint, et uirtutes multas fecerint, responsurus sit Dominus, quia numquam eos nouerit. Sed absit, ut hoc de patribus uestris dicam, quia iustius multo est de incognitis bonum credere quam malum. Unde et illos Dei famulos ac Deo dilectos esse non nego, qui simplicitate rustica, sed intentione pia Deum dilexerunt. Neque illis multum obesse reor talem paschae obseruantiam, quamdiu nullus aduenerat, qui eis instituti perfectioris decreta, quae sequerentur, ostenderet; quos utique credo, siqui tunc ad eos catholicus calculator adueniret, sic eius monita fuisse secuturos, quomodo ea, quae nouerant ac didicerant, Dei mandata probantur fuisse secuti. Tu autem et socii tui, si audita decreta sedis apostolicae, immo uniuersalis ecclesiae, et haec litteris sacris confirmata sequi contemnitis, absque ulla dubietate peccatis. Etsi enim patres tui sancti fuerunt, numquid uniuersali, quae per orbem est, ecclesiae Christi eorum est paucitas uno de angulo extremae insulae praeferenda? Et si sanctus erat, ac potens uirtutibus ille Columba uester, immo et noster, si Christi erat, num praeferri potuit beatissimo apostolorum principi, cui Dominus ait: "Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praeualebunt aduersus eam, et tibi dabo claues regni caelorum"?'
Haec perorante Uilfrido, dixit rex: 'Uerene, Colmane, haec illi Petro dicta sunt a Domino?' Qui ait: 'Uere, rex.' At ille: 'Habetis,' inquit, 'uos proferre aliquid tantae potestatis uestro Columbae datum?' At ille ait: 'Nihil.' Rursum rex: 'Si utrique uestrum,' inquit, 'in hoc sine ulla controuersia consentiunt, quod haec principaliter Petro dicta, et ei claues regni caelorum sint datae a Domino?' Responderunt: 'Etiam,' utrique. At ille ita conclusit: 'Et ego uobis dico, quia hic est ostiarius ille, cui ego contradicere nolo; sed, in quantum noui uel ualeo, huius cupio in omnibus oboedire statutis; ne forte, me adueniente ad fores regni caelorum, non sit qui reserat, auerso illo, qui claues tenere probatur.'
Haec dicente rege, fauerunt adsidentes quique siue adstantes maiores una cum mediocribus, et abdicata minus perfecta institutione, ad ea, quae meliora cognouerant, sese transferre festinabant.
[26] FINITOQUE conflictu, ac soluta contione, Agilberctus domum rediit. Colman uidens spretam suam doctrinam, sectamque esse dispectam, adsumtis his, qui se sequi uoluerunt, id est qui pascha catholicum et tonsuram coronae (nam et de hoc quaestio non minima erat) recipere nolebant, Scottiam regressus est, tractaturus cum suis, quid de his facere deberet. Cedd, relictis Scottorum uestigiis, ad suam sedem rediit, utpote agnita obseruatione catholici paschae. Facta est autem haec quaestio anno dominicae incarnationis DCLXIIIIo, qui fuit annus Osuiu regis XXIIus, episcopatus autem Scottorum, quem gesserunt in prouincia Anglorum, annus XXXus; siquidem Aidan X et VII annis, Finan decem, Colman tribus episcopatum tenuere.
Reuerso autem patriam Colmano, suscepit pro illo pontificatum Nordanhymbrorum famulus Christi Tuda, qui erat apud Scottos austrinos eruditus, atque ordinatus episcopus, habens iuxta morem prouinciae illius coronam tonsurae ecclesiasticae, et catholicam temporis paschalis regulam obseruans; uir quidem bonus ac religiosus, sed permodico tempore ecclesiam regens. Uenerat autem de Scottia, tenente adhuc pontificatum Colmano, et diligenter ea, quae ad fidem ac ueritatem pertinent, et uerbo cunctos docebat, et opere. Porro fratribus, qui in Lindisfarnensi ecclesia, Scottis abeuntibus, remanere maluerunt, praepositus est abbatis iure uir reuerentissimus ac mansuetissimus Eata, qui erat abbas in monasterio, quod dicitur Mailros; quod aiunt Colmanum abiturum petisse et inpetrasse a rege Osuiu, eo quod esset idem Eata unus de XII pueris Aidani, quos primo episcopatus sui tempore de natione Anglorum erudiendos in Christo accepit. Multum namque eundem episcopum Colmanum rex pro insita illi prudentia diligebat. Ipse est Eata, qui non multo post eidem ecclesiae Lindisfarnensi episcopus factus est. Abiens autem domum Colman adsumsit secum partem ossuum reuerentissimi patris Aidani; partem uero in ecclesia, cui praeerat, reliquit, et in secretario eius condi praecepit.
Quantae autem parsimoniae, cuius continentiae fuerit ipse cum prodecessoribus suis, testabatur etiam locus ille, quem regebant, ubi abeuntihus eis, excepta ecclesia, paucissimae domus repertae sunt, hoc est illae solummodo, sine quibus conuersatio ciuilis esse nullatenus poterat. Nil pecuniarum absque pecoribus habebant. Siquid enim pecuniae a diuitibus accipiebant, mox pauperibus dabant. Nam neque ad susceptionem potentium saeculi, uel pecunias colligi, uel domus praeuideri necesse fuit, qui numquam ad ecclesiam nisi orationis tantum et audiendi uerbi Dei causa ueniebant. Rex ipse, cum oportunitas exegisset, cum V tantum aut VI ministris ueniebat, et expleta in ecclesia oratione discedebat. Quod si forte eos ibi refici contingeret, simplici tantum et cotidiano fratrum cibo contenti, nil ultra quaerebant. Tota enim fuit tunc sollicitudo doctoribus illis Deo seruiendi, non saeculo; tota cura cordis excolendi, non uentris. Unde et in magna erat ueneratione tempore illo religionis habitus; ita ut, ubicumque clericus aliqui aut monachus adueniret, gaudenter ab omnibus tamquam Dei famulus exciperetur. Etiam si in itinere pergens inueniretur, adcurrebant, et flexa ceruice uel manu signari, uel ore illius se benedici gaudebant; uerbis quoque horum exhortatoriis diligenter auditum praebebant. Sed et diebus dominicis ad ecclesiam siue ad monasteria certatim, non reficiendi corporis, sed audiendi sermonis Dei gratia confluebant; et siquis sacerdotum in uicum forte deueniret, mox congregati in unum uicani uerbum uitae ab illo expetere curabant. Nam neque alia ipsis sacerdotibus aut clericis uicos adeundi, quam praedicandi, baptizandi, infirmos uisitandi, et, ut breuiter dicam, animas curandi causa fuit; qui in tantum erant ab omni auaritiae peste castigati, ut nemo territoria ac possessiones ad construenda monasteria, nisi a potestatibus saeculi coactus, acciperet. Quae consuetudo per omnia aliquanto post haec tempore in ecclesiis Nordanhymbrorum seruata est. Sed de his satis dictum.
[27] EODEM autem anno dominicae incarnationis DCLXIIIIo, facta erat eclipsis solis die tertio mensis Maii, hora circiter Xa diei; quo etiam anno subita pestilentiae lues, depopulatis prius australibus Brittaniae plagis, Nordanhymbrorum quoque prouinciam corripiens, atque acerba clade diutius longe lateque desaeuiens, magnam hominum multitudinem strauit. Qua plaga praefatus Domini sacerdos Tuda raptus est de mundo, et in monasterio, quod uocatur Pægnalaech, honorifice sepultus. Haec autem plaga Hiberniam quoque insulam pari clade premebat. Erant ibidem eo tempore multi nobilium simul et mediocrium de gente Anglorum, qui tempore Finani et Colmani episcoporum, relicta insula patria, uel diuinae lectionis, uel continentioris uitae gratia illo secesserant. Et quidam quidem mox se monasticae conuersationi fideliter mancipauerunt, alii magis circueundo per cellas magistrorum, lectioni operam dare gaudebant; quos omnes Scotti libentissime suscipientes, uictum eis cotidianum sine pretio, libros quoque ad legendum, et magisterium gratuitum praebere curabant.
Erant inter hos duo iuuenes magnae indolis de nobilibus Anglorum, Edilhun et Ecgberct, quorum prior frater fuit Ediluini, uiri aeque Deo dilecti, qui et ipse aeuo sequente Hiberniam gratia legendi adiit, et bene instructus patriam rediit, atque episcopus in prouincia Lindissi factus, multo ecclesiam tempore nobilissime rexit. Hi ergo cum essent in monasterio, quod lingua Scottorum Rathmelsigi appellatur, et omnes socii ipsorum uel mortalitate de saeculo rapti, uel per alia essent loca dispersi, correpti sunt ambo morbo eiusdem mortalitatis, et grauissime adflicti; e quibus Ecgberct, sicut mihi referebat quidam ueracissimus et uenerandae canitiei presbyter, qui se haec ab ipso audisse perhibebat, cum se aestimaret esse moriturum, egressus est tempore matutino de cubiculo, in quo infirmi quiescebant, et residens solus in loco oportuno, coepit sedulus cogitare de actibus suis, et conpunctus memoria peccatorum suorum faciem lacrimis abluebat, atque intimo ex corde Deum precabatur, ne adhuc mori deberet, priusquam uel praeteritas neglegentias, quas in pueritia siue infantia commiserat, perfectius ex tempore castigaret, uel in bonis se operibus habundantius exerceret. Uouit etiam uotum, quia adeo peregrinus uiuere uellet, ut numquam in insulam, in qua natus est, id est Brittaniam, rediret; quia praeter sollemnem canonici temporis psalmodiam, si non ualetudo corporis obsisteret, cotidie psalterium totum in memoriam diuinae laudis decantaret; quia in omni septimana diem cum nocte ieiunus transiret. Cumque finitis lacrimis, precibus, et uotis domum rediret, inuenit sodalem dormientem; et ipse quoque lectulum conscendens, coepit in quietem membra laxare. Et cum paululum quiesceret, expergefactus sodalis respexit eum, et ait: 'O frater Ecgbercte, o quid fecisti? Sperabam, quia pariter ad uitam aeternam intraremus. Uerumtamen scito, quia, quae postulasti, accipies.' Didicerat enim per uisionem et quid ille petisset, et quia petita inpetrasset. Quid multa? Ipse Edilhun proxima nocte defunctus est; at uero Ecgberect decussa molestia egritudinis conualuit, ac multo postea tempore uiuens, acceptumque sacerdotii gradum condignis ornans actibus, post multa uirtutum bona, ut ipse desiderabat, nuper, id est anno dominicae incarnationis DCCXXVIIIIo, cum esset ipse annorum XC, migrauit ad regna caelestia. Duxit autem uitam in magna humilitatis, mansuetudinis, continentiae, simplicitatis, et iustitiae perfectione. Unde et genti suae et illis, in quibus exulabat, nationibus Scottorum siue Pictorum, exemplo uiuendi, et instantia docendi, et auctoritate corripiendi, et pietate largiendi de his, quae a diuitibus acceperat, multum profuit. Addidit autem uotis, quae diximus, ut semper in XLma non plus quam semel in die reficeret, non aliud quam panem ac lac tenuissimum, et hoc cum mensura gustaret; quod uidelicet lac pridie nouum in fiala ponere solebat, et post noctem ablata superficie crassiore, ipse residuum cum modico, ut diximus, pane bibebat. Cuius modum continentiae etiam XL diebus ante natale Domini, totidem quoque post peracta sollemnia pentecostes, hoc est Lmae, semper obseruare curabat.
[28] INTEREA rex Alchfrid misit Uilfridum presbyterum ad regem Galliarum, qui eum sibi suisque consecrari faceret episcopum. At ille misit eum ordinandum ad Agilberectum, de quo supra diximus, qui, relicta Brittania, Parisiacae ciuitatis factus erat episcopus; et consecratus est magno cum honore ab ipso, conuenientibus plurimis episcopis in uico regio, qui uocatur In Conpendio. Quo adhuc in transmarinis partibus propter ordinationem demorante, imitatus industriam filii rex Osuiu misit Cantiam uirum sanctum, modestum moribus, scripturarum lectione sufficienter instructum, et ea, quae in scripturis agenda didicerat, operibus solerter exsequentem, qui Eburacensis ecclesiae ordinaretur episcopus. Erat autem presbyter uocabulo Ceadda, frater reuerentissimi antistitis Ceddi, cuius saepius meminimus, et abbas monasterii illius, quod uocatur Laestingaeu. Misitque cum eo rex presbyterum suum uocabulo Eadhaedum, qui postea regnante Ecgfrido, Hrypensis ecclesiae praesul factus est. Uerum illi Cantiam peruenientes, inuenerunt archiepiscopum Deusdedit iam migrasse de saeculo, et necdum alium pro eo constitutum fuisse pontificem. Unde deuerterunt ad prouinciam Occidentalium Saxonum, ubi erat Uini episcopus; et ab illo est uir praefatus consecratus antistes, adsumtis in societatem ordinationis duobus de Brettonum gente episcopis, qui dominicum paschae diem, ut saepius dictum est, secus morem canonicum a XIIIIa usque ad XXam lunam celebrant. Non enim erat tunc ullus, excepto illo Uine, in tota Brittania canonice ordinatus episcopus. Consecratus ergo in episcopum Ceadda maximam mox coepit ecclesiasticae ueritati et castitati curam inpendere; humilitati, continentiae, lectioni operam dare; oppida, rura, casas, uicos, castella propter euangelizandum, non equitando, sed apostolorum more pedibus incedendo peragrare. Erat enim de discipulis Aidani, eisdemque actibus ac moribus iuxta exemplum eius ac fratris sui Ceddi suos instituere curauit auditores. Ueniens quoque Brittaniam Uilfrid iam episcopus factus et ipse perplura catholicae obseruationis moderamina ccclesiis Anglorum sua doctrina contulit. Unde factum est, ut, crescente per dies institutione catholica, Scotti omnes, qui inter Anglos morabantur, aut his manus darent, aut suam redirent ad patriam.
[29] HIS temporibus reges Anglorum nobilissimi, Osuiu prouinciae Nordanhymbrorum, et Ecgberct Cantuariorum, habito inter se consilio, quid de statu ecclesiae Anglorum esset agendum, intellexerat enim ueraciter Osuiu, quamuis educatus a Scottis, quia Romana esset catholica et apostolica ecclesia, adsumserunt cum electione et consensu sanctae ecclesiae gentis Anglorum, uirum bonum et aptum episcopatu, presbyterum nomine Uighardum, de clero Deusdedit episcopi, et hunc antistitem ordinandum Romam miserunt; quatinus accepto ipse gradu archiepiscopatus, catholicos per omnem Brittaniam ecclesiis Anglorum ordinare posset antistites.
Uerum Uighard Romam perueniens, priusquam consecrari in episcopatum posset, morte praereptus est, et huiusmodi litterae regi Osuiu Brittaniam remissae:
Domino excellenti filio Osuio regi Saxonum Uitalianus cpiscopus, seruus seruorum Dei.
Desiderabiles litteras excellentiae uestrae suscepimus; quas relegentes cognouimus eius piissimam deuotionem, feruentissimumque amorem, quem habet propter beatam uitam; et quia dextera Domini protegente, ad ueram et apostolicam fidem sit conuersus, sperans, sicut in sua gente regnat, ita et cum Christo de futuro conregnare. Benedicta igitur gens, quae talem sapientissimum et Dei cultorem promeruit habere regem; quia non solum ipse Dei cultor extitit, sed etiam omnes subiectos suos meditatur die ac nocte ad fidem catholicam atque apostolicam pro suae animae redemtione conuerti. Quis enim audiens haec suauia non laetetur? Quis non exultet et gaudeat in his piis operibus? Quia et gens uestra Christo omnipotenti Deo credidit secundum diuinorum prophetarum uoces, sicut scriptum est in Isaia: 'In die illa radix Iesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur.' Et iterum: 'Audite insulae, et adtendite populi de longe.' Et post paululum: 'Parum,' inquit, 'est, ut mihi sis seruus ad suscitandas tribus Iacob, et feces Israel conuertendas. Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.' Et rursum: 'Reges uidebunt, et consurgent principes, et adorabunt.' Et post pusillum: 'Dedi te in foedus populi, ut suscitares terram, et possideres hereditates dissipatas, et diceres his, qui uincti sunt: "Exite," et his, qui in tenebris: "Reuelamini."' Et rursum: 'Ego Dominus uocaui te in iustitia, et adprehendi manum tuam, et seruaui, et dedi te in foedus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos caecorum, et educeres de conclusione uinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.' Ecce, excellentissime fili, quam luce clarius est, non solum de uobis, sed etiam de omnibus prophetatum gentibus, quod sint crediturae in Christo omnium conditore. Quamobrem oportet uestram celsitudinem, utpote membrum existens Christi, in omnibus piam regulam sequi perenniter principis apostolorum, siue in pascha celebrandum, siue in omnibus, quae tradiderunt sancti apostoli Petrus et Paulus, qui ut duo luminaria caeli inluminant mundum, sic doctrina eorum corda hominum cotidie inlustrat credentium.'
Et post nonnulla, quibus de celebrando per orbem totum uno uero pascha loquitur:
'Hominem denique,' inquit, 'docibilem et in omnibus ornatum antistitem, secundum uestrorum scriptorum tenorem, minime ualuimus nunc repperire pro longinquitate itineris. Profecto enim dum huiusmodi apta reppertaque persona fuerit, eum instructum ad uestram dirigemus patriam, ut ipse et uiua uoce, et per diuina oracula omnem inimici zizaniam ex omni ucstra insula cum diuino nutu eradicet. Munuscula a uestra celsitudine beato principi apostolorum directa pro aeterna eius memoria suscepimus, gratiasque ei agimus, ac pro eius incolumitate iugiter Deum deprecamur cum Christi clero. Itaque qui haec obtulit munera, de hac subtractus est lucc, situsque ad limina apostolorum, pro quo ualde sumus contristati, cum hic esset defunctus. Ucrumtamen gerulis harum nostrarum litterarum uestris missis, et beneficia sanctorum, hoc est reliquias beatorum apostolorum Petri et Pauli, et sanctorum martyrum Laurentii, Iohannis, et Pauli, et Gregorii, atque Pancratii eis fecimus dari, uestrae excellentiae profecto omnes contradendas. Nam et coniugi uestrae, nostrae spiritali filiae, direximus per praefatos gerulos crucem clauem auream habentem de sacratissimis uinculis beatorum Petri et Pauli apostolorum; de cuius pio studio cognoscentes, tantum cuncta sedes apostolica una nobiscum laetatur, quantum eius pia opera coram Deo flagrant et uernant. Festinet igitur, quaesumus, uestra celsitudo, ut optamus, totam suam insulam Deo Christo dicare. Profecto enim habet protectorem, humani generis redemtorem Dominum nostrum Iesum Christum, qui ei cuncta prospera inpertiet, uti nouum Christi populum coaceruet, catholicam ibi et apostolicam constituens fidem. Scriptum est enim: 'Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur uobis.' Nimirum enim quaerit et inpetrabit, et ei omnes suae insulae, ut optamus, subdentur. Paterno itaque affectu salutantes uestram excellentiam, diuinam precamur iugiter clementiam, quae uos uestrosque omnes in omnibus bonis operibus auxiliari dignetur, ut cum Christo in futuro regnetis saeculo. Incolumem excellentiam uestram gratia superna custodiat.'
Quis sane pro Uighardo reppertus ac dedicatus sit antistes, libro sequente oportunius dicetur.
[30] EODEM tempore prouinciae Orientalium Saxonum post Suidhelmum, de quo supra diximus, praefuere reges Sigheri et Sebbi, quamuis ipsi regi Merciorum Uulfheræ subiecti. Quae uidelicet prouincia cum praefatae mortalitatis clade premeretur, Sigheri cum sua parte populi, relictis Christianae fidei sacramentis, ad apostasiam conuersus est. Nam et ipse rex et plurimi de plebe siue optimatibus, diligentes hanc uitam, et futuram non quaerentes, siue etiam non esse credentes, coeperunt fana, quae derelicta erant, restaurare, et adorare simulacra, quasi per haec possent a mortalitate defendi. Porro socius eius et coheres regni eiusdem, Sebbi, magna fidem perceptam cum suis omnibus deuotione seruauit, magna, ut in sequentibus dicemus, uitam fidelem felicitate conpleuit. Quod ubi rex Uulfheri conperit, fidem uidelicet prouinciae ex parte profanatam, misit ad corrigendum errorem, reuocandamque ad fidem ueritatis prouinciam Iaruman episcopum, qui successor erat Trumheri. Qui multa agens solertia, iuxta quod mihi presbyter, qui comes itineris illi et cooperator uerbi extiterat, referebat, erat enim religiosus et bonus uir, longe lateque omnia peruagatus, et populum et regem praefatum ad uiam iustitiae reduxit; adeo ut relictis siue destructis fanis arisque, quas fecerant, aperirent ecclesias, ac nomen Christi, cui contradixerant, confiteri gauderent, magis cum fide resurrectionis in illo mori, quam in perfidiae sordibus inter idola uiuere cupientes. Quibus ita gestis, et ipsi sacerdotes doctoresque eorum domum rediere laetantes.
HISTORIAM ECCLESIASTICAM GENTIS ANGLORUM: LIBER QUARTUS
[1] ANNO memorato praefatae eclypsis et mox sequentis pestilentiae, quo et Colman episcopus unanima catholicorum intentione superatus ad suos reuersus est, Deusdedit VIus ecclesiae Doruuernensis episcopus obiit pridie Iduum Iuliarum; sed et Erconberct rex Cantuariorum eodem mense ac die defunctus, Ecgbercto filio sedem regni reliquit, quam ille susceptam per VIIII annos tenuit. Tunc cessante non pauco tempore episcopatu, missus est Romam ab ipso simul et a rege Nordanhymbrorum Osuio, ut in praecedente libro paucis diximus, Uighard presbyter, uir in ecclesiasticis disciplinis doctissimus, de genere Anglorum, petentibus hunc ecclesiae Anglorum archiepiscopum ordinari; missis pariter apostolico papae donariis, et aureis atque argenteis uasis non paucis. Qui ubi Romam peruenit, cuius sedi apostolicae tempore illo Uitalianus praeerat, postquam itineris sui causam praefato papae apostolico patefecit, non multo post et ipse, et omnes pene qui cum eo aduenerant socii, pestilentia superueniente deleti sunt.
At apostolicus papa habito de his consilio, quaesiuit sedulus, quem ecclesiis Anglorum archiepiscopum mitteret. Erat autem in monasterio Niridano, quod est non longe a Neapoli Campaniae, abbas Hadrianus, uir natione Afir, sacris litteris diligenter inbutus, monasterialibus simul et ecclesiasticis disciplinis institutus, Grecae pariter et Latinae linguae peritissimus. Hunc ad se accitum papa iussit episcopatu accepto Brittaniam uenire. Qui indignum se tanto gradui respondens, ostendere posse se dixit alium, cuius magis ad suscipiendum episcopatum et eruditio conueniret, et aetas. Cumque monachum quendam de uicino uirginum monasterio, nomine Andream, pontifici offerret, hic ab omnibus, qui nouere, dignus episcopatu iudicatus est. Uerum pondus corporeae infirmitatis, ne episcopus fieri posset, obstitit. Et rursum Hadrianus ad suscipiendum episcopatum actus est; qui petens indutias, si forte alium, qui episcopus ordinaretur, ex tempore posset inuenire.
Erat ipso tempore Romae monachus Hadriano notus, nomine Theodorus, natus Tarso Ciliciae, uir et saeculari et diuina litteratura, et Grece instructus et Latine, probus moribus, et aetate uenerandus, id est annos habens aetatis LX et VI. Hunc offerens Hadrianus pontifici, ut episcopus ordinaretur, obtinuit; his tamen condicionibus interpositis, ut ipse eum perduceret Brittaniam, eo quod iam bis partes Galliarum diuersis ex causis adisset, et ob id maiorem huius itineris peragendi notitiam haberet, sufficiensque esset in possessione hominum propriorum; et ut ei doctrinae cooperator existens diligenter adtenderet, ne quid ille contrarium ueritati fidei, Grecorum more, in ecclesiam, cui praeesset, introduceret. Qui subdiaconus ordinatus IIII exspectauit menses, donec illi coma cresceret, quo in coronam tondi posset; habuerat enim tonsuram more orientalium sancti apostoli Pauli. Qui ordinatus est a Uitaliano papa anno dominicae incarnationis DCLXVIII, sub die VII. Kalendarum Aprilium, dominica. Et ita una cum Hadriano VI. Kalendas Iunias Brittaniam missus est. Qui cum pariter per mare ad Massiliam, ac deinde per terram Arhelas peruenissent, et tradidissent Iohanni archiepiscopo ciuitatis illius scripta commendaticia Uitaliani pontificis, retenti sunt ab eo, quousque Ebrinus maior domus regiae copiam pergendi, quoquo uellent, tribuit eis. Qua accepta Theodorus profectus est ad Agilberctum Parisiorum episcopum, de quo superius diximus, et ab eo benigne susceptus, et multo tempore habitus est. Hadrianus perrexit primum ad Emme Senonum, et postea ad Faronem Meldorum episcopos, et bene sub eis diutius fuit; coegerat enim eos inminens hiems, ut, ubicumque potuissent, quieti manerent. Quod cum nuntii certi narrassent regi Ecgbercto, esse scilicet episcopum, quem petierant a Romano antistite in regno Francorum, misit illo continuo Raedfridum praefectum suum ad adducendum eum; quo cum uenisset, adsumsit Theodorum cum Ebrini licentia, et perduxit eum ad portum, cui nomen est Quentauic; ubi fatigatus infirmitate aliquantisper moratus est, et, cum conualescere coepisset, nauigauit Brittaniam. Hadrianum autem Ebrinus retinuit, quoniam suspicabatur eum habere aliquam legationem imperatoris ad Brittaniae reges aduersus regnum, cuius tunc ipse maximam curam gerebat. Sed cum nihil tale illum habere uel habuisse ueraciter conperisset, absoluit eum, et post Theodorum ire permisit. Qui statim ut ad illum uenit, dedit ei monasterium beati Petri apostoli, ubi archiepiscopi Cantiae sepeliri, ut praefatus sum, solent. Praeceperat enim Theodoro abeunti domnus apostolicus, ut in diocesi sua prouideret, et daret ei locum, in quo cum suis apte degere potuisset.
[2] PERUENIT autem Theodorus ad ecclesiam suam secundo postquam consecratus est anno, sub die VI. Kalendarum Iuniarum, dominica, et fecit in ea annos XX et unum, menses III, dies XXVI. Moxque peragrata insula tota, quaquauersum Anglorum gentes morabantur, nam et libentissime ab omnibus suscipiebatur, atque audiebatur, rectum uiuendi ordinem, ritum celebrandi paschae canonicum, per omnia comitante et cooperante Hadriano disseminabat. Isque primus erat in archiepiscopis, cui omnis Anglorum ecclesia manus dare consentiret. Et quia litteris sacris simul et saecularibus, ut diximus, abundanter ambo erant instructi, congregata discipulorum caterua, scientiae salutaris cotidie flumina inrigandis eorum cordibus emanabant; ita ut etiam metricae artis, astronomiae, et arithimeticae ecclesiasticae disciplinam inter sacrorum apicum uolumina suis auditoribus contraderent. Indicio est, quod usque hodie supersunt de eorum discipulis, qui Latinam Grecamque linguam aeque ut propriam, in qua nati sunt, norunt. Neque umquam prorsus, ex quo Brittaniam petierunt Angli, feliciora fuere tempora; dum et fortissimos Christianosque habentes reges cunctis barbaris nationibus essent terrori, et omnium uota ad nuper audita caelestis regni gaudia penderent, et quicumque lectionibus sacris cuperent erudiri, haberent in promtu magistros, qui docerent.
Sed et sonos cantandi in ecclesia, quos eatenus in Cantia tantum nouerant, ab hoc tempore per omnes Anglorum ecclesias discere coeperunt; primusque, excepto Iacobo, de quo supra diximus, cantandi magister Nordanhymbrorum ecclesiis Aeddi cognomento Stephanus fuit, inuitatus de Cantia a reuerentissimo uiro Uilfrido, qui primus inter episcopos, qui de Anglorum gente essent, catholicum uiuendi morem ecclesiis Anglorum tradere didicit.
Itaque Theodorus perlustrans uniuersa, ordinabat locis oportunis episcopos, et ea, quae minus perfecta repperit, his quoque iuuantibus corrigebat. In quibus et Ceadda episcopum cum argueret non fuisse rite consecratum, respondens ipse uoce humillima: 'Si me,' inquit, 'nosti episcopatum non rite suscepisse, libenter ab officio discedo; quippe qui neque me umquam hoc esse dignum arbitrabar; sed oboedientiae causa iussus subire hoc, quamuis indignus, consensi.' At ille audiens humilitatem responsi eius, dixit non eum episcopatum dimittere debere; sed ipse ordinationem eius denuo catholica ratione consummauit. Eo autem tempore, quo defuncto Deusdedit Doruuernensi ecclesiae episcopus quaerebatur, ordinabatur, mittebatur, Uilfrid quoque de Brittania Galliam ordinandus est missus; et quoniam ante Theodorum rediit, ipse etiam in Cantia presbyteros et diaconos, usquedum archiepiscopus ad sedem suam perueniret, ordinabat. At ipse ueniens mox in ciuitate Hrofi, ubi defuncto Damiano episcopatus iam diu cessauerat, ordinauit uirum magis ecclesiasticis disciplinis institutum, et uitae simplicitate contentum, quam in saeculi rebus strenuum cui nomen erat Putta; maxime autem modulandi in ecclesia more Romanorum, quem a discipulis beati papae Gregorii didicerat, peritum.
[3] EO tempore prouinciae Merciorum rex Uulfheri praefuit, qui, cum mortuo Iarumanno sibi quoque suisque a Theodoro episcopum dari peteret, non eis nouum uoluit ordinare episcopum; sed postulauit a rege Osuio, ut illis episcopus Ceadda daretur, qui tunc in monasterio suo, quod est in Læstingae, quietam uitam agebat, Uilfrido administrante episcopatum Eboracensis ecclesiae, nec non et omnium Nordanhymbrorum, sed et Pictorum, quousque rex Osuiu imperium protendere poterat. Et quia moris erat eidem reuerentissimo antistiti opus euangelii magis ambulando per loca, quam equitando perficere, iussit eum Theodorus, ubicumque longius iter instaret, equitare, multumque renitentem, studio et amore pii laboris, ipse eum manu sua leuauit in equum; quia nimirum sanctum esse uirum conperiit, atque equo uehi, quo esset necesse, conpulit. Susceptum itaque episcopatum gentis Merciorum simul et Lindisfarorum Ceadda, iuxta exempla patrum antiquorum, in magna uitae perfectione administrare curauit; cui etiam rex Uulfheri donauit terram L familiarum ad construendum monasterium in loco, qui dicitur Adbaruae, id est Ad Nemus, in prouincia Lindissi, in quo usque hodie instituta ab ipso regularis uitae uestigia permanent.
Habuit autem sedem episcopalem in loco, qui uocatur Lyccidfelth, in quo et defunctus ac sepultus est; ubi usque hodie sequentium quoque prouinciae illius episcoporum sedes est. Fecerat uero sibi mansionem non longe ab ecclesia remotiorem; in qua secretius cum paucis, id est VII siue VIII, fratribus, quoties a labore et ministerio uerbi uacabat, orare ac legere solebat. Qui cum in illa prouincia duobus annis ac dimidio ecclesiam gloriosissime rexisset, adfuit superno dispensante iudicio tempus, de quo loquitur Ecclesiastes, quia: 'Tempus mittendi lapides, et tempus colligendi.' Superuenit namque clades diuinitus missa, quae per mortem carnis uiuos ecclesiae lapides de terrenis sedibus ad aedificium caeleste transferret. Cumque plurimis de ecclesia eiusdem reuerentissimi antistitis de carne subtractis, ueniret hora ipsius, ut transiret ex hoc mundo ad Dominum, contigit die quadam, ut in praefata mansione forte ipse cum uno tantum fratre, cui uocabulum erat Ouini, commoraretur, ceteris eius sociis pro causa oportuna ad ecclesiam reuersis. Erat autem idem Ouini monachus magni meriti, et pura intentione supernae retributionis mundum derelinquens, dignusque per omnia, cui Dominus specialiter sua reuelaret arcana, dignus, cui fidem narranti audientes accommodarent. Uenerat enim cum regina Aedilthryde de prouincia Orientalium Anglorum, eratque primus ministrorum, et princeps domus eius. Qui cum crescente fidei feruore saeculo abrenuntiare disponeret, non hoc segniter fecit; sed adeo se mundi rebus exuit, ut relictis omnibus, quae habebat, simplici tantum habitu indutus, et securim atque asciam in manu ferens, ueniret ad monasterium eiusdem reuerentissimi patris, quod uocatur Laestingaeu. Non enim ad otium, ut quidam, sed ad laborem se monasterium intrare signabat. Quod ipsum etiam facto monstrauit; nam quo minus sufficiebat meditationi scripturarum, eo amplius operi manuum studium inpendebat. Denique cum episcopo in praefata mansione pro suae reuerentia deuotionis inter fratres habitus, cum illi intus lectioni uacabant, ipse foris, quae opus esse uidebantur, operabatur. Qui cum die quadam tale aliquid foris ageret, digressis ad ecclesiam sociis, ut dicere coeperam, et episcopus solus in oratorio loci lectioni uel orationi operam daret,
diuit repente, ut postea referebat, uocem suauissimam cantantium atque laetantium de caelo ad terras usque descendere; quam uidelicet uocem ab Euroaustro, id est ab alto brumalis exortus, primo se audisse dicebat, ac deinde paulatim eam sibi adpropiare, donec ad tectum usque oratorii, in quo erat episcopus, perueniret; quod ingressa, totum impleuit, atque in gyro circumdedit. At ille dum sollicitus in ea, quae audiebat, animum intenderet, audiuit denuo, transacto quasi dimidiae horae spatio, ascendere de tecto eiusdem oratorii idem laetitiae canticum, et ipsa, qua uenerat, uia ad caelos usque cum ineffabili dulcedine reuerti. Qui cum aliquantulum horae quasi adtonitus maneret, et, quid haec essent, solerti animo scrutaretur, aperuit episcopus fenestram oratorii, et sonitum manu faciens, ut saepius consueuerat, siqui foris esset, ad se intrare praecepit. Introiuit ille concitus, cui dixit antistes: 'Uade cito ad ecclesiam, et hos VII fratres huc uenire facito; tu quoque simul adesto.' Qui cum uenissent, primo admonuit eos, ut uirtutem dilectionis et pacis ad inuicem et ad omnes fideles seruarent; instituta quoque disciplinae regularis, quae uel ab ipso didicissent, et in ipso uidissent, uel in patrum praecedentium factis siue dictis inuenissent, indefessa instantia sequerentur. Deinde subiunxit diem sui obitus iam proxime instare. 'Namque hospes,' inquit, 'ille amabilis, qui fratres nostros uisitare solebat, ad me quoque hodie uenire, meque de saeculo euocare dignatus est. Propter quod reuertentes ad ecclesiam dicite fratribus, ut et meum exitum Domino precibus commendent, et suum quoque exitum, cuius hora incerta est, uigiliis, orationibus, bonis operibus praeuenire meminerint.' Cumque haec et huiusmodi plura loqueretur, atque illi percepta eius benedictione iam multum tristes exissent, rediit ipse solus, qui carmen caeleste audierat, et prosternens se in terram : 'Obsecro,' inquit, 'pater; licet aliquid interrogare?' 'Interroga,' inquit, 'quod uis.' At ille: 'Obsecro,' inquit, 'ut dicas, quod erat canticum illud laetantium, quod audiui, uenientium de caelis super oratorium hoc, et post tempus redeuntium ad caelos?' Respondet ille: 'Si uocem carminis audisti, et caelestes superuenire coetus cognouisti, praecipio tibi in nomine Domini, ne hoc cuiquam ante meum obitum dicas. Re uera autem angelorum fuere spiritus, qui me ad caelestia, quae semper amabam, ac desiderabam, praemia uocare uenerunt, et post dies VII se redituros, ac me secum adducturos esse promiserunt.' Quod quidem ita, ut dictum ei erat, opere conpletum est. Nam confestim langore corporis tactus est, et hoc per dies ingrauescente, septimo, ut promissum ei fuerat, die, postquam obitum suum dominici corporis et sanguinis perceptione muniuit, soluta ab ergastulo corporis anima sancta, ducentibus, ut credi fas est, angelis comitibus aeterna gaudia petiuit. Non autem mirum, si diem mortis uel potius diem Domini laetus aspexit, quem semper, usquedum ueniret, sollicitus expectare curauit.
Namque inter plura continentiae, humilitatis, doctrinae, orationum, uoluntariae paupertatis, et ceterarum uirtutum merita, in tantum erat timori Domini subditus, in tantum nouissimorum suorum in omnibus operibus suis memor, ut, sicut mihi frater quidam de his, qui me in scripturis erudiebant, et erat in monasterio ac magisterio illius educatus, uocabulo Trumberct, referre solebat, si forte legente eo uel aliud quid agente, repente flatus uenti maior adsurgeret, continuo misericordiam Domini inuocaret, et eam generi humano propitiari rogaret. Si autem uiolentior aura insisteret, iam clauso codice procideret in faciem, atque obnixius orationi incumberet. At si procella fortior aut nimbus perurgeret, uel etiam corusci ac tonitrua terras et aera terrerent, tunc ueniens ad ecclesiam sollicitus orationibus ac psalmis, donec serenitas aeris rediret, fixa mente uacaret. Cumque interrogaretur a suis, quare hoc faceret, respondebat: 'Non legistis, quia "intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit uocem suam; misit sagittas suas, et dissipauit eos, fulgora multiplicauit, et conturbauit eos?" Mouet enim aera Dominus, uentos excitat, iaculatur fulgora, de caelo intonat, ut terrigenas ad timendum se suscitet, ut corda eorum in memoriam futuri iudicii reuocet, ut superbiam eorum dissipet, et conturbet audaciam, reducto ad mentem tremendo illo tempore, quando ipse caelis ac terris ardentibus uenturus est in nubibus, in potestate magna et maiestate, ad iudicandos uiuos et mortuos. Propter quod,' inquit, 'oportet nos admonitioni eius caelesti, debito cum timore et amore respondere; ut, quoties aere commoto manum quasi ad feriendum minitans exerit, nec adhuc tamen percutit, mox inploremus eius misericordiam, et discussis penetralibus cordis nostri, atque expurgatis uitiorum ruderibus, solliciti, ne umquam percuti mereamur, agamus.'
Conuenit autem reuelationi et relationi praefati fratris de obitu huius antistitis etiam sermo reuerentissimi patris Ecgbercti, de quo supra diximus, qui dudum cum eodem Ceadda adulescente, et ipse adulescens in Hibernia monachicam in orationibus et continentia, et meditatione diuinarum scripturarum uitam sedulus agebat. Sed illo postmodum patriam reuerso, ipse peregrinus pro Domino usque ad finem uitae permansit. Cum ergo ueniret ad eum longo post tempore gratia uisitationis de Brittania uir sanctissimus et continentissimus, uocabulo Hygbald, qui erat abbas in prouincia Lindissi, et ut sanctos decebat, de uita priorum patrum sermonem facerent, atque hanc aemulari gauderent, interuenit mentio reuerentissimi antistitis Ceadda, dixitque Ecgberct: 'Scio hominem in hac insula adhuc in carne manentem, qui, cum uir ille de mundo transiret, uidit animam Ceddi fratris ipsius cum agmine angelorum descendere de caelo, et adsumta secum anima eius, ad caelestia regna redire.' Quod utrum de se an de alio aliquo diceret, nobis manet incertum, dum tamen hoc, quod tantus uir dixit, quia uerum sit, esse non possit incertum.
Obiit autem Ceadda sexto die Nonarum Martiarum, et sepultus est primo quidem iuxta ecclesiam sanctae Mariae; sed postmodum constructa ibidem ecclesia beatissimi apostolorum principis Petri, in eandem sunt eius ossa translata. In quo utroque loco, ad indicium uirtutis illius, solent crebra sanitatum miracula operari. Denique nuper freneticus quidam, dum per cuncta errando discurreret, deuenit ibi uespere, nescientibus siue non curantibus loci custodibus, et ibi tota nocte requiescens, mane sanato sensu egressus, mirantibus et gaudentibus cunctis, quid ibi sanitatis Domino largiente consequeretur, ostendit. Est autem locus idem sepulchri tumba lignea in modum domunculi facta coopertus, habente foramen in pariete, per quod solent hi, qui causa deuotionis illo adueniunt, manum suam inmittere, ac partem pulueris inde adsumere; quam cum in aquas miserint, atque has infirmantibus iumentis siue hominibus gustandas dederint, mox infirmitatis ablata molestia, cupitae sospitatis gaudia redibunt.
In cuius locum ordinauit Theodorus Uynfridum, uirum bonum ac modestum, qui, sicut prodecessores eius, prouinciis Merciorum et Mediterraneorum Anglorum et Lindisfarorum episcopatus officio praeesset; in quibus cunctis Uulfheri, qui adhuc supererat, sceptrum regni tenebat. Erat autem Uynfrid de clero eius, cui ipse successerat, antistitis, et diaconatus officio sub eo non pauco tempore fungebatur.
[4] INTEREA Colmanus, qui de Scottia erat episcopus, relinquens Brittaniam, tulit secum omnes, quos in Lindisfarnensium insula congregauerat Scottos; sed et de gente Anglorum uiros circiter XXX, qui utrique monachicae conuersationis erant studiis inbuti. Et relictis in ecclesia sua fratribus aliquot, primo uenit ad insulam Hii, unde erat ad praedicandum uerbum Anglorum genti destinatus. Deinde secessit ad insulam quandam paruam, quae ad occidentalem plagam ab Hibernia procul secreta, sermone Scottico Inisboufinde, id est insula uitulae albae, nuncupatur. In hanc ergo perueniens, construxit monasterium, et monachos inibi, quos de utraque natione collectos adduxerat, collocauit. Qui cum inuicem concordare non possent, eo quod Scotti tempore aestatis, quo fruges erant colligendae, relicto monasterio per nota sibi loca dispersi uagarentur, at uero hieme succedente redirent, et his, quae Angli praeparauerant, communiter uti desiderarent; quaesiuit Colmanus huic dissensioni remedium, et circuiens omnia prope uel longe, inuenit locum in Hibernia insula aptum monasterio construendo, qui lingua Scottorum Magéo nominatur; emitque partem eius non grandem, ad constituendum ibi monasterium, a comite, ad cuius possessionem pertinebat; ea condicione addita, ut pro ipso etiam, qui eis locum commodaret, consistentes ibi monachi Domino preces offerrent. Et constructo statim monasterio, iuuante etiam comite ac uicinis omnibus, Anglos ibidem locauit, relictis in praefata insula Scottis. Quod uidelicet monasterium usque hodie ab Anglis tenetur incolis. Ipsum namque est, quod nunc grande de modico effectum, Muigéo consuete uocatur, et conuersis iamdudum ad meliora instituta omnibus, egregium examen continet monachorum, qui de prouincia Anglorum ibidem collecti, ad exemplum uenerabilium patrum sub regula et abbate canonico in magna continentia et sinceritate proprio labore manuum uiuant.
[5] ANNO dominicae incarnationis DCLXXmo, qui est annus secundus ex quo Brittaniam uenit Theodorus, Osuiu rex Nordanhymbrorum pressus est infirmitate, qua et mortuus est anno aetatis suae LVIIIo. Qui in tantum eo tempore tenebatur amore Romanae et apostolicae institutionis, ut, si ab infirmitate saluaretur, etiam Romam uenire, ibique ad loca sancta uitam finire disponeret, Uilfridumque episcopum ducem sibi itineris fieri, promissa non parua pecuniarum donatione, rogaret. Qui defunctus die XV Kalendarum Martiarum Ecgfridum filium regni heredem reliquit; cuius anno regni IIIo, Theodorus cogit concilium episcoporum, una cum eis, qui canonica patrum statuta et diligerent, et nossent, magistris ecclesiae pluribus. Quibus pariter congregatis, diligenter ea, quae unitati pacis ecclesiasticae congruerent, eo quo pontificem decebat, animo, coepit obseruanda docere. Cuius synodicae actionis huiusmodi textus est:
In nomine Domini Dei et Saluatoris nostri Iesu Christi, regnante in perpetuum ac gubernante suam ecclesiam eodem Domino Iesu Christo, placuit conuenire nos iuxta morem canonum uenerabilium, tractaturos de necessariis ecclesiae negotiis. Conuenimus autem die XXoIIIIo mensis Septembris, indictione prima, in loco, qui dicitur Herutford; ego quidem Theodorus, quamuis indignus, ab apostolica sede destinatus Doruuernensis ecclesiae episcopus, et consacerdos ac frater noster, reuerentissimus Bisi, Orientalium Anglorum episcopus; quibus etiam frater et consacerdos noster Uilfrid, Nordanhymbrorum gentis episcopus, per proprios legatarios adfuit. Adfuerunt et fratres ac consacerdotes nostri, Putta, episcopus castelli Cantuariorum, quod dicitur HrofescÅ"stir, Leutherius, episcopus Occidentalium Saxonum, Uynfrid, episcopus prouinciae Merciorum. Cumque in unum conuenientes iuxta ordinem quique suum resedissemus: 'Rogo,' inquam, 'dilectissimi fratres, propter timorem et amorem Redemtoris nostri, ut in commune omnes pro nostra fide tractemus; ut, quaeque decreta ac definita sunt a sanctis ac probabilibus patribus, incorrupte ab omnibus nobis seruentur.' Haec et alia quamplura, quae ad caritatem pertinebant, unitatemque ecclesiae conseruandam, prosccutus sum. Cumque explessem praelocutionem, interrogaui unumquemque eorum per ordinem, si consentirent ea, quae a patribus canonice sunt antiquitus decreta, custodire. Ad quod omnes consacerdotes nostri respondentes dixerunt: 'Optime omnibus placet, quaeque definierunt sanctorum canones patrum, nos quoque omnes alacri animo libentissime seruare.' Quibus statim protuli eundem librum canonum, et ex eodem libro X capitula, quae per loca notaueram, quia maxime nobis necessaria sciebam, illis coram ostendi, et, ut haec diligentius ab omnibus susciperentur, rogaui.
Primum capitulum: 'Ut sanctum diem paschae in commune omnes seruemus dominica post XIIIIam lunam mensis primi.'
Secundum: 'Ut nullus episcoporum parrochiam alterius inuadat, sed contentus sit gubernatione creditae sibi plebis.'
III: 'Ut, quaeque monasteria Deo consecrata sunt, nulli episcoporum liceat ea in aliquo inquietare, nec quicquam de eorum rebus uiolenter abstrahere.'
IIII: 'Ut ipsi monachi non migrent de loco ad locum, hoc est de monasterio ad monasterium, nisi per dimissionem proprii abbatis; sed in ea permaneant oboedientia, quam tempore suae conuersionis promiserunt.'
V: 'Ut nullus clericorum relinquens proprium episcopum, passim quolibet discurrat, neque alicubi ueniens absque commendaticiis litteris sui praesulis suscipiatur. Quod si semel susceptus noluerit inuitatus redire, et susceptor, et is, qui susceptus est, excommunicationi subiacebit.'
VI: 'Ut episcopi atque clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere oblato; nullique eorum liceat ullum officium sacerdotale, absque permissu episcopi, in cuius parrochia esse cognoscitur, agere.'
VII: 'Ut bis in anno synodus congregetur. Sed quia diuersae causae inpediunt, placuit omnibus in commune, ut Kalendis Augustis in loco, qui appellatur Clofeshoch, semel in anno congregemur.'
VIII: 'Ut nullus episcoporum se praeferat alteri per ambitionem; sed omnes agnoscant tempus et ordinem consecrationis suae.'
VIIII capitulum in commune tractatum est: 'Ut plures episcopi crescente numero fidelium augerentur'; sed de hac re ad praesens siluimus.
X capitulum pro coniugiis: 'Ut nulli liceat nisi legitimum habere conubium. Nullus incestum faciat, nullus coniugem propriam, nisi, ut sanctum euangelium docet, fornicationis causa, relinquat. Quod si quisquam propriam expulerit coniugem legitimo sibi matrimonio coniunctam, si Christianus esse recte uoluerit, nulli alteri copuletur; sed ita permaneat, aut propriae reconcilietur coniugi.'
His itaque capitulis in commune tractatis ac definitis, ut nullum deinceps ab aliquo nostrum oriatur contentionis scandalum, aut alia pro aliis diuulgarentur, placuit, ut, quaeque definita sunt, unusquisque nostrum manus propriae subscriptione confirmaret. Quam sententiam definitionis nostrae Titillo notario scribendam dictaui. Actum in mense et indictione supra scripta. Quisquis igitur contra hanc sententiam, iuxta decreta canonum, nostra etiam consensione ac subscriptione manus nostrae confirmatam, quoquo modo uenire, eamque infringere temtauerit, nouerit se ab omni officio sacerdotali et nostra societate separatum. Diuina nos gratia in unitate sanctae suae ecclesiae uiuentes custodiat incolumes.
Facta est autem haec synodus anno ab incarnatione Domini DCLXX tertio, quo anno rex Cantuariorum Ecgberct mense Iulio obierat, succedente in regnum fratre Hlothere, quod ipse annos XI et menses VII tenuit. Bisi autem episcopus Orientalium Anglorum, qui in praefata synodo fuisse perhibetur, ipse erat successor Bonifatii, cuius supra meminimus, uir multae sanctitatis et religionis. Nam Bonifatio post X et VII episcopatus sui annos defuncto, episcopus ipse pro eo, Theodoro ordinante, factus est. Quo adhuc superstite, sed grauissima infirmitate ab administrando episcopatu prohibito, duo sunt pro illo, Aecci et Baduuini, electi et consecrati episcopi; ex quo usque hodie prouincia illa duos habere solet episcopos.
[6] NON multo post haec elapso tempore, offensus a Uynfrido Merciorum episcopo per meritum cuiusdam inoboedientiae, Theodorus archiepiscopus deposuit eum de episcopatu post annos accepti episcopatus non multos; et in loco eius ordinauit episcopum Sexuulfum, qui erat constructor et abbas monasterii, quod dicitur Medeshamstedi, in regione Gyruiorum. Depositus uero Uynfrid rediit ad monasterium suum, quod dicitur Adbaruae, ibique in optima uitam conuersatione finiuit.
Tum etiam Orientalibus Saxonibus, quibus eo tempore praefuerunt Sebbi et Sigheri, quorum supra meminimus, Earconualdum constituit episcopum in ciuitate Lundonia; cuius uidelicet uiri, et in episcopatu, et ante episcopatum, uita et conuersatio fertur fuisse sanctissima, sicut etiam nunc caelestium signa uirtutum indicio sunt. Etenim usque hodie feretrum eius caballarium, quo infirmus uehi solebat, seruatum a discipulis eius, multos febricitantes, uel alio quolibet incommodo fessos, sanare non desistit. Non solum autem subpositi eidem feretro, uel adpositi curantur egroti, sed et astulae de illo abscissae, atque ad infirmos adlatae citam illis solent adferre medellam.
Hic sane priusquam episcopus factus esset, duo praeclara monasteria, unum sibi, alterum sorori suae Aedilburgae construxerat, quod utrumque regularibus disciplinis optime instituerat; sibi quidem in regione Sudergeona, iuxta fluuium Tamensem, in loco, qui uocatur Cerotaesei, id est Ceroti insula; sorori autem in Orientalium Saxonum prouincia, in loco, qui nuncupatur In Berecingum, in quo ipsa Deo deuotarum mater ac nutrix posset existere feminarum. Quae suscepto monasterii regimine, condignam se in omnibus episcopo fratre, et ipsa recte uiuendo, et subiectis regulariter ac pie consulendo praebuit; ut etiam caelestia indicio fuere miracula.
[7] IN hoc etenim monasterio plura uirtutum sunt signa patrata, quae et ad memoriam aedificationemque sequentium ab his, qui nouere, descripta habentur a multis; e quibus et nos aliqua historiae nostrae ecclesiasticae inserere curauimus. Cum tempestas saepe dictae cladis late cuncta depopulans, etiam partem monasterii huius illam, qua uiri tenebantur, inuasisset, et passim cotidie raperentur ad Dominum; sollicita mater congregationis, qua hora etiam eam monasterii partem, qua ancellarum Dei caterua a uirorum erat secreta contubernio, eadem plaga tangeret, crebrius in conuentu sororum perquirere coepit, quo loci in monasterio corpora sua poni, et cymiterium fieri uellent, cum eas eodem, quo ceteros exterminio raptari e mundo contingeret. Cumque nihil certi responsi, tametsi saepius inquirens, a sororibus accepisset, accepit ipsa cum omnibus certissimum supernae prouisionis responsum. Cum enim nocte quadam, expletis matutinae laudis psalmodiis, egressae de oratorio famulae Christi, ad sepulchra fratrum, qui eas ex hac luce praecesserant, solitas Domino laudes decantarent, ecce subito lux emissa caelitus, ueluti linteum magnum, uenit super omnes, tantoque eas stupore perculit, ut etiam canticum, quod canebant, tremefactae intermitterent. Ipse autem splendor emissae lucis, in cuius conparatione sol meridianus uideri posset obscurus, non multo post illo eleuatus de loco, in meridianum monasterii, hoc est ad occidentem oratorii, secessit, ibique aliquandiu remoratus, et ea loca operiens, sic uidentibus cunctis ad caeli se alta subduxit; ut nulli esset dubium, quin ipsa lux, quae animas famularum Christi esset ductura uel susceptura in caelis, etiam corporibus earum locum, in quo requietura, et diem resurrectionis essent expectatura, monstraret. Cuius radius lucis tantus extitit, ut quidam de fratribus senior, qui ipsa hora in oratorio eorum cum alio iuniore positus fuerat, referret mane, quod ingressi per rimas ostiorum uel fenestrarum radii lucis, omnem diurni luminis uiderentur superare fulgorem.
[8] ERAT in eodem monasterio puer trium circiter non amplius annorum, Aesica nomine, qui propter infantilem adhuc aetatem in uirginum Deo dedicatarum solebat cella nutriri, ibique meditari. Hic praefata pestilentia tactus, ubi ad extrema peruenit, clamauit tertio unam de consecratis Christo uirginibus, proprio eam nomine quasi praesentem alloquens, 'Eadgyd, Eadgyd, Eadgyd'; et sic terminans temporalem uitam, intrauit aeternam. At uirgo illa, quam moriens uocabat, mox in loco, quo erat, eadem adtacta infirmitate, ipso, quo uocitata est die de hac luce subtracta, et illum, qui se uocauit, ad regnum caeleste secuta est.
Item quaedam ex eisdem ancellis Dei, cum praefato tacta morbo, atque ad extrema esset perducta, coepit subito circa mediam noctem clamare his, quae sibi ministrabant, petens, ut lucernam, quae inibi accensa erat, extinguerent. Quod cum frequenti uoce repeteret, nec tamen ei aliquis obtemperaret, ad extremum intulit: 'Scio, quod me haec insana mente loqui arbitramini; sed iam nunc non ita esse cognoscite; nam uere dico uobis, quia domum hanc tanta luce inpletam esse perspicio, ut uestra illa lucerna mihi omnimodis esse uideatur obscura.' Et cum ne adhuc quidem talia loquenti quisquam responderet, uel adsensum praeberet, iterum dixit: 'Accendite ergo lucernam illam, quamdiu uultis; attamen scitote, quia non est mea; nam mea lux, incipiente aurora, mihi aduentura est.' Coepitque narrare, quia apparuerit sibi quidam uir Dei, qui eodem anno fuerat defunctus, dicens, quod adueniente diluculo perennem esset exitura ad lucem. Cuius ueritas uisionis cita circa exortum diei puellae morte probata est.
[9] CUM autem et ipsa mater pia Deo deuotae congregationis Aedilburga esset rapienda de mundo, apparuit uisio miranda cuidam de sororibus, cui nomen erat Torctgyd, quae multis iam annis in eodem monasterio commorata, et ipsa semper in omni humilitate ac sinceritate Deo seruire satagebat, et adiutrix disciplinae regularis eidem matri existere, minores docendo uel castigando curabat. Cuius ut uirtus, iuxta apostolum, in infirmitate perficeretur, tacta est repente grauissimo corporis morbo, et per annos VIIII pia Redemtoris nostri prouisione multum fatigata; uidelicet ut, quicquid in ea uitii sordidantis inter uirtutes per ignorantiam uel incuriam resedisset, totum hoc caminus diutinae tribulationis excoqueret. Haec ergo quadam nocte incipiente crepusculo, egressa de cubiculo, quo manebat, uidit manifeste quasi corpus hominis, quod esset sole clarius, sindone inuolutum in sublime ferri, elatum uidelicet de domo, in qua sorores pausare solebant. Cumque diligentius intueretur, quo trahente leuaretur sursum haec, quam contemplabatur species corporis gloriosi, uidit, quasi funibus auro clarioribus in superna tolleretur, donec caelis patentibus introducta, amplius ab illa uideri non potuit. Nec dubium remansit cogitanti de uisione, quin aliquis de illa congregatione citius esset moriturus, cuius anima per bona, quae fecisset, opera, quasi per funes aureos leuanda esset ad caelos; quod re uera ita contigit. Nam non multis interpositis diebus, Deo dilecta mater congregationis ipsius, ergastulo carnis educta est; cuius talem fuisse constat uitam, ut nemo, qui eam nouerit, dubitare debeat, quin ei exeunti de hac uita caelestis patriae patuerit ingressus.
In eodem quoque monasterio quaedam erat femina sanctimonialis, et ad saeculi huius dignitatem nobilis, et in amore futuri saeculi nobilior; quae ita multis iam annis omni corporis fuerat officio destituta, ut ne unum quidem mouere ipsa membrum ualeret. Haec ubi corpus abbatissae uenerabilis in ecclesiam delatum, donec sepulturae daretur, cognouit, postulauit se illo adferri, et in modum orantium ad illud adclinari. Quod dum fieret, quasi uiuentem adlocuta, rogauit, ut apud misericordiam pii Conditoris inpetraret, se a tantis tamque diutinis cruciatibus absolui. Nec multo tardius exaudita est; nam post dies XII et ipsa educta ex carne temporales adflictiones aeterna mercede mutauit.
Cum uero praefata Christi famula Torctgyd tres adhuc annos post obitum dominae in hac uita teneretur, in tantum ea, quam praediximus, infirmitate decocta est, ut uix ossibus hereret; ad ultimum, cum tempus iam resolutionis eius instaret, non solum membrorum ceterorum, sed et linguae motu caruit. Quod dum tribus diebus et totidem noctibus ageretur, subito uisione spiritali recreata, os et oculos aperuit; aspectansque in caelum, sic ad eam, quam intuebatur, uisionem coepit loqui: 'Gratus mihi est multum aduentus tuus, et bene uenisti.' Et hoc dicto parumper reticuit, quasi responsum eius, quem uidebat et cui loquebatur, expectans. Rursumque, quasi leuiter indignata, subiunxit: 'Nequaquam hoc laeta ferre queo.' Rursumque modicum silens, tertio dixit: 'Si nullatenus hodie fieri potest, obsecro, ne sit longum spatium in medio.' Dixit, et, sicut antea, parum silens, ita sermonem conclusit: 'Si omnimodis ita definitum est, neque hanc sententiam licet inmutari, obsecro, ne amplius quam haec solummodo proxima nox intersit.' Quibus dictis, interrogata a circumsedentibus, cum quo loqueretur: 'Cum carissima,' inquit, 'mea matre Aedilburge.' Ex quo intellexere, quod ipsa ei tempus suae transmigrationis proximum nuntiare uenisset. Nam et ita, ut rogabat, transacta una die et nocte, soluta carnis simul et infirmitatis uinculis ad aeternae gaudia salutis intrauit.
[10] SUCCESSIT autem Aedilburgi in officio abbatissae deuota Deo famula, nomine Hildilid, multisque annis, id est usque ad ultimam senectutem, eidem monasterio strenuissime, et in obseruantia disciplinae regularis, et in earum, quae ad communes usus pertinent, rerum prouidentia praefuit. Cui cum propter angustiam loci, in quo monasterium constructum est, placuisset, ut ossa famulorum famularumque Christi, quae ibidem fuerant tumulata, tollerentur, et transferrentur omnia in ecclesiam beatae Dei genetricis, unoque conderentur in loco; quoties ibi claritas luminis caelestis, quanta saepe flagrantia mirandi apparuerit odoris, quae alia sint signa ostensa, in ipso libro, de quo haec excerpsimus, quisque legerit, inueniet.
Sane nullatenus praetereundum arbitror miraculum sanitatis, quod ad ipsum cymiterium Deo dicatae congregationis factum idem libellus refert. Erat quippe in proximo comes quidam, cuius uxor ingruente oculis caligine subita, tantum per dies eadem molestia crebrescente grauata est, ut ne minimam quidem lucis alicuius posset particulam uidere. Cui, dum aliquandiu caecitatis huius nocte clausa maneret, repente uenit in mentem, quia, si ad monasterium delata uirginum sanctimonalium, ad reliquias sanctorum peteret, perditam posset recipere lucem. Nec distulit, quin continuo, quod mente conceperat, expleret. Perducta namque a puellis suis ad monasterium, quia in proximo erat, ubi fidem suae sanationis integram se habere professa est, introducta est ad cymiterium; et, cum ibidem diutius flexis genibus oraret, nihilo tardius meruit exaudiri. Nam exsurgens ab oratione, priusquam exiret de loco, petitae lucis gratiam recepit; et quae famularum manibus adducta fuerat, ipsa libero pedum incessu domum laeta reuersa est; quasi ad hoc solummodo lucem amitteret temporalem, ut, quanta sanctos Christi lux in caelis, quae gratia uirtutis possideret, sua sanatione demonstraret.
[11] EO tempore praeerat regno Orientalium Saxonum, ut idem etiam libellus docet, uir multum Deo deuotus, nomine Sebbi, cuius supra meminimus. Erat enim religiosis actibus, crebris precibus, piis elimosynarum fructibus plurimum intentus; uitam priuatam et monachicam cunctis regni diuitiis et honoribus praeferens, quam et olim iam, si non obstinatus coniugis animus diuortium negaret, relicto regno subisset. Unde multis uisum et saepe dictum est, quia talis animi uirum, episcopum magis quam regem ordinari deceret. Cumque annos XXX in regno miles regni caelestis exegisset, correptus est corporis infirmitate permaxima, qua et mortuus est; ammonuitque coniugem, ut uel tunc diuino se seruitio pariter manciparent, cum amplius pariter mundum amplecti, uel potius mundo seruire non possent. Quod dum egre inpetraret ab ea, uenit ad antistitem Lundoniae ciuitatis, uocabulo Ualdheri, qui Erconualdo successerat; et per eius benedictionem habitum religionis, quem diu desiderabat, accepit. Attulit autem eidem et summam pecuniae non paruam pauperibus erogandam, nil omnimodis sibi reseruans; sed pauper spiritu magis propter regnum caelorum manere desiderans.
Qui cum ingrauescente praefata egritudine, diem sibi mortis inminere sensisset, timere coepit homo animi regalis, ne ad mortem ueniens tanto adfectus dolore aliquid indignum suae personae uel ore proferret, uel aliorum motu gereret membrorum. Unde accito ad se praefato urbis Lundoniae, in qua tunc ipse manebat, episcopo, rogauit, ne plures eo moriente quam ipse episcopus et duo sui ministri adessent. Quod dum episcopus libentissime se facturum promitteret, non multo post idem uir Dei, dum membra sopori dedisset, uidit uisionem consolatoriam, quae omnem ei anxietatem memoratae sollicitudinis auferret, insuper et, qua die esset hanc uitam terminaturus, ostenderet. Uidit enim, ut post ipse referebat, tres ad se uenisse uiros claro indutos habitu; quorum unus residens ante lectulum eius, stantibus his, qui secum aduenerant, comitibus, et interrogantibus de statu eius, quem languentem uisitare uenerant, dixit, quod anima eius, et sine ullo dolore, et cum magno lucis splendore esset egressura de corpore; sed et tertium exinde diem, quo esset moriturus, insinuauit. Quod ita utrumque, ut ex uisione didicit, conpletum est. Nam die dehinc tertio, conpleta hora nona, subito quasi leuiter obdormiens, sine ullo sensu doloris emisit spiritum.
Cuius corpori tumulando praeparauerant sarcofagum lapideum; sed cum huic corpus inponere coepissent, inuenerunt hoc mensura palmi longius esse sarcofago. Dolantes ergo lapidem in quantum ualebant, addiderunt longitudini sarcofagi quasi duorum mensuram digitorum. Sed nec sic quidem corpus capiebat. Unde facta difficultate tumulandi, cogitabant aut aliud quaerere loculum, aut ipsum corpus, si possent, in genibus inflectendo breuiare, donec ipso loculo caperetur. Sed mira res et non nisi caelitus facta, ne aliquid horum fieri deberet, prohibuit. Nam subito adstante episcopo, et filio regis eiusdem ac monachi Sighardo, qui post illum cum fratre Suefredo regnauit, et turba hominum non modica, inuentum est sarcofagum illud congruae longitudinis ad mensuram corporis, adeo ut a parte capitis etiam ceruical posset interponi; a parte uero pedum mensura IIII digitorum in sarcofago corpus excederet. Conditus est autem in ecclesia beati doctoris gentium, cuius edoctus monitis caelestia sperare didicerat.
[12] QUARTUS Occidentalium Saxonum antistes Leutherius fuit. Siquidem primus Birinus, secundus Agilberctus, tertius exstitit Uini. Cumque mortuus esset Coinualch, quo regnante idem Leutherius episcopus factus est, acceperunt subreguli regnum gentis, et diuisum inter se tenuerunt annis circiter X; ipsisque regnantibus defunctus est ille, et episcopatu functus Haeddi pro eo, consecratus a Theodoro in ciuitate Lundonia. Cuius episcopatus tempore deuictis atque amotis subregulis, Caedualla suscepit imperium, et, cum duobus annis hoc tenuisset, tandem superni regni amore conpunctus reliquit, eodem adhuc praesule ecclesiam gubernante; ac Romam abiens, ibi uitam finiuit, ut in sequentibus latius dicendum est.
Anno autem dominicae incarnationis DCLXXVI, cum Aedilred rex Merciorum, adducto maligno exercitu, Cantiam uastaret et ecclesias ac monasteria sine respectu pietatis uel diuini timoris fedaret, ciuitatem quoque Hrofi, in qua erat Putta episcopus, quamuis eo tempore absens, communi clade absumsit. Quod ille ubi conperiit, ecclesiam uidelicet suam rebus ablatis omnibus depopulatam, diuertit ad Sexuulfum Merciorum antistitem, et accepta ab eo possessione ecclesiae cuiusdam et agelli non grandis, ibidem in pace uitam finiuit, nil omnino de restaurando episcopatu suo agens; quia, sicut et supra diximus, magis in ecclesiasticis quam in mundanis rebus erat industrius; sed in illa solum ecclesia Deo seruiens, et ubicumque rogabatur, ad docenda ecclesiae carmina diuertens. Pro quo Theodorus in ciuitate Hrofi Cuichelmum consecrauit episcopum. Sed illo post non multum temporis prae inopia rerum ab episcopatu decedente, atque ad alia loca secedente, Gebmundum pro eo substituit antistitem.
Anno dominicae incarnationis DCLXXVIII, qui est annus imperii regis Ecgfridi VIII., apparuit mense Augusto stella, quae dicitur cometa; et tribus mensibus permanens, matutinis horis oriebatur, excelsam radiantis flammae quasi columnam praeferens. Quo etiam anno orta inter ipsum regem Ecgfridum et reuerentissimum antistitem Uilfridum dissensione, pulsus est idem antistes a sede sui episcopatus, et duo in locum eius substituti episcopi, qui Nordanhymbrorum genti praeessent; Bosa uidelicet, qui Derorum, et Eata, qui Berniciorum prouinciam gubernaret; hic in ciuitate Eburaci, ille in Hagustaldensi siue in Lindisfarnensi ecclesia cathedram habens episcopalem, ambo de monachorum collegio in episcopatus gradum adsciti. Cum quibus et Eadhaed in prouinciam Lindisfarorum. quam nuperrime rex Ecgfrid, superato in bello et fugato Uulfhere, obtinuerat, ordinatur episcopus. Et hunc primum eadem prouincia proprium accepit praesulem, II Ediluini, III Eadgarum, IIII Cyniberctum, quem in praesenti habet. Habebat enim ante Eadhaedum antistitem Sexuulfum, qui etiam Merciorum et Mediterraneorum Anglorum simul episcopus fuit; unde et expulsus de Lindissi, in illarum prouinciarum regimine permansit. Ordinati sunt autem Eadhaed, Bosa, et Eata Eboraci ab archiepiscopo Theodoro; qui etiam post tres abscessionis Uilfridi annos, horum numero duos addidit antistites, Tunberctum ad ecclesiam Hagustaldensem, remanente Eata ad Lindisfarnensem, et Trumuini ad prouinciam Pictorum, quae tunc temporis Anglorum erat imperio subiecta. Eadhaedum de Lindissi reuersum, eo quod Aedilred prouinciam recepisset, Hrypensi ecclesiae praefecit.
[13] PULSUS est autem ab episcopatu suo Uilfrid, et multa diu loca peruagatus, Romam adiit, Brittaniam rediit; et si propter inimicitias memorati regis in patria siue parrochia sua recipi non potuit, non tamen ab euangelizandi potuit ministerio cohiberi; siquidem diuertens ad prouinciam Australium Saxonum, quae post Cantuarios ad austrum et ad occidentem usque ad Occidentales Saxones pertingit, habens terram familiarum VII milium, et eo adhuc tempore paganis cultibus seruiebat; huic uerbum fidei et lauacrum salutis ministrabat. Erat autem rex gentis ipsius Aedilualch, non multo ante baptizatus in prouincia Merciorum, praesente ac suggerente rege Uulfhere a quo etiam egressus de fonte, loco filii susceptus est; in cuius signum adoptionis duas illi prouincias donauit, Uectam uidelicet insulam, et Meanuarorum prouinciam in gente Occidentalium Saxonum. Itaque episcopus, concedente, immo multum gaudente rege, primos prouinciae duces ac milites sacrosancto fonte abluebat; uerum presbyteri Eappa, et Padda, et Burghelm, et Oiddi ceteram plebem, uel tunc uel tempore sequente baptizabant. Porro regina, nomine Eabae, in sua, id est Huicciorum prouincia fuerat baptizata. Erat autem filia Eanfridi fratris Ænheri, qui ambo cum suo populo Christiani fuere. Ceterum tota prouincia Australium Saxonum diuini nominis et fidei erat ignara.
Erat autem ibi monachus quidam de natione Scottorum, uocabulo Dicul, habens monasteriolum permodicum in loco, qui uocatur Bosanhamm, siluis et mari circumdatum, et in eo fratres V siue VI, in humili et paupere uita Domino famulantes. Sed prouincialium nullus eorum uel uitam aemulari, uel praedicationem curabat audire.
Euangelizans autem genti episcopus Uilfrid, non solum eam ab erumna perpetuae damnationis, uerum et a clade infanda temporalis interitus eripuit. Siquidem tribus annis ante aduentum eius in prouinciam nulla illis in locis pluuia ceciderat, unde et fames acerbissima plebem inuadens impia nece prostrauit. Denique ferunt, quia saepe XL simul aut L homines inedia macerati procederent ad praecipitium aliquod siue ripam maris, et iunctis misere manibus, pariter omnes aut ruina perituri, aut fluctibus obsorbendi deciderent. Uerum ipso die, quo baptisma fidei gens suscepit illa, descendit pluuia serena, sed copiosa, refloruit terra, rediit uiridantibus aruis annus laetus et frugifer. Sicque abiecta prisca superstitione, exsufflata idolatria, cor omnium et caro omnium exultauerunt in Deum uiuum; intellegentes eum, qui uerus est Deus, et interioribus se bonis et exterioribus caelesti gratia ditasse. Nam et antistes cum uenisset in prouinciam, tantamque ibi famis poenam uideret, docuit eos piscando uictum quaerere. Namque mare et flumina eorum piscibus abundabant; sed piscandi peritia genti nulla nisi ad anguillas tantum inerat. Collectis ergo undecumque retibus anguillaribus, homines antistitis miserunt in mare, et diuina se iuuante gratia, mox cepere pisces diuersi generis CCC. Quibus trifariam diuisis, C pauperibus dederunt, centum his, a quibus retia acceperant, centum in suos usus habebant. Quo beneficio multum antistes cor omnium in suum conuertit amorem, et libentius eo praedicante caelestia sperare coeperunt, cuius ministerio temporalia bona sumserunt.
Quo tempore rex Aedilualch donauit reuerentissimo antistiti Uilfrido terram LXXXVII familiarum, ubi suos homines, qui exules uagabantur, recipere posset, uocabulo Selæseu quod dicitur Latine insula uituli marini. Est enim locus undique mari circumdatus praeter ab occidente, unde habet ingressum amplitudinis quasi iactus fundae; qualis locus a Latinis paeninsula, a Grecis solet cherronesos uocari. Hunc ergo locum cum accepisset episcopus Uilfrid, fundauit ibi monasterium, ac regulari uita instituit, maxime ex his, quos secum adduxerat, fratribus; quod usque hodie successores eius tenere noscuntur. Nam ipse illis in partibus annos V, hoc est usque ad mortem Ecgfridi regis, merito omnibus honorabilis, officium episcopatus et uerbo exercebat et opere. Et quoniam illi rex cum praefata loci possessione omnes, qui ibidem erant, facultates cum agris et hominibus donauit, omnes fide Christi institutos, unda baptismatis abluit; inter quos, seruos et ancillas ducentos quinquaginta; quos omnes ut baptizando a seruitute daemonica saluauit, etiam libertate donando humanae iugo seruitutis absoluit.
[14] IN quo tunc monasterio nonnulla caelestis gratiae dona specialiter ostensa fuisse perhibentur; utpote ubi nuper expulsa diaboli tyrannide Christus iamregnare coeperat; e quibus unum, quod mihi reuerentissimus antistes Acca sepius referre, et a fidelissimis eiusdem monasterii fratribus sibi relatum asserere solebat, memoriae mandare commodum duximus.
Eodem ferme tempore, quo ipsa prouincia nomen Christi susceperat, multas Brittaniae prouincias mortalitas saeua corripiebat. Quae cum praefatum quoque monasterium, cui tunc regendo religiosissimus Christi sacerdos, uocabulo Eappa, praefuit, nutu diuinae dispensationis attingeret; multique siue de his, qui cum antistite illo uenerant, siue de illis, qui de eadem prouincia Saxonum nuper ad fidem fuerant uocati, passim de hac uita raperentur; uisum est fratribus triduanum ieiunium agere, et diuinam suppliciter obsecrare clementiam, ut misericordiam sibi dignaretur inpendere, et siue periclitantes hoc morbo a praesenti morte liberaret, seu raptos e mundo a perpetua animae damnatione seruaret.
Erat tunc temporis in eodem monasterio puerulus quidam de natione Saxonum, nuper uocatus ad fidem, qui eadem tactus infirmitate, non pauco tempore recubans in lectulo iacebat. Cum ergo secunda memorati ieiunii ac supplicationum dies ageretur, contigit forte ipsum puerum hora ferme secunda diei in loco, in quo eger iacebat, solum inueniri; cui diuina dispositione subito beatissimi apostolorum principes dignati sunt apparere. Erat enim puer multum simplicis ac mansueti animi, sinceraque deuotione sacramenta fidei, quae susceperat, seruans. Salutantes ergo illum uerbis piissimis apostoli dicebant: 'Noli timere, fili, mortem, pro qua sollicitus es; nos enim te hodierna die ad caelestia sumus regna perducturi. Sed primum expectare habes, donec missae celebrentur, ac uiatico dominici corporis ac sanguinis accepto, sic infirmitate simul et morte absolutus, ad aeterna in caelis gaudia subleueris. Clama ergo ad te presbyterum Eappan, et dicito illi, quia Dominus exaudiuit preces uestras, et deuotionem ac ieiunia propitius aspexit; neque aliquis de hoc monasterio siue adiacentibus ei possessiunculis hac clade ultra moriturus est; sed omnes, qui alicubi de uestris hac egritudine laborant, resurrecturi a langore, pristina sunt sospitate recuperandi, praeter te solum qui hodierna es die liberandus a morte, et ad uisionem Domini Christi, cui fideliter seruisti, perducendus in caelum; quod diuina uobis misericordia per intercessionem religiosi ac Deo dilecti regis Osualdi, qui quondam genti Nordanhymbrorum et regni temporalis auctoritate et Christianae pietatis, quae ad regnum perenne ducit, deuotione sublimiter praefuit, conferre dignata est. Hac etenim die idem rex ab infidelibus in bello corporaliter extinctus, mox ad sempiterna animarum gaudia adsumtus in caelum, et electorum est sociatus agminibus. Quaerant in suis codicibus, in quibus defunctorum est adnotata depositio, et inuenient illum hac, ut diximus, die raptum esse de saeculo. Celebrent ergo missas per cuncta monasterii oratoria huius, siue pro gratiarum actione exauditae suae deprecationis, siue etiam in memoriam praefati regis Osualdi, qui quondam ipsorum genti praeerat, ideoque pro eis, quasi pro suae gentis aduenis, supplex orabat ad Dominum; et cunctis conuenientibus ad ecclesiam fratribus, communicent omnes sacrificiis caelestibus, et ita soluto ieiunio corpus quoque suis reficiant alimentis.'
Quae cum omnia uocato ad se presbytero puer uerba narrasset, interrogauit eum sollicitus, quales essent habitu uel specie uiri, qui sibi apparuissent. Respondit: 'Praeclari omnino habitus, et uultus erant laetissimi ac pulcherrimi, quales numquam ante uideram, neque aliquos hominum tanti decoris ac uenustatis esse posse credebam. Unus quidem adtonsus erat, ut clericus, alius barbam habebat prolixam; dicebantque, quod unus eorum Petrus, alius uocaretur Paulus; et ipsi essent ministri Domini et Saluatoris nostri Iesu Christi, ad tuitionem nostri monasterii missi ab ipso de caelis.' Credidit ergo uerbis pueri presbyter, ac statim egressus requisiuit in annale suo, et inuenit eadem ipsa die Osualdum regem fuisse peremtum; uocatisque fratribus, parari prandium, missas fieri, atque omnes communicare more solito praecepit; simul et infirmanti puero de eodem sacrificio dominicae oblationis particulam deferri mandauit.
Quibus ita gestis, non multo post eadem ipsa die puer defunctus est, suaque morte probauit uera fuisse uerba, quae ab apostolis Christi audierat. Sed et hoc eius uerbis testimonium perhibuit, quod nemo praeter ipsum tempore illo ex eodem est monasterio raptus de mundo. Ex qua nimirum uisione multi, qui haec audire potuerunt, et ad exorandam in aduersis diuinam clementiam, et ad salutaria ieiuniorum remedia subeunda sunt mirabiliter accensi; et ex eo tempore non solum in eodem monasterio, sed et in plerisque locis aliis, coepit annuatim eiusdem regis ac militis Christi natalicius dies missarum celebratione uenerari.
[15] INTEREA superueniens cum exercitu Caedualla, iuuenis strenuissimus de regio genere Geuissorum, cum exularet a patria sua, interfecit regem Aedilualch, ac prouinciam illam saeua caede ac depopulatione attriuit; sed mox expulsus est a ducibus regis, Bercthuno et Andhuno, qui deinceps regnum prouinciae tenuerunt; quorum prior postea ab eodem Caedualla, cum esset rex Geuissorum, occisus est, et prouincia grauiore seruitio subacta. Sed et Ini, qui post Caeduallan regnauit, simili prouinciam illam adflictione plurimo annorum tempore mancipauit. Quare factum est, ut toto illo tempore episcopum proprium habere nequiret; sed reuocato domum Uilfrido primo suo antistite, ipsi episcopo Geuissorum, id est Occidentalium Saxonum, qui essent in Uenta ciuitate, subiacerent.
[14] POSTQUAM ergo Caedualla regno potitus est Geuissorum, cepit et insulam Uectam, quae eatenus erat tota idolatriae dedita, ac stragica caede omnes indigenas exterminare, ac suae prouinciae homines pro his substituere contendit, uoto se obligans, quamuis necdum regeneratus, ut ferunt, in Christo, quia, si cepisset insulam, quartam partem eius simul et praedae Domino daret. Quod ita soluit, ut hanc Uilfrido episcopo, qui tunc forte de gente sua superueniens aderat, utendam pro Domino offerret. Est autem mensura eiusdem insulae, iuxta aestimationem Anglorum, mille ducentarum familiarum; unde data est episcopo possessio terrae CCCarum familiarum. At ipse partem, quam accepit, commendauit cuidam de clericis suis, cui nomen Bernuini, et erat filius sororis eius, dans illi presbyterum nomine Hiddila, qui omnibus, qui saluari uellent, uerbum ac lauacrum uitae ministraret.
Ubi silentio praetereundum non esse reor, quod in primitias eorum, qui de eadem insula credendo saluati sunt, duo regii pueri fratres uidelicet Arualdi regis insulae, speciali sunt Dei gratia coronati. Siquidem inminentibus insulae hostibus, fuga lapsi sunt de insula, et in proximam Iutorum prouinciam translati; ubi, cum delati in locum, qui uocatur Ad Lapidem, occulendos se a facie regis uictoris credidissent, proditi sunt, atque occidi iussi. Quod cum audisset abbas quidam et presbyter uocabulo Cyniberct, habens non longe ab inde monasterium in loco, qui uocatur Hreutford, id est uadum harundinis, uenit ad regem, qui tunc eisdem in partibus occultus curabatur a uulneribus, quae ei inflicta fuerant proelianti in insula Uecta; postulauitque ab eo, ut, si necesse esset pueros interfici, prius eos liceret fidei Christianae sacramentis inbui. Concessit rex, et ipse instructos eos uerbo ueritatis, ac fonte Saluatoris ablutos, de ingressu regni aeterni certos reddidit. Moxque illi instante carnifice mortem laeti subiere temporalem, per quam se ad uitam animae perpetuam non dubitabant esse transituros. Hoc ergo ordine, postquam omnes Brittaniarum prouinciae fidem Christi susceperant, suscepit et insula Uecta, in quam tamen ob erumnam externae subiectionis nemo gradum ministerii ac sedis episcopalis ante Danihelem, qui nunc Occidentalium Saxonum est episcopus, accepit.
Sita est autem haec insula contra medium Australium Saxonum et Geuissorum, interposito pelago latitudinis trium milium, quod uocatur Soluente; in quo uidelicet pelago bini aestus oceani, qui circum Brittaniam ex infinito oceano septentrionali erumpunt, sibimet inuicem cotidie conpugnantes occurrunt ultra ostium fluminis Homelea, quod per terras Iutorum, quae ad regionem Geuissorum pertinent, praefatum pelagus intrat; finitoque conflictu in oceanum refusi, unde uenerant, redeunt.
[15] HIS temporibus audiens Theodorus fidem ecclesiae Constantinopoli per heresim Eutychetis multum esse turbatam, et ecclesias Anglorum, quibus praeerat, ab huiusmodi labe inmunes perdurare desiderans, collecto uenerabilium sacerdotum doctorumque plurimorum coetu, cuius essent fidei singuli, sedulus inquirebat, omniumque unianimem in fide catholica repperit consensum; et hunc synodalibus litteris ad instructionem memoriamque sequentium commendare curauit, quarum uidelicet litterarum istud exordium est:
In nomine Domini nostri Iesu Christi Saluatoris, imperantibus dominis piissimis nostris Ecgfrido rege Hymbronensium, anno Xo regni eius, sub die XV Kalendas Octobres, indictione VIIIa; et Aedilredo rege Mercinensium, anno sexto regni eius; et Alduulfo rege Estranglorum, anno XVIIo regni eius; et Hlothario rege Cantuariorum, regni eius anno VIIo; praesidente Theodoro, gratia Dei archiepiscopo Brittaniae insulae et ciuitatis Doruuernis; una cum eo sedentibus ceteris episcopis Brittaniae insulae uiris uenerabilibus, praepositis sacrosanctis euangeliis, in loco, qui Saxonico uocabulo Haethfelth nominatur, pariter tractantes, fidem rectam et orthodoxam exposuimus; sicut Dominus noster Iesus Christus incarnatus tradidit discipulis suis, qui praesentialiter uiderunt, et audierunt sermones eius, atque sanctorum patrum tradidit symbolum, et generaliter omnes sancti et uniuersales synodi, et omnis probabilium catholicae ecclesiae doctorum chorus. Hos itaque sequentes, nos pie atque orthodoxe, iuxta diuinitus inspiratam doctrinam eorum professi credimus consonanter, et confitemur secundum sanctos patres, proprie et ueraciter Patrem et Filium et Spiritum Sanctum trinitatem in unitate consubstantialem et unitatem in trinitate, hoc est unum Deum in tribus subsistentiis, uel personis consubstantialibus, aequalis gloriae et honoris.
Et post multa huiusmodi, quae ad rectae fidei confessionem pertinebant, haec quoque sancta synodus suis litteris addit:
Suscipimus sanctas et uniuersales quinque synodos beatorum et Deo acceptabilium patrum; id est, qui in Nicaea congregati fuerunt CCCX et VIII contra Arrium impiissimum et eiusdem dogmata; et in Constantinopoli CL contra uesaniam Macedonii et Eudoxii et eorum dogmata; et in Efeso primo ducentorum contra ncquissimum Nestorium et eiusdem dogmata; et in Calcedone DCrum et XXX contra Eutychen, et Nestorium, et eorum dogmata; et iterum in Constantinopoli quinto congregati sunt concilio in tempore Iustiniani minoris contra Theodorum, et Theodoreti et Iba epistulas, et eorum dogmata contra Cyrillum.
Et paulo post:
Et synodum, quae facta est in urbe Roma in tempore Martini papae beatissimi, indictione VIIIa, imperante Constantino piissimo anno nono, suscipimus. Et glorificamus Dominum nostrum Iesum, sicut isti glorificauerunt; nihil addentes uel subtrahentes; et anathematizamus corde et ore, quos anathematizarunt, et quos susceperunt, suscipimus; glorificantes Deum Patrem sine initio, et Filium eius unigenitum ex Patre generatum ante saecula, et Spiritum Sanctum procedentem ex Patre et Filio inenarrabiliter, sicut praedicauerunt hi, quos memorauimus supra, sancti apostoli, et prophetae, et doctores. Et nos omnes subscribimus, qui cum Theodoro archiepiscopo fidem catholicam exposuimus.
[16] INTERERAT huic synodo, pariterque catholicae fidei decreta firmabat uir uenerabilis Iohannes archicantator ecclesiae sancti apostoli Petri, et abbas monasterii beati Martini, qui nuper uenerat a Roma per iussionem papae Agathonis, duce reuerentissimo abbate Biscopo cognomine Benedicto, cuius supra meminimus. Cum enim idem Benedictus construxisset monasterium Brittaniae in honorem beatissimi apostolorum principis, iuxta ostium fluminis Uiuri, uenit Romam cum cooperatore ac socio eiusdem operis Ceolfrido, qui post ipsum eiusdem monasterii abbas fuit, quod et ante sepius facere consueuerat, atque honorifice a beatae memoriae papa Agathone susceptus est; petiitque et accepit ab eo, in munimentum libertatis monasterii, quod fecerat, epistulam priuilegii ex auctoritate apostolica firmatam; iuxta quod Ecgfridum regem uoluisse ac licentiam dedisse nouerat, quo concedente et possessionem terrae largiente, ipsum monasterium fecerat.
Accepit et praefatum Iohannem abbatem Brittaniam perducendum; quatenus in monasterio suo cursum canendi annuum, sicut ad sanctum Petrum Romae agebatur, edoceret; egitque abba Iohannes, ut iussionem acceperat pontificis, et ordinem uidelicet, ritumque canendi ac legendi uiua uoce praefati monasterii cantores edocendo, et ea, quae totius anni circulus in celebratione dierum festorum poscebat, etiam litteris mandando; quae hactenus in eodem monasterio seruata, et a multis iam sunt circumquaque transscripta. Non solum autem idem Iohannes ipsius monasterii fratres docebat, uerum de omnibus pene eiusdem prouinciae monasteriis ad audiendum eum, qui cantandi erant periti, confluebant. Sed et ipsum per loca, in quibus doceret, multi inuitare curabant.
Ipse autem excepto cantandi uel legendi munere, et aliud in mandatis ab apostolico papa acceperat, ut, cuius esset fidei Anglorum ecclesia, diligenter edisceret, Romamque rediens referret. Nam et synodum beati papae Martini, centum quinque episcoporum consensu non multo ante Romae celebratam, contra eos maxime, qui unam in Christo operationem et uoluntatem praedicabant, secum ueniens adtulit; atque in praefato religiosissimi abbatis Benedicti monasterio transscribendam commodauit. Tales namque eo tempore fidem Constantinopolitanae ecclesiae multum conturbauerunt; sed Domino donante proditi iam tunc et uicti sunt. Unde uolens Agatho papa, sicut in aliis prouinciis, ita etiam in Brittania qualis esset status ecclesiae, quam ab hereticorum contagiis castus, ediscere, hoc negotium reuerentissimo abbati Iohanni Brittaniam destinato iniunxit. Quamobrem collecta pro hoc in Brittania synodo, quam diximus. inuenta est in omnibus fides inuiolata catholica; datumque illi exemplar eius Romam perferendum.
Uerum ille patriam reuertens, non multo postquam oceanum transiit, arreptus infirmitate ac defunctus est; corpusque eius ab amicis propter amorem sancti Martini, cuius monasterio praeerat, Turonis delatum atque honorifice sepultum est. Nam et benigno ecclesiae illius hospitio, cum Brittaniam iret, exceptus est, rogatusque multum a fratribus, ut Romam reuertens, illo itinere ueniret, atque ad eam diuerteret ecclesiam; denique ibidem adiutores itineris et iniuncti operis accepit. Qui etsi in itinere defunctus est, nihilominus exemplum catholicae fidei Anglorum Romam perlatum est, atque ab apostolico papa omnibusque, qui audiere uel legere, gratantissime susceptum.
[17] ACCEPIT autem rex Ecgfrid coniugem nomine Aedilthrydam, filiam Anna regis Orientalium Anglorum, cuius sepius mentionem fecimus, uiri bene religiosi, ac per omnia mente et opere egregii; quam et alter ante illum uir habuerat uxorem, princeps uidelicet Australium Gyruiorum uocabulo Tondberct. Sed illo post modicum temporis, ex quo eam accepit, defuncto, data est regi praefato; cuius consortio cum XII annis uteretur, perpetua tamen mansit uirginitatis integritate gloriosa; sicut mihimet sciscitanti, cum hoc, an ita esset, quibusdam uenisset in dubium, beatae memoriae Uilfrid episcopus referebat, dicens se testem integritatis eius esse certissimum; adeo ut Ecgfridus promiserit se ei terras ac pecunias multas esse donaturum, si reginae posset persuadere eius uti conubio, quia sciebat illam nullum uirorum plus illo diligere. Nec diffidendum est nostra etiam aetate fieri potuisse, quod aeuo praecedente aliquoties factum fideles historiae narrant; donante uno eodemque Domino, qui se nobiscum usque in finem saeculi manere pollicetur. Nam etiam signum diuini miraculi, quo eiusdem feminae sepulta caro corrumpi non potuit, indicio est, quia uirili contactu incorrupta durauerit.
Quae multum diu regem postulans, ut saeculi curas relinquere, atque in monasterio, tantum uero regi Christo seruire permitteretur; ubi uix aliquando inpetrauit, intrauit monasterium Aebbæ abbatissae, quae erat amita regis Ecgfridi, positum in loco, quem Coludi urbem nominant, accepto uelamine sanctimonialis habitus a praefato antistite Uilfrido. Post annum uero ipsa facta est abbatissa in regione, quae uocatur Elge; ubi constructo monasterio uirginum Deo deuotarum perplurium mater uirgo, et exemplis uitae caelestis esse coepit et monitis. De qua ferunt, quia, ex quo monasterium petiit, numquam lineis, sed solum laneis uestimentis uti uoluerit; raroque in calidis balneis, praeter inminentibus sollemniis maioribus, uerbi gratia paschae, pentecostes, epifaniae, lauari uoluerit; et tunc nouissima omnium, lotis prius suo suarumque ministrarum obsequio ceteris, quae ibi essent, famulis Christi; raro praeter maiora sollemnia, uel artiorem necessitatem, plus quam semel per diem manducauerit; semper, si non infirmitas grauior prohibuisset, ex tempore matutinae synaxeos, usque ad ortum diei, in ecclesia precibus intenta persteterit. Sunt etiam, qui dicant, quia per prophetiae spiritum, et pestilentiam, qua ipsa esset moritura, praedixerit, et numerum quoque eorum, qui de suo monasterio hac essent de mundo rapiendi, palam cunctis praesentibus intimauerit. Rapta est autem ad Dominum in medio suorum, post annos VII, ex quo abbatissae gradum susceperat; et aeque, ut ipsa iusserat, non alibi quam in medio eorum, iuxta ordinem, quo transierat, ligneo in locello sepulta.
Cui successit in ministerium abbatissae soror eius Sexburg, quam habuerat in coniugem Earconberct rex Cantuariorum. Et cum sedecim annis esset sepulta, placuit eidem abbatissae leuari ossa eius, et in locello nouo posita in ecclesiam transferri; iussitque quosdam e fratribus quaerere lapidem, de quo locellum in hoc facere possent; qui ascensa naui, ipsa enim regio Elge undique est aquis ac paludibus circumdata, neque lapides maiores habet, uenerunt ad ciuitatulam quandam desolatam, non procul inde sitam, quae lingua Anglorum Grantacaestir uocatur; et mox inuenerunt iuxta muros ciuitatis locellum de marmore albo pulcherrime factum, operculo quoque similis lapidis aptissime tectum. Unde intellegentes a Domino suum iter esse prosperatum, gratias agentes rettulerunt ad monasterium.
Cumque corpus sacrae uirginis ac sponsae Christi aperto sepulchro esset prolatum in lucem, ita incorruptum inuentum est, ac si eodem die fuisset defuncta, siue humo condita; sicut et praefatus antistes Uilfrid, et multi alii, qui nouere, testantur; sed certiori notitia medicus Cynifrid, qui et morienti illi, et eleuatae de tumulo adfuit; qui referre erat solitus, quod illa infirmata habuerit tumorem maximum sub maxilla; 'Iusseruntque me,' inquit, 'incidere tumorem illum, ut efflueret noxius umor, qui inerat; quod dum facerem, uidebatur illa per biduum aliquanto leuius habere; ita ut multi putarent, quia sanari posset a langore. Tertia autem die prioribus adgrauata doloribus, et rapta confestim de mundo, dolorem omnem ac mortem perpetua salute ac uita mutauit. Cumque post tot annos eleuanda essent ossa de sepulchro, et extento desuper papilione, omnis congregatio, hinc fratrum, inde sororum, psallens circumstaret; ipsa autem abbatissa intus cum paucis ossa elatura et dilutura intrasset, repente audiuimus abbatissam intus uoce clara proclamare: "Sit gloria nomini Domini." Nec multo post clamauerunt me intus, reserato ostio papilionis; uidique eleuatum de tumulo, et positum in lectulo corpus sacrae Deo uirginis quasi dormientis simile. Sed et discooperto uultus indumento, monstrauerunt mihi etiam uulnus incisurae, quod feceram, curatum; ita ut mirum in modum pro aperto et hiante uulnere, cum quo sepulta erat, tenuissima tunc cicatricis uestigia parerent. Sed et linteamina omnia, quibus inuolutum erat corpus, integra apparuerunt, et ita noua, ut ipso die uiderentur castis eius membris esse circumdata.' Ferunt autem, quia, cum praefato tumore ac dolore maxillae siue colli premeretur, multum delectata sit hoc genere infirmitatis, ac solita dicere: 'Scio certissime, quia merito in collo pondus langoris porto, in quo iuuenculam me memini superuacua moniliorum pondera portare; et credo, quod ideo me superna pietas dolore colli uoluit grauari, ut sic absoluar reatu superuacuae leuitatis; dum mihi nunc pro auro et margaritis, de collo rubor tumoris ardorque promineat.' Contigit autem tactu indumentorum eorundem et daemonia ab obsessis effugata corporibus, et infirmitates alias aliquoties esse curatas. Sed et loculum, in quo primo sepulta est, nonnullis oculos dolentibus saluti fuisse perhibent; qui cum suum caput eidem loculo adponentes orassent, mox doloris siue caliginis incommodum ab oculis amouerent. Lauerunt igitur uirgines corpus, et nouis indutum uestibus intulerunt in ecclesiam, atque in eo, quod adlatum erat, sarcofago posuerunt, ubi usque hodie in magna ueneratione habetur. Mirum uero in modum ita aptum corpori uirginis sarcofagum inuentum est, ac si ei specialiter praeparatum fuisset; et locus quoque capitis seorsum fabrefactus ad mensuram capitis illius aptissime figuratus apparuit.
Est autem Elge in prouincia Orientalium Anglorum regio familiarum circiter sexcentarum, in similitudinem insulae uel paludibus, ut diximus, circumdata uel aquis; unde et a copia anguillarum, quae in eisdem paludibus capiuntur, nomen accepit; ubi monasterium habere desiderauit memorata Christi famula, quoniam de prouincia eorundem Orientalium Anglorum ipsa, ut praefati sumus, carnis originem duxerat.
[18] UIDETUR oportunum huic historiae etiam hymnum uirginitatis inserere, quem ante annos plurimos in laudem ac praeconium eiusdem reginae ac sponsae Christi, et ideo ueraciter reginae, quia sponsae Christi, elegiaco metro conposuimus; et imitari morem sacrae scripturae, cuius historiae carmina plurima indita, et haec metro ac uersibus constat esse conposita.
Alma Deus Trinitas, quae saecula cuncta gubernas,
Adnue iam coeptis, alma Deus Trinitas.
Bella Maro resonet, nos pacis dona canamus;
Munera nos Christi, bella Maro resonet.
Carmina casta mihi, fedae non raptus Helenae;
Luxus erit lubricis, carmina casta mihi.
Dona superna loquar, miserae non proelia Troiae;
Terra quibus gaudet, dona superna loquar.
En Deus altus adit uenerandae uirginis aluum,
Liberet ut homines, en Deus altus adit.
Femina uirgo parit mundi deuota parentem,
Porta Maria Dei, femina uirgo parit.
Gaudet amica cohors de uirgine matre tonantis;
Uirginitate micans gaudet amica cohors.
Huius honor genuit casto de germine plures,
Uirgineos flores huius honor genuit.
Ignibus usta feris, uirgo non cessit Agathe,
Eulalia et perfert, ignibus usta feris.
Kasta feras superat mentis pro culmine Tecla,
Eufemia sacras kasta feras superat.
Laeta ridet gladios ferro robustior Agnes,
Caecilia infestos laeta ridet gladios.
Multus in orbe uiget per sobria corda triumphus,
Sobrietatis amor multus in orbe uiget.
Nostra quoque egregia iam tempora uirgo beauit;
Aedilthryda nitet nostra quoque egregia.
Orta patre eximio, regali et stemmate clara,
Nobilior Domino est, orta patre eximio.
Percipit inde decus reginae, et sceptra sub astris,
Plus super astra manens, percipit inde decus.
Quid petis, alma, uirum, sponso iam dedita summo?
Sponsus adest Christus; quid petis, alma, uirum?
Regis ut aetherei matrem iam credo sequaris,
Tu quoque sis mater regis ut aetherei.
Sponsa dicata Deo bis sex regnauerat annis,
Inque monasterio est sponsa dicata Deo.
Tota sacrata polo celsis ubi floruit actis,
Reddidit atque animam tota sacrata polo.
Uirginis alma caro est tumulata bis octo Nouembres,
Nec putet in tumulo uirginis alma caro.
Xriste, tui est operis, quia uestis et ipsa sepulchro
Inuiolata nitet: Xriste, tui est operis.
Ydros et ater abit sacrae pro uestis honore,
Morbi diffugiunt, ydros et ater abit.
Zelus in hoste furit, quondam qui uicerat Euam;
Uirgo triumphat ouans, zelus in hoste furit.
Aspice, nupta Deo, quae sit tibi gloria terris;
Quae maneat caelis, aspice, nupta Deo.
Munera laeta capis, festiuis fulgida taedis,
Ecce uenit sponsus, munera laeta capis.
Et noua dulcisono modularis carmina plectro,
Sponsa hymno exultas et noua dulcisono.
Nullus ab altithroni comitatu segregat agni,
Quam affectu tulerat nullus ab altithroni.
[19] ANNO regni Ecgfridi nono, conserto graui proelio inter ipsum et Aedilredum regem Merciorum iuxta fluuium Treanta, occisus est Aelfuini frater regis Ecgfridi, iuuenis circiter X et VIII annorum, utrique prouinciae multum amabilis. Nam et sororem eius, quae dicebatur Osthryd, rex Aedilred habebat uxorem. Cumque materies belli acrioris et inimicitiae longioris inter reges populosque feroces uideretur exorta, Theodorus Deo dilectus antistes, diuino functus auxilio, salutifera exhortatione coeptum tanti periculi funditus extinguit incendium; adeo ut, pacatis alterutrum regibus ac populis, nullius anima hominis pro interfecto regis fratre, sed debita solummodo multa pecuniae regi ultori daretur. Cuius foedera pacis multo exinde tempore inter eosdem reges eorumque regna durarunt.
[20] IN praefato autem proelio, quo occisus est rex Aelfuini, memorabile quiddam factum esse constat, quod nequaquam silentio praetereundum arbitror, sed multorum saluti, si referatur, fore proficuum. Occisus est ibi inter alios de militia eius iuuenis, uocabulo Imma; qui cum die illo et nocte sequenti inter cadauera occisorum similis mortuo iaceret, tandem recepto spiritu reuixit, ac residens, sua uulnera, prout potuit, ipse alligauit; dein modicum requietus, leuauit se, et coepit abire, sicubi amicos, qui sui curam agerent, posset inuenire. Quod dum faceret, inuentus est, et captus a uiris hostilis exercitus, et ad dominum ipsorum, comitem uidelicet Aedilredi regis, adductus. A quo interrogatus, qui esset, timuit se militem fuisse confiteri; rusticum se potius et pauperem, atque uxoreo uinculo conligatum fuisse respondit; et propter uictum militibus adferendum in expeditionem se cum sui similibus uenisse testatus est. At ille suscipiens eum, curam uulneribus egit; et ubi sanescere coepit, noctu eum, ne aufugeret, uinciri praecepit. Nec tamen uinciri potuit; nam mox, ut abiere, qui uinxerant, eadem eius sunt uincula soluta.
Habebat enim germanum fratrem, cui nomen erat Tunna, presbyterum et abbatem monasterii in ciuitate, quae hactenus ab eius nomine Tunnacaestir cognominatur; qui cum eum in pugna peremtum audiret, uenit quaerere, si forte corpus eius inuenire posset, inuentumque alium illi per omnia simillimum, putauit ipsum esse; quem ad monasterium suum deferens, honorifice sepeliuit, et pro absolutione animae eius sepius missas facere curauit. Quarum celebratione factum est, quod dixi, ut nullus eum posset uincire, quin continuo solueretur. Interea comes, qui eum tenebat, mirari et interrogare coepit, quare ligari non posset, an forte litteras solutorias, de qualibus fabulae ferunt, apud se haberet, propter quas ligari non posset. At ille respondit nil se talium artium nosse; 'Sed habeo fratrem,' inquit, 'presbyterum in mea prouincia, et scio, quia ille me interfectum putans pro me missas crebras facit; et si nunc in alia uita essem, ibi anima mea per intercessiones eius solueretur a poenis.' Dumque aliquanto tempore apud comitem teneretur, animaduerterunt, qui eum diligentius considerabant, ex uultu et habitu et sermonibus eius, quia non erat de paupere uulgo, ut dixerat, sed de nobilibus. Tune secreto aduocans eum comes, interrogauit eum intentius, unde esset, promittens se nil ei mali facturum pro eo, si simpliciter sibi, quis fuisset, proderet. Quod dum ille faceret, ministrum se regis fuisse manifestans, respondit: 'Et ego per singula tua responsa cognoueram, quia rusticus non eras, et nunc dignus quidem es morte, quia omnes fratres et cognati mei in illa sunt pugna interemti; nec te tamen occidam, ne fidem mei promissi praeuaricer.'
Ut ergo conualuit, uendidit eum Lundoniam Freso cuidam; sed nec ab illo, nec cum illuc duceretur, ullatinus potuit alligari. Uerum cum alia atque alia uinculorum ei genera hostes inponerent, cumque uidisset, qui emerat, uinculis eum non potuisse cohiberi, donauit ei facultatem sese redimendi, si posset. A tertia autem hora, quando missae fieri solebant, sepissime uincula soluebantur. At ille dato iure iurando, ut rediret, uel pecuniam illi pro se mitteret, uenit Cantiam ad regem Hlotheri, qui erat filius sororis Aedilthrydae reginae, de qua supra dictum est, quia et ipse quondam eiusdem reginae minister fuerat; petiitque et accepit ab eo pretium suae redemtionis, ac suo domino pro se, ut promiserat, misit.
Qui post haec patriam reuersus, atque ad suum fratrem perueniens, replicauit ex ordine cuncta, quae sibi aduersa, quaeue in aduersis solacia prouenissent; cognouitque, referente eo, illis maxime temporibus sua fuisse uincula soluta, quibus pro se missarum fuerant celebrata sollemnia. Sed et alia, quae periclitanti ei commoda contigissent et prospera, per intercessionem fraternam, et oblationem hostiae salutaris caelitus sibi fuisse donata intellexit. Multique haec a praefato uiro audientes, accensi sunt in fide ac deuotione pietatis ad orandum, uel ad elimosynas faciendas, uel ad offerendas Deo uictimas sacrae oblationis, pro ereptione suorum, qui de saeculo migrauerant; intellexerunt enim, quia sacrificium salutare ad redemtionem ualeret et animae et corporis sempiternam.
Hanc mihi historiam etiam quidam eorum, qui ab ipso uiro, in quo facta est, audiere, narrarunt; unde eam, quia liquido conperi, indubitanter historiae nostrae ecclesiasticae inserendam credidi.
[21] ANNO post hunc sequente, hoc est anno dominicae incarnationis DCLXXX, religiosissima Christi famula Hild, abbatissa monasterii, quod dicitur Strenaeshalc, ut supra rettulimus, post multa, quae fecit in terris, opera caelestia, ad percipienda praemia uitae caelestis de terris ablata transiuit die XV. Kalendarum Decembrium, cum esset annorum LXVI; quibus aequa partione diuisis, XXXIII primos in saeculari habitu nobilissime conuersata conpleuit, et totidem sequentes nobilius in monachica uita Domino consecrauit. Nam et nobilis natu erat, hoc est filia nepotis Eduini regis, uocabulo Hererici; cum quo etiam rege, ad praedicationem beatae memoriae Paulini primi Nordanhymbrorum episcopi, fidem et sacramenta Christi suscepit, atque haec, usquedum ad eius uisionem peruenire meruit, intemerata seruauit.
Quae cum, relicto habitu saeculari, illi soli seruire decreuisset, secessit ad prouinciam Orientalium Anglorum, erat namque propinqua regis illius, desiderans exinde, siquo modo posset, derelicta patria et omnibus, quaecumque habuerat, Galliam peruenire, atque in monasterio Cale peregrinam pro Domino uitam ducere, quo facilius perpetuam in caelis patriam posset mereri. Nam et in eodem monasterio soror ipsius Heresuid, mater Alduulfi regis Orientalium Anglorum, regularibus subdita disciplinis, ipso tempore coronam expectabat aeternam; cuius aemulata exemplum, et ipsa proposito peregrinandi annum totum in praefata prouincia retenta est; deinde ab Aidano episcopo patriam reuocata accepit locum unius familiae ad septentrionalem plagam Uiuri fluminis, ubi aeque anno uno monachicam cum perpaucis sociis uitam agebat.
Post haec facta est abbatissa in monasterio, quod uocatur Heruteu; quod uidelicet monasterium factum erat non multo ante a religiosa Christi famula Heiu, quae prima feminarum fertur in prouincia Nordanhymbrorum propositum uestemque sanctimonialis habitus, consecrante Aidano episcopo, suscepisse. Sed illa post non multum tempus facti monasterii secessit ad ciuitatem Calcariam, quae a gente Anglorum Kælcacaestir appellatur, ibique sibi mansionem instituit. Praelata autem regimini monasterii illius famula Christi Hild, mox hoc regulari uita per omnia, prout a doctis uiris discere poterat, ordinare curabat; nam et episcopus Aidan, et quique nouerant eam religiosi, pro insita ei sapientia et amore diuini famulatus, sedulo eam uisitare, obnixe amare, diligenter erudire solebant.
Cum ergo aliquot annos huic monasterio regularis uitae institutioni multum intenta praeesset, contigit eam suscipere etiam construendum siue ordinandum monasterium in loco, qui uocatur Streaneshalch, quod opus sibi iniunctum non segniter inpleuit. Nam eisdem, quibus prius monasterium, etiam hoc disciplinis uitae regularis instituit; et quidem multam ibi quoque iustitiae, pietatis, et castimoniae, ceterarumque uirtutum, sed maxime pacis et caritatis custodiam docuit; ita ut in exemplum primitiuae ecclesiae nullus ibi diues, nullus esset egens, omnibus essent omnia communia, cum nihil cuiusquam esse uideretur proprium. Tantae autem erat ipsa prudentiae, ut non solum mediocres quique in necessitatibus suis, sed etiam reges ac principes nonnumquam ab ea consilium quaererent, et inuenirent. Tantum lectioni diuinarum scripturarum suos uacare subditos, tantum operibus iustitiae se exercere faciebat, ut facillime uiderentur ibidem, qui ecclesiasticum gradum, hoc est altaris officium, apte subirent, plurimi posse repperiri.
Denique V ex eodem monasterio postea episcopos uidimus, et hos omnes singularis meriti ac sanctitatis uiros, quorum haec sunt nomina, Bosa, Aetla, Oftfor, Iohannes, et Uilfrid. De primo supra diximus, quod Eboraci fuerit consecratus antistes; de secundo breuiter intimandum, quod in episcopatum Dorciccaestræ fuerit ordinatus; de ultimis infra dicendum est, quod eorum primus Hagustaldensis, secundus Eboracensis ecclesiae sit ordinatus episcopus. De medio nunc dicamus, quia, cum in utroque Hildae abbatissae monasterio lectioni et obseruationi scripturarum operam dedisset, tandem perfectiora desiderans, uenit Cantiam ad archiepiscopum beatae recordationis Theodorum; ubi postquam aliquandiu lectionibus sacris uacauit, etiam Romam adire curauit, quod eo tempore magnae uirtutis aestimabatur; et inde cum rediens Brittaniam adisset, diuertit ad prouinciam Huicciorum, cui tunc rex Osric praefuit; ibique uerbum fidei praedicans, simul et exemplum uiuendi sese uidentibus atque audientibus exhibens, multo tempore mansit. Quo tempore antistes prouinciae illius, uocabulo Bosel, tanta erat corporis infirmitate depressus, ut officium episcopatus per se inplere non posset; propter quod omnium iudicio praefatus uir in episcopatum pro eo electus, ac iubente Aedilredo rege per Uilfridum beatae memoriae antistitem, qui tunc temporis Mediterraneorum Anglorum episcopatum gerebat, ordinatus est; pro eo, quod archiepiscopus Theodorus iam defunctus erat, et necdum alius pro eo ordinatus episcopus. In quam uidelicet prouinciam paulo ante, hoc est ante praefatum uirum Dei Boselum, uir strenuissimus ac doctissimus atque excellentis ingenii uocabulo Tatfrid, de eiusdem abbatissae monasterio electus est antistes; sed, priusquam ordinari posset, morte inmatura praereptus est.
Non solum ergo praefata Christi ancella et abbatissa Hild, quam omnes, qui nouerant, ob insigne pietatis et gratiae matrem uocare consuerant, in suo monasterio uitae exemplo praesentibus extitit; sed etiam plurimis longe manentibus, ad quos felix industriae ac uirtutis eius rumor peruenit, occasionem salutis et correctionis ministrauit. Oportebat namque inpleri somnium, quod mater eius Bregusuid in infantia eius uidit. Quae cum uir eius Hereric exularet sub rege Brettonum Cerdice, ubi et ueneno periit, uidit per somnium, quasi subito sublatum eum quaesierit cum omni diligentia, nullumque eius uspiam uestigium apparuerit. Uerum cum solertissime illum quaesierit, extemplo se repperire sub ueste sua monile pretiosissimum; quod, dum attentius consideraret, tantifulgore luminis refulgere uidebatur, ut omnes Brittaniae fines illius gratia splendoris inpleret. Quod nimirum somnium ueraciter in filia eius, de qua loquimur, expletum est; cuius uita non sibi solummodo, sed multis bene uiuere uolentibus exempla operum lucis praebuit.
Uerum illa cum multis annis huic monasterio praeesset, placuit pio prouisori salutis nostrae sanctam eius animam longa etiam infirmitate carnis examinari, ut, iuxta exemplum apostoli, uirtus eius in infirmitate perficeretur. Percussa etenim febribus acri coepit ardore fatigari, et per sex continuos annos eadem molestia laborare non cessabat; in quo toto tempore numquam ipsa uel conditori suo gratias agere, uel commissum sibi gregem et puplice et priuatim docere praetermittebat. Nam suo praedocta exemplo, monebat omnes et in salute accepta corporis Domino obtemperanter seruiendum, et in aduersis rerum siue infirmitatibus membrorum fideliter Domino esse gratias semper agendas. VIIo ergo suae infirmitatis anno, conuerso ad interanea dolore, ad diem peruenit ultimum, et circa galli cantum, percepto uiatico sacrosanctae communionis, cum arcessitis ancellis Christi, quae erant in eodem monasterio, de seruanda eas inuicem, immo cum omnibus pace euangelica ammoneret; inter uerba exhortationis laeta mortem uidit, immo, ut uerbis Domini loquar, de morte transiuit ad uitam.
Qua uidelicet nocte Dominus omnipotens obitum ipsius in alio longius posito monasterio, quod ipsa eodem anno construxerat, et appellatur Hacanos, manifesta uisione reuelare dignatus est. Erat in ipso monasterio quaedam sanctimonialis femina, nomine Begu, quae XXX et amplius annos dedicata Domino uirginitate, in monachica conuersatione seruiebat. Haec tunc in dormitorio sororum pausans, audiuit subito in aere notum campanae sonum, quo ad orationes excitari uel conuocari solebant, cum quis eorum de saeculo fuisset euocatus; apertisque, ut sibi uidebatur, oculis, aspexit, detecto domus culmine, fusam desuper lucem omnia repleuisse; cui uidelicet luci dum sollicita intenderet, uidit animam praefatae Dei famulae in ipsa luce, comitantibus ac ducentibus angelis, ad caelum ferri. Cumque somno excussa uideret ceteras pausantes circa se sorores, intellexit uel in somnio, uel in uisione mentis ostensum sibi esse, quod uiderat. Statimque exsurgens, nimio timore perterrita, cucurrit ad uirginem, quae tunc monasterio abbatissae uice praefuit, cui nomen erat Frigyd, fletuque ac lacrimis multum perfusa, ac suspiria longa trahens, nuntiauit matrem illarum omnium Hild abbatissam iam migrasse de saeculo, et se aspectante cum luce inmensa, ducibus angelis, ad aeternae limina lucis et supernorum consortia ciuium ascendisse. Quod cum illa audisset, suscitauit cunctas sorores, et in ecclesiam conuocatas orationibus ac psalmis pro anima matris operam dare monuit. Quod cum residuo noctis tempore diligenter agerent, uenerunt primo diluculo fratres, qui eius obitum nuntiarent, a loco, ubi defuncta est. At illae respondentes dixerunt se prius eadem cognouisse; et, cum exponerent per ordinem, quomodo haec uel quando didicissent, inuentum est, eadem hora transitum eius illis ostensum esse per uisionem, qua illam referebant exisse de mundo. Pulchraque rerum concordia procuratum est diuinitus, ut, cum illi exitum eius de hac uita uiderent, tunc isti introitum eius in perpetuam animarum uitam cognoscerent. Distant autem inter se monasteria haec XIII ferme milibus passuum.
Ferunt autem, quod eadem nocte, in ipso quoque monasterio, ubi praefata Dei famula obiit, cuidam uirginum Deo deuotarum, quae illam inmenso amore diligebat, obitus illius in uisione apparuerit, quae animam eius cum angelis ad caelum ire conspexerit, atque hoc ipsa, qua factum est, hora his, quae secum erant, famulis Christi manifeste narrauerit, easque ad orandum pro anima eius, etiam priusquam cetera congregatio eius obitum cognouisset, excitauerit. Quod ita fuisse factum mox congregationi mane facto innotuit. Erat enim haec ipsa hora cum aliis nonnullis Christi ancellis in extremis monasterii locis seorsum posita, ubi nuper uenientes ad conuersationem feminae solebant probari, donec regulariter institutae in societatem congregationis susciperentur.
[22] IN huius monasterio abbatissae fuit frater quidam diuina gratia specialiter insignis, quia carmina religioni et pietati apta facere solebat; ita ut, quicquid ex diuinis litteris per interpretes disceret, hoc ipse post pusillum uerbis poeticis maxima suauitate et conpunctione conpositis, in sua, id est Anglorum, lingua proferret. Cuius carminibus multorum saepe animi ad contemtum saeculi, et appetitum sunt uitae caelestis accensi. Et quidem et alii post illum in gente Anglorum religiosa poemata facere temtabant; sed nullus eum aequiparare potuit. Namque ipse non ab hominibus, neque per hominem institutus, canendi artem didicit, sed diuinitus adiutus gratis canendi donum accepit. Unde nil umquam friuoli et superuacui poematis facere potuit, sed ea tantummodo, quae ad religionem pertinent, religiosam eius linguam decebant. Siquidem in habitu saeculari usque ad tempora prouectioris aetatis constitutus, nil carminum aliquando didicerat. Unde nonnumquam in conuiuio, cum esset laetitiae causa decretum, ut omnes per ordinem cantare deberent, ille, ubi adpropinquare sibi citharam cernebat, surgebat a media caena, et egressus ad suam domum repedabat.
Quod dum tempore quodam faceret, et relicta domu conuiuii egressus esset ad stabula iumentorum, quorum ei custodia nocte illa erat delegata, ibique hora conpetenti membra dedisset sopori, adstitit ei quidam per somnium, eumque salutans, ac suo appellans nomine: 'Caedmon,' inquit, 'canta mihi aliquid.' At ille respondens: 'Nescio,' inquit, 'cantare; nam et ideo de conuiuio egressus huc secessi, quia cantare non poteram.' Rursum ille, qui cum eo loquebatur, 'Attamen,' ait, 'mihi cantare habes.' 'Quid,' inquit, 'debeo cantare?' Et ille, 'Canta,' inquit, 'principium creaturarum.' Quo accepto responso, statim ipse coepit cantare in laudem Dei conditoris uersus, quos numquam audierat, quorum iste est sensus: 'Nunc laudare debemus auctorem regni caelestis, potentiam Creatoris et consilium illius, facta Patris gloriae. Quomodo ille, cum sit aeternus Deus, omnium miraculorum auctor extitit, qui primo filiis hominum caelum pro culmine tecti, dehinc terram custos humani generis omnipotens creauit.' Hic est sensus, non autem ordo ipse uerborum, quae dormiens ille canebat; neque enim possunt carmina, quamuis optime conposita, ex alia in aliam linguam ad uerbum sine detrimento sui decoris ac dignitatis transferri. Exsurgens autem a somno, cuncta, quae dormiens cantauerat, memoriter retinuit, et eis mox plura in eundem modum uerba Deo digni carminis adiunxit.
Ueniensque mane ad uilicum, qui sibi praeerat, quid doni percepisset, indicauit, atque ad abbatissam perductus, iussus est, multis doctioribus uiris praesentibus, indicare somnium, et dicere carmen, ut uniersorum iudicio, quid uel unde esset, quod referebat, probaretur. Uisumque est omnibus caelestem ei a Domino concessam esse gratiam. Exponebantque illi quendam sacrae historiae siue doctrinae sermonem, praecipientes eum, si posset, hunc in modulationem carminis transferre. At ille suscepto negotio abiit, et mane rediens, optimo carmine, quod iubebatur, conpositum reddidit. Unde mox abbatissa amplexata gratiam Dei in uiro, saecularem illum habitum relinquere, et monachicum suscipere propositum docuit, susceptumque in monasterium cum omnibus suis fratrum cohorti adsociauit, iussitque illum seriem sacrae historiae doceri. At ipse cuncta, quae audiendo discere poterat, rememorando secum, et quasi mundum animal ruminando, in carmen dulcissimum conuertebat, suauiusque resonando doctores suos uicissim auditores sui faciebat. Canebat autem de creatione mundi, et origine humani generis, et tota genesis historia, de egressu Israel ex Aegypto, et ingressu in terram repromissionis, de aliis plurimis sacrae scripturae historiis, de incarnatione dominica, passione, resurrectione, et ascensione in caelum, de Spiritus Sancti aduentu, et apostolorum doctrina. Item de terrore futuri iudicii, et horrore poenae gehennalis, ac dulcedine regni caelestis multa carmina faciebat; sed et alia perplura de beneficiis et iudiciis diuinis, in quibus cunctis homines ab amore scelerum abstrahere, ad dilectionem uero et solertiam bonae actionis excitare curabat. Erat enim uir multum religiosus, et regularibus disciplinis humiliter subditus; aduersum uero illos, qui aliter facere uolebant, zelo magni feruoris accensus; unde et pulchro uitam suam fine conclusit.
Nam propinquante hora sui decessus, XIIII diebus praeueniente corporea infirmitate pressus est, adeo tamen moderate, ut et loqui toto eo tempore posset, et ingredi. Erat autem in proximo casa, in qua infirmiores et qui prope morituri esse uidebantur, induci solebant. Rogauit ergo ministrum suum uespere incumbente, nocte qua de saeculo erat exiturus, ut in ea sibi locum quiescendi praepararet; qui miratus, cur hoc rogaret, qui nequaquam adhuc moriturus esse uidebatur, fecit tamen, quod dixerat. Cumque ibidem positi uicissim aliqua gaudente animo, una cum eis, qui ibidem ante inerant, loquerentur ac iocarentur, et iam mediae noctis tempus esset transcensum, interrogauit, si eucharistiam intus haberent. Respondebant: 'Quid opus est eucharistia? neque enim mori adhuc habes, qui tam hilariter nobiscum uelut sospes loqueris.' Rursus ille: 'Et tamen,' ait, 'afferte mihi eucharistiam.' Qua accepta in manu, interrogauit, si omnes placidum erga se animum, et sine querela controuersiae ac rancoris haberent. Respondebant omnes placidissimam se mentem ad illum, et ab omni ira remotam habere, eumque uicissim rogabant placidam erga ipsos mentem habere. Qui confestim respondit: 'Placidam ego mentem, filioli, erga omnes Dei famulos gero.' Sicque se caelesti muniens uiatico, uitae alterius ingressui parauit; et interrogauit, quam prope esset hora, qua fratres ad dicendas Domino laudes nocturnas excitari deberent. Respondebant: 'Non longe est.' At ille: 'Bene, ergo exspectemus horam illam.' Et signans se signo sanctae crucis reclinauit caput ad ceruical, modicumque obdormiens ita cum silentio uitam finiuit. Sicque factum est, ut, quomodo simplici ac pura mente tranquillaque deuotione Domino seruierat, ita etiam tranquilla morte mundum relinquens ad eius uisionem ueniret, illaque lingua, quae tot salutaria uerba in laudem Conditoris conposuerat, ultima quoque uerba in laudem ipsius, signando sese, et spiritum suum in manus eius commendando clauderet; qui etiam praescius sui obitus extitisse ex his, quae narrauimus, uidetur.
[23] HIS temporibus monasterium uirginum, quod Coludi Urbem cognominant, cuius et supra meminimus, per culpam incuriae flammis absumtum est. Quod tamen a malitia inhabitantium in eo, et praecipue illorum, qui maiores esse uidebantur, contigisse, omnes, qui nouere, facillime potuerunt aduertere. Sed non defuit puniendis admonitio diuinae pietatis, qua correcti per ieiunia, fletus, et preces iram a se, instar Nineuitarum, iusti Iudicis auerterent.
Erat namque in eodem monasterio uir de genere Scottorum, Adamnanus uocabulo, ducens uitam in continentia et orationibus multum Deo deuotam, ita ut nil umquam cibi uel potus, excepta die dominica et quinta sabbati, perciperet, saepe autem noctes integras peruigil in oratione transigeret. Quae quidem illi districtio uitae artioris, primo ex necessitate emendandae suae prauitatis obuenerat, sed procedente tempore necessitatem in consuetudinem uerterat.
Siquidem in adulescentia sua sceleris aliquid commiserat, quod commissum, ubi ad cor suum rediit, grauissime exhorruit, et se pro illo puniendum a districto Iudice timebat. Accedens ergo ad sacerdotem, a quo sibi sperabat iter salutis posse demonstrari, confessus est reatum suum, petiitque, ut consilium sibi daret, quo posset fugere a uentura ira. Qui audito eius commisso dixit: 'Grande uulnus grandioris curam medellae desiderat; et ideo ieiuniis, psalmis, et orationibus, quantum uales, insiste, quo praeoccupando faciem Domini in confessione propitium eum inuenire merearis.' At ille, quem nimius reae conscientiae tenebat dolor, et internis peccatorum uinculis, quibus grauabatur, ocius desiderabat absolui: 'Adulescentior,' inquit, 'sum aetate, et uegetus corpore; quicquid mihi inposueris agendum, dummodo saluus fiam in die Domini, totum facile feram, etiam si totam noctem stando in precibus peragere, si integram septimanam iubeas abstinendo transigere.' Qui dixit: 'Multum est, ut tota septimana absque alimento corporis perdures; sed biduanum uel triduanum sat est obseruare ieiunium. Hoc facito, donec post modicum tempus rediens ad te, quid facere debeas, et quamdiu paenitentiae insistere tibi plenius ostendam.' Quibus dictis, et descripta illi mensura paenitendi, abiit sacerdos, et ingruente causa subita secessit Hiberniam, unde originem duxerat, neque ultra ad eum iuxta suum condictum rediit. At ipse memor praecepti eius, simul et promissi sui, totum se lacrimis paenitentiae, uigiliis sanctis, et continentiae mancipauit; ita ut quinta solum sabbati et dominica, sicut praedixi, reficeret, ceteris septimanae diebus ieiunus permaneret. Cumque sacerdotem suum Hiberniam secessisse, ibique defunctum esse audisset, semper ex eo tempore, iuxta condictum eius memoratum, continentiae modum obseruabat; et, quod causa diuini timoris semel ob reatum conpunctus coeperat, iam causa diuini amoris delectatus praemiis indefessus agebat.
Quod dum multo tempore sedulus exsequeretur, contigit, eum die quadam de monasterio illo longius egressum, comitante secum uno de fratribus, peracto itinere redire. Qui cum monasterio propinquarent, et aedificia illius sublimiter erecta aspicerent, solutus est in lacrimas uir Dei, et tristitiam cordis uultu indice prodebat. Quod intuens comes, quare faceret, inquisiuit. At ille: 'Cuncta,' inquit, 'haec, quae cernis, aedificia puplica uel priuata, in proximo est, ut ignis absumens in cinerem conuertat.' Quod ille audiens, mox ut intrauerunt monasterium, matri congregationis, uocabulo Aebbæ, curauit indicare. At illa merito turbata de tali praesagio uocauit ad se uirum, et diligentius ab eo rem, uel unde hoc ipse nosset, inquirebat. Qui ait: 'Nuper occupatus noctu uigiliis et psalmis, uidi adstantem mihi subito quendam incogniti uultus; cuius praesentia cum essem exterritus, dixit mihi, ne timerem; et quasi familiari me uoce alloquens, 'Bene facis,' inquit, 'qui tempore isto nocturnae quietis non somno indulgere, sed uigiliis et orationibus insistere maluisti.' At ego: 'Noui,' inquit, 'multum mihi esse necesse uigiliis salutaribus insistere, et pro meis erratibus sedulo Dominum deprecari.' Qui adiciens 'Uerum,' inquit, 'dicis, quia et tibi et multis opus est peccata sua bonis operibus redimere, et, cum cessant a laboribus rerum temporalium, tunc pro appetitu aeternorum bonorum liberius laborare; sed hoc tamen paucissimi faciunt. Siquidem modo totum hoc monasterium ex ordine perlustrans, singulorum casas ac lectos inspexi, et neminem ex omnibus praeter te erga sanitatem animae suae occupatum repperi; sed omnes prorsus, et uiri et feminae, aut somno torpent inerti, aut ad peccata uigilant. Nam et domunculae, quae ad orandum uel legendum factae erant, nunc in comessationum, potationum, fabulationum, et ceterarum sunt inlecebrarum cubilia conuersae, uirgines quoque Deo dicatae, contemta reuerentia suae professionis, quotiescumque uacant, texendis subtilioribus indumentis operam dant, quibus aut se ipsas ad uicem sponsarum in periculum sui status adornent, aut externorum sibi uirorum amicitiam conparent. Unde merito loco huic et habitatoribus eius grauis de caelo uindicta flammis saeuientibus praeparata est.' Dixit autem abbatissa: 'Et quare non citius hoc conpertum mihi reuelare uoluisti?' Qui respondit: 'Timui propter reuerentiam tuam, ne forte nimium conturbareris; et tamen hanc consolationem habeas, quod in diebus tuis haec plaga non superueniet.' Qua diuulgata uisione, aliquantulum loci accolae paucis diebus timere, et se ipsos intermissis facinoribus castigare coeperunt. Uerum post obitum ipsius abbatissae redierunt ad pristinas sordes, immo sceleratiora fecerunt. Et cum dicerent, 'Pax et securitas,' extemplo praefatae ultionis sunt poena multati.
Quae mihi cuncta sic esse facta reuerentissimus meus conpresbyter Aedgils referebat, qui tunc in illo monasterio degebat. Postea autem, discedentibus inde ob desolationem plurimis incolarum, in nostro monasterio plurimo tempore conuersatus, ibidemque defunctus est. Haec ideo nostrae historiae inserenda credidimus, ut admoneremus lectorem operum Domini, quam terribilis in consiliis super filios hominum; ne forte nos tempore aliquo carnis inlecebris seruientes, minusque Dei iudicium formidantes, repentina eius ira corripiat, et uel temporalibus damnis iuste saeuiens affligat, uel ad perpetuam perditionem districtius examinans tollat.
[24] ANNO dominicae incarnationis DCLXXXIIII. Ecgfrid rex Nordanhymbrorum, misso Hiberniam cum exercitu duce Bercto, uastauit misere gentem innoxiam, et nationi Anglorum semper amicissimam, ita ut ne ecclesiis quidem aut monasteriis manus parceret hostilis. At insulani et, quantum ualuere, armis arma repellebant, et inuocantes diuinae auxilium pietatis, caelitus se uindicari continuis diu inprecationibus postulabant. Et quamuis maledici regnum Dei possidere non possint, creditum est tamen, quod hi, qui merito impietatis suae maledicebantur, ocius Domino uindice poenas sui reatus luerent. Siquidem anno post hunc proximo idem rex, cum temere exercitum ad uastandam Pictorum prouinciam duxisset, multum prohibentibus amicis, et maxime beatae memoriae Cudbercto, qui nuper fuerat ordinatus episcopus, introductus est, simulantibus fugam hostibus, in angustias inaccessorum montium, et cum maxima parte copiarum, quas secum adduxerat, extinctus anno aetatis suae XL., regni autem XV., die XIII. Kalendarum Iuniarum. Et quidem, ut dixi, prohibuerunt amici, ne hoc bellum iniret; sed, quoniam anno praecedente noluerat audire reuerentissimum patrem Ecgberctum, ne Scottiam nil se ledentem inpugnaret, datum est illi ex poena peccati illius, ne nunc eos, qui ipsum ab interitu reuocare cupiebant, audiret.
Ex quo tempore spes coepit et uirtus regni Anglorum 'fluere ac retro sublapsa referri.' Nam et Picti terram possessionis suae, quam tenuerunt Angli; et Scotti, qui erant in Brittania; Brettonum quoque pars nonnulla libertatem receperunt; quam et hactenus habent per annos circiter XLVI; ubi inter plurimos gentis Anglorum, uel interemtos gladio, uel seruitio addictos, uel de terra Pictorum fuga lapsos, etiam reuerentissimus uir Domini Trumuini, qui in eos episcopatum acceperat, recessit cum suis, qui erant in monasterio Aebbercurnig, posito quidem in regione Anglorum, sed in uicinia freti, quod Anglorum terras Pictorumque disterminat; eosque, ubicumque poterat, amicis per monasteria commendans, ipse in saepedicto famulorum famularumque Dei monasterio, quod uocatur Streanæshalch, locum mansionis elegit; ibique cum paucis suorum in monachica districtione uitam non sibi solummodo, sed et multis utilem, plurimo annorum tempore duxit; ubi etiam defunctus, in ecclesia beati Petri apostoli iuxta honorem et uita et gradu eius condignum conditus est. Praeerat quidem tunc eidem monasterio regia uirgo Aelbfled, una cum matre Eanflede, quarum supra fecimus mentionem. Sed, adueniente illuc episcopo, maximum regendi auxilium, simul et suae uitae solacium deuota Deo doctrix inuenit. Successit autem Ecgfrido in regnum Aldfrid, uir in scripturis doctissimus, qui frater eius et filius Osuiu regis esse dicebatur; destructumque regni statum, quamuis intra fines angustiores, nobiliter recuperauit.
Quo uidelicet anno, qui est ab incarnatione dominica DCLXXXV., Hlotheri Cantuariorum rex, cum post Ecgberctum fratrem suum, qui VIIII annis regnauerat, ipse XII annis regnasset, mortuus erat VIII. Idus Februarias. Uulneratus namque est in pugna Australium Saxonum, quos contra eum Edric filius Ecgbercti adgregarat, et inter medendum defunctus. Ac post eum idem Edric anno uno ac dimidio regnauit; quo defuncto, regnum illud aliquod temporis spatium reges dubii uel externi disperdiderunt; donec legitimus rex Uictred, id est filius Ecgbercti, confortatus in regno, religione simul et industria gentem suam ab extranea inuasione liberaret.
[25] IPSO etiam anno, quo finem uitae accepit rex Ecgfrid, episcopum, ut diximus, fecerat ordinari Lindisfarnensium ecclesiae uirum sanctum et uenerabilem Cudberctum, qui in insula permodica, quae appellatur Farne, et ab eadem ecclesia nouem ferme milibus passuum in Oceano procul abest, uitam solitariam per annos plures in magna corporis et mentis continentia duxerat. Qui quidem a prima aetate pueritiae studio religiosae uitae semper ardebat, sed ab ineunte adulescentia monachicum et nomen adsumsit, et habitum. Intrauit autem primo monasterium Mailros, quod in ripa Tuidi fluminis positum tunc abbas Eata, uir omnium mansuetissimus ac simplicissimus, regebat, qui postea episcopus Hagustaldensis siue Lindisfarnensis ecclesiae factus est, ut supra memorauimus; cui tempore illo propositus Boisil magnarum uirtutum et prophetici spiritus sacerdos fuit. Huius discipulatui Cudberct humiliter subditus, et scientiam ab eo scripturarum, et bonorum operum sumsit exempla.
Qui postquam migrauit ad Dominum, Cudberct eidem monasterio factus propositus, plures et auctoritate magistri, et exemplo suae actionis regularem instituebat ad uitam. Nec solum ipsi monasterio regularis uitae monita, simul et exempla praebebat, sed et uulgus circumpositum longe lateque a uita stultae consuetudinis ad caelestium gaudiorum conuertere curabat amorem. Nam et multi fidem, quam habebant, iniquis profanabant operibus; et aliqui etiam tempore mortalitatis, neglectis fidei sacramentis, quibus erant inbuti, ad erratica idolatriae medicamina concurrebant; quasi missam a Deo conditore plagam per incantationes uel fylacteria uel alia quaelibet daemonicae artis arcana cohibere ualerent. Ad utrorumque ergo corrigendum errorem, crebro ipse de monasterio egressus, aliquoties equo sedens, sed saepius pedes incedens, circumpositas ueniebat ad uillas, et uiam ueritatis praedicabat errantibus; quod ipsum etiam Boisil suo tempore facere consueuerat. Erat quippe moris eo tempore populis Anglorum, ut ueniente in uillam clerico uel presbytero, cuncti ad eius imperium uerbum audituri confluerent; libenter ea, quae dicerentur, audirent; libentius, quae audire et intellegere poterant, operando sequerentur. Porro Cudbercto tanta erat dicendi peritia, tantus amor persuadendi, quae coeperat, tale uultus angelici lumen, ut nullus praesentium latebras ei sui cordis celare praesumeret; omnes palam, quae gesserant, confitendo proferrent, quia nimirum haec eadem illum latere nullo modo putabant; et confessa dignis, ut imperabat, poenitentiae fructibus abstergerent. Solebat autem ea maxime loca peragrare, illis praedicare in uiculis, qui in arduis asperisque montibus procul positi aliis horrori erant ad uisendum, et paupertate pariter ac rusticitate sua doctorum arcebant accessum. Quos tamen ille pio libenter mancipatus labori, tanta doctrinae solertis excolebat industria, ut de monasterio egressus, saepe ebdomade integra, aliquando duabus uel tribus, nonnumquam etiam mense pleno domum non rediret; sed demoratus in montanis, plebem rusticam uerbo praedicationis simul et opere uirtutis ad caelestia uocaret.
Cum ergo uenerabilis Domini famulus multos in Mailronensi monasterio degens annos magnis uirtutum signis effulgeret, transtulit eum reuerentissimus abbas ipsius Eata ad insulam Lindisfarnensium, ut ibi quoque fratribus custodiam disciplinae regularis et auctoritate propositi intimaret et propria actione praemonstraret. Nam et ipsum locum tunc idem reuerentissimus pater abbatis iure regebat. Siquidem a temporibus ibidem antiquis, et episcopus cum clero, et abbas solebat manere cum monachis; qui tamen et ipsi ad curam episcopi familiariter pertinerent. Quia nimirum Aidan, qui primus eius loci episcopus fuit, cum monachis illuc et ipse monachus adueniens monachicam in eo conuersationem instituit; quomodo et prius beatus pater Augustinus in Cantia fecisse noscitur, scribente ei reuerentissimo papa Gregorio, quod et supra posuimus. 'Sed quia tua fraternitas,' inquit, 'monasterii regulis erudita seorsum fieri non debet a clericis suis, in ecclesia Anglorum, quae nuper auctore Deo ad fidem perducta est, hanc debet conuersationem instituere, quae initio nascentis ecclesiae fuit patribus nostris; in quibus nullus eorum ex his, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant eis omnia communia.'
[26] EXIN Cudberct crescentibus meritis religiosae intentionis, ad anchoriticae quoque contemplationis, quae diximus, silentia secreta peruenit. Uerum quia de uita illius et uirtutibus ante annos plures sufficienter et uersibus heroicis, et simplici oratione conscripsimus, hoc tantum in praesenti commemorare satis sit, quod aditurus insulam protestatus est fratribus, dicens: 'Si mihi diuina gratia in loco illo donauerit, ut de opere manuum mearum uiuere queam, libens ibi morabor; sin alias, ad uos citissime Deo uolente reuertar.' Erat autem locus et aquae prorsus et frugis et arboris inops, sed et spirituum malignorum frequentia humanae habitationi minus accommodus; sed ad uotum uiri Dei habitabilis per omnia factus est, siquidem ad aduentum eius spiritus recessere maligni. Cum autem ipse sibi ibidem expulsis hostibus mansionem angustam circumuallante aggere et domus in ea necessarias, iuuante fratrum manu, id est oratorium et habitaculum commune, construxisset, iussit fratres in eiusdem habitaculi pauimento foueam facere; erat autem tellus durissima et saxosa, cui nulla omnino spes uenae fontanae uideretur inesse. Quod dum facerent, ad fidem et preces famuli Dei, alio die aqua plena inuenta est, quae usque ad hanc diem sufficientem cunctis illo aduenientibus gratiae suae caelestis copiam ministrat. Sed et ferramenta sibi ruralia cum frumento adferri rogauit, quod dum praeparata terra tempore congruo seminaret, nil omnino, non dico spicarum, sed ne herbae quidem ex eo germinare usque ad aestatis tempora contigit. Unde uisitantibus se ex more fratribus hordeum iussit adferri, si forte uel natura soli illius, uel uoluntas esset superni largitoris, ut illius frugis ibi potius seges oriretur. Quod dum sibi adlatum ultra omne tempus serendi, ultra omnem spem fructificandi eodem in agro sereret, mox copiosa seges exorta desideratam proprii laboris uiro Dei refectionem praebebat.
Cum ergo multis ibidem annis Deo solitarius seruiret, (tanta autem erat altitudo aggeris, quo mansio eius erat uallata, ut caelum tantum ex ea, cuius introitum sitiebat, aspicere posset), contigit, ut congregata synodo non parua sub praesentia regis Ecgfridi iuxta fluuium Alne, in loco, qui dicitur Adtuifyrdi, quod significat 'ad duplex uadum,' cui beatae memoriae Theodorus archiepiscopus praesidebat, unanimo omnium consensu ad episcopatum ecclesiae Lindisfarnensis eligeretur. Qui cum multis legatariis ac litteris ad se praemissis nequaquam suo monasterio posset erui, tandem rex ipse praefatus, una cum sanctissimo antistite Trumuine, nec non et aliis religiosis ac potentibus uiris insulam nauigauit. Conueniunt et de ipsa insula Lindisfarnensi in hoc ipsum multi de fratribus, genuflectunt omnes, adiurant per Dominum, lacrimas fundunt, obsecrant; donec ipsum quoque lacrimis plenum dulcibus extrahunt latebris, atque ad synodum pertrahunt. Quo dum perueniret, quamuis multum renitens, unanima cunctorum uoluntate superatur, atque ad suscipiendum episcopatus officium collum submittere conpellitur; eo maxime uictus sermone, quod famulus Domini Boisil, cum ei mente prophetica cuncta, quae eum essent superuentura, patefaceret, antistitem quoque eum futurum esse praedixerat. Nec tamen statim ordinatio decreta, sed peracta hieme, quae inminebat, in ipsa sollemnitate paschali conpleta est Eboraci sub praesentia praefati regis Ecgfridi, conuenientibus ad consecrationem eius VII episcopis, in quibus beatae memoriae Theodorus primatum tenebat. Electus est autem primo in episcopatum Hagustaldensis ecclesiae pro Tunbercto, qui ab episcopatu fuerat depositus; sed quoniam ipse plus Lindisfarnensi ecclesiae, in qua conuersatus fuerat, dilexit praefici, placuit, ut Eata reuerso ad sedem ecclesiae Hagustaldensis, cui regendae primo fuerat ordinatus, Cudberct ecclesiae Lindisfarnensis gubernacula susciperet.
Qui susceptum episcopatus gradum ad imitationem beatorum apostolorum uirtutum ornabat operibus. Commissam namque sibi plebem, et orationibus protegebat adsiduis, et admonitionibus saluberrimis ad caelestia uocabat. Et, quod maxime doctores iuuare solet, ea, quae agenda docebat, ipse prius agendo praemonstrabat. Erat quippe ante omnia diuinae caritatis igne feruidus, patientiae uirtute modestus, orationum deuotioni solertissime intentus, affabilis omnibus, qui ad se consolationis gratia ueniebant; hoc ipsum quoque orationis loco ducens, si infirmis fratribus opem suae exhortationis tribueret; sciens, quia, qui dixit: 'Diliges Dominum Deum tuum,' dixit et: 'Diliges proximum.' Erat abstinentiae castigatione insignis, erat gratia conpunctionis semper ad caelestia suspensus. Denique cum sacrificium Deo uictimae salutaris offerret, non eleuata in altum uoce, sed profusis ex imo pectore lacrimis, Domino sua uota commendabat.
[27] DUOBUS autem annis in episcopatu peractis repetiit insulam ac monasterium suum, diuino admonitus oraculo, quia dies sibi mortis, uel uitae magis illius, quae sola uita dicenda est, iam adpropiaret introitus; sicut ipse quoque tempore eodem nonnullis, sed uerbis obscurioribus, quae tamen postmodum manifeste intellegerentur, solita sibi simplicitate pandebat; quibusdam autem hoc idem etiam manifeste reuelabat.
Erat enim presbyter uitae uenerabilis nomine Hereberct, iamdudum uiro Dei spiritalis amicitiae foedere copulatus; qui, in insula stagni illius pergrandis, de quo Deruuentionis fluuii primordia erumpunt, uitam ducens solitariam, annis singulis eum uisitare, et monita ab eo perpetuae salutis audire solebat. Hic cum audiret eum ad ciuitatem Lugubaliam deuenisse, uenit ex more, cupiens salutaribus eius exhortationibus ad superna desideria magis magisque accendi. Qui dum sese alterutrum caelestis uitae poculis debriarent, dixit inter alia antistes: 'Memento, frater Heriberct, ut modo, quicquid opus habes, me interroges mecumque loquaris; postquam enim ab inuicem digressi fuerimus, non ultra nos in hoc saeculo carnis obtutibus inuicem aspiciemus. Certus sum namque, quia tempus meae resolutionis instat, et uelox est depositio tabernaculi mei.' Qui haec audiens prouolutus est eius uestigiis, et fusis cum gemitu lacrimis: 'Obsecro,' inquit, 'per Dominum, ne me deseras, sed tui memor sis fidissimi sodalis, rogesque supernam pietatem, ut, cui simul in terris seruiuimus, ad eius uidendam gratiam simul transeamus ad caelos. Nosti enim, quia ad tui oris imperium semper uiuere studui, et, quicquid ignorantia uel fragilitate deliqui, aeque ad tuae uoluntatis examen mox emendare curaui.' Incubuit precibus antistes, statimque edoctus in spiritu inpetrasse se, quod petebat a Domino: 'Surge,' inquit, 'frater mi, et noli plorare, sed gaudio gaude, quia, quod rogauimus, superna nobis clementia donauit.'
Cuius promissi et prophetiae ueritatem sequens rerum astruxit euentus; quia et digredientes ab inuicem non se ultra corporaliter uiderunt, et uno eodemque die, hoc est XIIIo Kalendarum Aprilium, egredientes e corpore spiritus eorum mox beata inuicem uisione coniuncti sunt, atque angelico ministerio pariter ad regnum caeleste translati. Sed Heriberct diutina prius infirmitate decoquitur; illa, ut credibile est, dispensatione dominicae pietatis, ut, siquid minus haberet meriti a beato Cudbercto, suppleret hoc castigans longae egritudinis dolor; quatinus aequatus gratia suo intercessori, sicut uno eodemque tempore cum eo de corpore egredi, ita etiam una atque indissimili sede perpetuac beatitudinis meruisset recipi.
Obiit autem pater reuerentissimus in insula Farne, multum deprecatus fratres, ut ibi quoque sepeliretur, ubi non paruo tempore pro domino militaret. Attamen tandem eorum precibus uictus assensum dedit, ut ad insulam Lindisfarnensium relatus, in ecclesia deponeretur. Quod dum factum esset, episcopatum ecclesiae illius anno uno seruabat uenerabilis antistes Uilfrid, donec eligeretur, qui pro Cudbercto antistes ordinari deberet.
Ordinatus est autem post haec Eadberct uir scientia scripturarum diuinarum simul et praeceptorum caelestium obseruantia, ac maxime elimosynarum operatione insignis; ita ut iuxta legem omnibus annis decimam non solum quadrupedum, uerum etiam frugum omnium, atque pomorum, nec non et uestimentorum partem pauperibus daret.
[28] UOLENS autem latius demonstrare diuina dispensatio, quanta in gloria uir Domini Cudberct post mortem uiueret, cuius ante mortem uita sublimis crebris etiam miraculorum patebat indiciis, transactis sepulturae eius annis XI, inmisit in animo fratrum, ut tollerent ossa illius, quae more mortuorum consumto iam et in puluerem redacto corpore reliquo sicca inuenienda putabant; atque in nouo recondita loculo in eodem quidem loco, sed supra pauimentum dignae uenerationis gratia locarent. Quod dum sibi placuisse Eadbercto antistiti suo referrent, adnuit consilio eorum, iussitque, ut die depositionis eius hoc facere meminissent.' Fecerunt autem ita, et aperientes sepulchrum, inuenerunt corpus totum, quasi adhuc uiueret, integrum et flexibilibus artuum conpagibus multo dormienti quam mortuo similius; sed et uestimenta omnia, quibus indutum erat, non solum intemerata, uerum etiam prisca nouitate et claritudine miranda parebant. Quod ubi uidere fratres, nimio mox timore perculsi, festinarunt referre antistiti, quae inuenerant. Qui tum forte in remotiore ab ecclesia loco refluis undique pelagi fluctibus cincto, solitarius manebat. In hoc etenim semper quadragesimae tempus agere, in hoc XL ante dominicum natale dies in magna continentiae, orationis, et lacrimarum deuotione transigere solebat; in quo etiam uenerabilis praedecessor eius Cudberct, priusquam insulam Farne peteret, aliquandiu secretus Domino militabat.
A dtulerunt autem ei et partem indumentorum, quae corpus sanctum ambierant, quae cum ille et munera gratanter acciperet, et miracula libenter audiret, nam et ipsa indumenta quasi patris adhuc corpori circumdata miro deosculabatur affectu, 'Noua,' inquit, 'indumenta corpori pro his, quae tulistis, circumdate, et sic reponite in arca, quam parastis. Scio autem certissime, quia non diu uacuus remanebit locus ille, qui tanta miraculi caelestis gratia sacratus est; et quam beatus est, cui in eo facultatem quiescendi Dominus totius beatitudinis auctor atque largitor praestare dignabitur.' Haec et huiusmodi plura ubi multis cum lacrimis et magna conpunctione antistes lingua etiam tremente conpleuit, fecerunt fratres, ut iusserat; et inuolutum nouo amictu corpus, nouaque in theca reconditum, supra pauimentum sanctuarii posuerunt.
Nec mora, Deo dilectus antistes Eadberct morbo correptus est acerbo, ac per dies crescente, multumque ingrauescente ardore langoris, non multo post, id est pridie Nonas Maias, etiam ipse migrauit ad Dominum; cuius corpus in sepulchro benedicti patris Cudbercti ponentes, adposuerunt desuper arcam, in qua incorrupta eiusdem patris membra locauerant. In quo etiam loco signa sanitatum aliquoties facta meritis amborum testimonium ferunt, e quibus aliqua in libro uitae illius olim memoriae mandauimus. Sed et in hac historia quaedam, quae nos nuper audisse contigit, superadicere commodum duximus.
[29] ERAT in eodem monasterio frater quidam, nomine Badudegn, tempore non pauco hospitum ministerio deseruiens, qui nunc usque superest, testimonium habens ab uniuersis fratribus, cunctisque superuenientibus hospitibus, quod uir esset multae pietatis ac religionis, iniunctoque sibi officio supernae tantum mercedis gratia subditus. Hic cum quadam die lenas siue saga, quibus in hospitale utebatur, in mari lauasset, rediens domum, repentina medio itinere molestia tactus est, ita ut corruens in terram, et aliquandiu pronus iacens, uix tandem resurgeret. Resurgens autem sensit dimidiam corporis sui partem a capite usque ad pedes paralysis langore depressam, et maximo cum labore baculo innitens domum peruenit. Crescebat morbus paulatim, et nocte superueniente grauior effectus est, ita ut die redeunte uix ipse per se exsurgere aut incedere ualeret. Quo affectus incommodo, concepit utillimum mente consilium, ut ad ecclesiam, quoquo modo posset, perueniens, intraret ad tumbam reuerentissimi patris Cudbercti, ibique genibus flexis supplex supernam pietatem rogaret, ut uel ab huiuscemodi langore, si hoc sibi utile esset, liberaretur; uel, si se tali molestia diutius castigari diuina prouidente gratia oporteret, patienter dolorem ac placida mente sustineret inlatum. Fecit igitur, ut animo disposuerat, et inbecilles artus baculo sustentans intrauit ecclesiam; ac prosternens se ad corpus uiri Dei, pia intentione per eius auxilium Dominum sibi propitium fieri precabatur; atque inter preces uelut in soporem solutus, sentit, ut ipse postea referre erat solitus, quasi magnam latamque manum caput sibi in parte, qua dolebat, tetigisse, eodemque tactu totam illam, quae langore pressa fuerat, corporis sui partem, paulatim fugiente dolore, ac sanitate subsequente, ad pedes usque pertransisse. Quo facto, mox euigilans sanissimus surrexit, ac pro sua sanitate Domino gratias denuo referens, quid erga se actum esset, fratribus indicauit; cunctisque congaudentibus, ad ministerium, quod sollicitus exhibere solebat, quasi flagello probante castigatior, rediit.
Sed et indumenta, quibus Deo dicatum corpus Cudbercti, uel uiuum antea, uel postea defunctum uestierant, etiam ipsa a gratia curandi non uacarunt, sicut in uolumine uitae et uirtutum eius quisque legerit, inueniet.
[30] NEC silentio praetereundum, quod ante triennium per reliquias eius factum, nuper mihi per ipsum, in quo factum est, fratrem innotuit. Est autem factum in monasterio, quod iuxta amnem Dacore constructum ab eo cognomen accepit, cui tunc uir religiosus Suidberct abbatis iure praefuit. Erat in eo quidam adulescens, cui tumor deformis palpebram oculi fedauerat; qui cum per dies crescens oculo interitum minaretur, curabant medici hunc adpositis pigmentorum fomentis emollire, nec ualebant. Quidam abscidendum esse docebant, alii hoc fieri metu maioris periculi uetabant. Cumque tempore non pauco frater praefatus tali incommodo laboraret, neque inminens oculo exitium humana manus curare ualeret, quin per dies augesceret, contigit eum subito diuinae pietatis gratia per sanctissimi patris Cudbercti reliquias sanari. Nam quando fratres sui corpus ipsius post multos sepulturae annos incorruptum reppererunt, tulerunt partem de capillis, quam more reliquiarum rogantibus amicis dare, uel ostendere in signum miraculi possent.
Harum particulam reliquiarum eo tempore habebat penes se quidam de presbyteris eiusdem monasterii nomine Thruidred, qui nunc ipsius monasterii abbas est. Qui cum die quadam ingressus ecclesiam, aperuisset thecam reliquiarum, ut portionem earum roganti amico praestaret, contigit et ipsum adulescentem, cui oculus languebat, in eadem tunc ecclesia adesse. Cumque presbyter portionem, quantam uoluit, amico dedisset, residuum dedit adulescenti, ut suo in loco reponeret. At ille salubri instinctu admonitus, cum accepisset capillos sancti capitis, adposuit palpebrae languenti, et aliquandiu tumorem illum infestum horum adpositione conprimere ac mollire curabat. Quo facto, reliquias, ut iussus erat, sua in theca recondidit, credens suum oculum capillis uiri Dei, quibus adtactus erat, ocius esse sanandum. Neque eum sua fides fefellit. Erat enim, ut referre est solitus, tunc hora circiter secunda diei. Sed cum alia, quaeque dies illa exigebat, cogitaret et faceret, inminente hora ipsius diei sexta, repente contingens oculum ita sanum cum palpebra inuenit, ac si nil umquam in eo deformitatis ac tumoris apparuisset.
HISTORIAM ECCLESIASTICAM GENTIS ANGLORUM: LIBER QUINTUS
[1] SUCCESSIT autem uiro Domini Cudbercto in exercenda uita solitaria, quam in insula Farne ante episcopatus sui tempora gerebat, uir uenerabilis Oidiluald, qui multis annis in monasterio, quod dicitur Inhrypum, acceptum presbyteratus officium condignis gradu ipse consecrabat actibus. Cuius ut meritum, uel uita qualis fuerit, certius clarescat, unum eius narro miraculum, quod mihi unus e fratribus, propter quos et in quibus patratum est, ipse narrauit, uidelicet Gudfrid, uenerabilis Christi famulus et presbyter, qui etiam postea fratribus eiusdem ecclesiae Lindisfarnensis, in qua educatus est, abbatis iure praefuit.
'Ueni,' inquit, 'cum duobus fratribus aliis ad insulam Farne, loqui desiderans cum reuerentissimo patre Oidilualdo; cumque allocutione eius refecti, et benedictione petita domum rediremus, ecce subito, positis nobis in medio mari, interrupta est serenitas, qua uehebamur, et tanta ingruit tamque fera tempestatis hiems, ut neque uelo neque remigio quicquam proficere, neque aliud quam mortem sperare ualeremus. Cumque diu multum cum uento pelagoque frustra certantes, tandem post terga respiceremus, si forte uel ipsam, de qua egressi eramus, insulam aliquo conamine repetere possemus, inuenimus nos undiqueuersum pari tempestate praeclusos, nullamque spem nobis in nobis restare salutis Ubi autem longius uisum leuauimus, uidimus in ipsa insula Farne egressum de latibulis suis amantissimum Deo patrem Oidilualdum iter nostrum inspicere. Audito etenim fragore procellarum ac feruentis oceani exierat uidere, quid nobis accideret; cumque nos in labore ac desperatione positos cerneret, flectebat genua sua ad patrem Domini nostri Iesu Christi pro nostra uita et salute precaturus. Et cum orationem conpleret, simul tumida aequora placauit; adeo ut, cessante per omnia saeuitia tempestatis, secundi nos uenti ad terram usque per plana maris terga comitarentur. Cumque euadentes ad terram, nauiculam quoque nostram ab undis exportaremus, mox eadem, quae nostri gratia modicum siluerat, tempestas rediit, et toto illo die multum furere non cessauit; ut palam daretur intellegi, quia modica illa, quae prouenerat, intercapedo quietis, ad uiri Dei preces nostrae euasionis gratia caelitus donata est.'
Mansit autem idem uir Dei in insula Farne XII annis, ibidemque defunctus; sed in insula Lindisfarnensi iuxta praefatorum corpora episcoporum in ecclesia beati apostoli Petri sepultus est. Gesta uero sunt haec temporibus Aldfridi regis, qui post fratrem suum Ecgfridum genti Nordanhymbrorum X et VIIII annis praefuit.
[2] CUIUS regni principio defuncto Eata episcopo, Iohannes uir sanctus Hagustaldensis ecclesiae praesulatum suscepit; de quo plura uirtutum miracula, qui eum familiariter nouerunt, dicere solent, et maxime uir reuerentissimus ac ueracissimus Bercthun, diaconus quondam eius, nunc autem abbas monasterii, quod uocatur Inderauuda, id est In silua Derorum; e quibus aliqua memoriae tradere commodum duximus.
Est mansio quaedam secretior, nemore raro et uallo circumdata, non longe ab Hagustaldensi ecclesia, id est unius ferme miliarii et dimidii spatio interfluente Tino amne separata, habens clymeterium sancti Michahelis archangeli, in qua uir Dei saepius, ubi oportunitas adridebat temporis, et maxime in quadragesima, manere cum paucis, atque orationibus ac lectioni quietus operam dare consueuerat. Cumque tempore quodam, incipiente quadragesima, ibidem mansurus adueniret, iussit suis quaerere pauperem aliquem maiore infirmitate uel inopia grauatum, quem secum habere illis diebus ad faciendam elimosynam possent; sic enim semper facere solebat.
Erat autem in uilla non longe posita quidam adulescens mutus, episcopo notus, nam saepius ante illum percipiendae elimosynae gratia uenire consueuerat, qui ne unum quidem sermonem umquam profari poterat; sed et scabiem tantam ac furfures habebat in capite, ut nil umquam capillorum ei in superiore parte capitis nasci ualeret, tantum in circuitu horridi crines stare uidebantur. Hunc ergo adduci praecipit episcopus, et ei in conseptis eiusdem mansionis paruum tugurium fieri, in quo manens cotidianam ab eis stipem acciperet. Cumque una quadragesimae esset impleta septimana, sequente dominica iussit ad se intrare pauperem, ingresso linguam proferre ex ore, ac sibi ostendere iussit; et adprehendens eum de mento, signum sanctae crucis linguae eius inpressit, quam signatam reuocare in os, et loqui illum praecepit: 'Dicito,' inquiens, 'aliquod uerbum, dicito gae,' quod est lingua Anglorum uerbum adfirmandi et consentiendi, id est, etiam. Dixit ille statim, soluto uinculo linguae, quod iussus erat. Addidit episcopus nomina litterarum: 'Dicito A'; dixit ille A. 'Dicito B'; dixit ille et hoc. Cumque singula litterarum nomina dicente episcopo responderet, addidit et syllabas ac uerba dicenda illi proponere. Et cum in omnibus consequenter responderet, praecepit eum sententias longiores dicere, et fecit; neque ultra cessauit tota die illa et nocte sequente, quantum uigilare potuit, ut ferunt, qui praesentes fuere, loqui aliquid, et arcana suae cogitationis ac uoluntatis, quod numquam antea potuit, aliis ostendere; in similitudinem illius diu claudi, qui curatus ab apostolis Petro et Iohanne, exiliens stetit, et ambulabat; et intrauit cum illis in templum, ambulans, et exiliens, et laudans Dominum; gaudens nimirum uti officio pedum, quo tanto erat tempore destitutus. Cuius sanitati congaudens episcopus praecepit medico etiam sanandae scabredini capitis eius curam adhibere.
Fecit, ut iusserat, et iuuante benedictione ac precibus antistitis, nata est cum sanitate cutis uenusta species capillorum, factusque est iuuenis limpidus uultu et loquella promtus, capillis pulcherrime crispis, qui ante fuerat deformis, pauper, et mutus. Sicque de percepta laetatus sospitate, offerente etiam ei episcopo, ut in sua familia manendi locum acciperet, magis domum reuersus est.
[3] NARRAUIT idem Bercthun et aliud de praefato antistite miraculum: quia cum reuerentissimus uir Uilfrid post longum exilium in episcopatum esset Hagustaldensis ecclesiae receptus, et idem Iohannes, defuncto Bosa uiro multae sanctitatis et humilitatis, episcopus pro eo Eboraci substitutus, uenerit ipse tempore quodam ad monasterium uirginum in loco, qui uocatur Uetadun, cui tunc Heriburg abbatissa praefuit. 'Ubi cum uenissemus,' inquit, 'et magno uniuersorum gaudio suscepti essemus, indicauit nobis abbatissa, quia quaedam de numero uirginum, quae erat filia ipsius carnalis, grauissimo langore teneretur; quia flebotomata est nuper in brachio, et cum esset in studio, tacta est infirmitate repentini doloris, quo mox increscente, magis grauatum est brachium illud uulneratum, ac uersum in tumorem adeo, ut uix duabus manibus circumplecti posset, ipsaque iacens in lecto prae nimietate doloris iam moritura uideretur. Rogauit ergo episcopum abbatissa, ut intrare ad eam, ac benedicere illam dignaretur, quia crederet eam ad benedictionem uel tactum illius mox melius habituram. Interrogans autem ille, quando flebotomata esset puella, et ut cognouit, quia in luna quarta, dixit: 'Multum insipienter et indocte fecistis in luna IIII flebotomando. Memini enim beatae memoriae Theodorum archiepiscopum dicere, quia periculosa sit satis illius temporis flebotomia, quando et lumen lunae, et reuma oceani in cremento est. Et quid ego possum puellae, si moritura est, facere?' At illa instantius obsecrans pro filia, quam oppido diligebat, nam et abbatissam eam pro se facere disposuerat, tandem obtinuit, ut ad languentem intraret. Intrauit ergo me secum adsumto ad uirginem, quae iacebat multo, ut dixi, dolore constricta, et brachio in tantum grossescente, ut nihil prorsus in cubito flexionis haberet; et adstans dixit orationem super illam, ac benedicens egressus est. Cumque post haec hora conpetente consideremus ad mensam, adueniens quidam clamauit me foras, et ait: 'Postulat Quoenburg' (hoc enim erat nomen uirginis), 'ut ocius regrediaris ad eam.' Quod dum facerem, repperi illam ingrediens uultu hilariorem, et uelut sospiti similem. Et dum adsiderem illi, dixit: 'Uis petamus bibere?' At ego: 'Uolo,' inquam, 'et multum delector, si potes.' Cumque oblato poculo biberemus ambo, coepit mihi dicere, quia 'ex quo episcopus oratione pro me et benedictione conpleta egressus est, statim melius habere incipio; etsi necdum uires pristinas recepi, dolor tamen omnis et de brachio, ubi ardentior inerat, et de toto meo corpore, uelut ipso episcopo foras eum exportante, funditus ablatus est, tametsi tumor adhuc brachii manere uidetur.' Abeuntibus autem nobis inde, continuo fugatum dolorem membrorum fuga quoque tumoris horrendi secuta est; et erepta morti ac doloribus uirgo, laudes Domino Saluatori una cum ceteris, qui ibi erant, seruis illius referebat.'
[4] ALIUD quoque non multum huic dissimile miraculum de praefato antistite narrauit idem abbas, dicens: 'Uilla erat comitis cuiusdam, qui uocabatur Puch, non longe a monasterio nostro, id est duum ferme milium spatio separata; cuius coniux XL ferme diebus erat acerbissimo langore detenta, ita ut tribus septimanis non posset de cubiculo, in quo iacebat, foras efferri. Contigit autem eo tempore uirum Dei illo ad dedicandam ecclesiam ab eodem comite uocari. Cumque dedicata esset ecclesia, rogauit comes eum ad prandendum in domum suam ingredi. Rennuit episcopus dicens se ad monasterium, quod proxime erat, debere reuerti. At ille obnixius precibus instans, uouit etiam se elimosynas pauperibus daturum, dummodo ille dignaretur eo die domum suam ingrediens ieiunium soluere. Rogaui et ego una cum illo, promittens etiam me elimosynas in alimoniam inopum dare, dum ille domum comitis pransurus, ac benedictionem daturus intraret. Cumque hoc tarde ac difficulter inpetraremus, intrauimus ad reficiendum. Miserat autem episcopus mulieri, quae infirma iacebat, de aqua benedicta, quam in dedicationem ecclesiae consecrauerat, per unum de his, qui mecum uenerant, fratribus; praecipiens, ut gustandam illi daret, et, ubicumque maximum ei dolorem inesse didicisset, de ipsa eam aqua lauaret. Quod ut factum est, surrexit statim mulier sana, et non solum se infirmitate longa carere, sed et perditas dudum uires recepisse sentiens, obtulit poculum episcopo ac nobis; coeptumque ministerium nobis omnibus propinandi usque ad prandium conpletum non omisit; imitata socrum beati Petri, quae cum febrium fuisset ardoribus fatigata, ad tactum manus dominicae surrexit, et sanitate simul ac uirtute recepta ministrabat eis.'
[5] ALIO item tempore uocatus ad dedicandam ecclesiam comitis uocabulo Addi, cum postulatum conplesset ministerium, rogatus est ab eodem comite intrare ad unum de pueris eius, qui acerrima egritudine premebatur, ita ut, deficiente penitus omni membrorum officio, iamiamque moriturus esse uideretur; cui etiam loculus iam tunc erat praeparatus, in quo defunctus condi deberet. Addidit autem uir etiam lacrimas precibus, diligenter obsecrans, ut intraret oraturus pro illo, quia multum necessaria sibi esset uita ipsius; crederet uero, quia, si ille ei manum inponere, atque eum benedicere uoluisset, statim melius haberet. Intrauit ergo illo episcopus, et uidit eum mestis omnibus iam morti proximum, positumque loculum iuxta eum, in quo sepeliendus poni deberet; dixitque orationem, ac benedixit eum, et egrediens dixit solito consolantium sermone: 'Bene conualescas, et cito.' Cumque post haec sederent ad mensam, misit puer ad dominum suum, rogans sibi poculum uini mittere, quia sitiret. Gauisus ille multum, quia bibere posset, misit ei calicem uini benedictum ab episcopo; quem ut bibit, surrexit continuo, et ueterno infirmitatis discusso, induit se ipse uestimentis suis; et egressus inde intrauit, ac salutauit episcopum et conuiuas, dicens, quia ipse quoque delectaretur manducare et bibere cum eis. Iusserunt eum sedere secum ad epulas, multum gaudentes de sospitate illius. Residebat, uescebatur, bibebat, laetabatur, quasi unus e conuiuis agebat; et multis post haec annis uiuens, in eadem, quam acceperat, salute permansit. Hoc autem miraculum memoratus abbas non se praesente factum, sed ab his, qui praesentes fuere, sibi perhibet esse relatum.
[6] NEQUE hoc praetereundum silentio, quod famulus Christi Heribald in se ipso ab eo factum solet narrare miraculum, qui tunc quidem in clero illius conuersatus, nunc monasterio, quod est iuxta ostium Tini fluminis, abbatis iure praeest. 'Uitam,' inquit, 'illius, quantum hominibus aestimare fas est, quod praesens optime cognoui, per omnia episcopo dignam esse conperi. Sed et cuius meriti apud internum testem habitus sit, et in multis aliis, et in me ipso maxime expertus sum; quippe quem ab ipso, ut ita dicam, mortis limite reuocans, ad uiam uitae sua oratione ac benedictione reduxit. Nam cum primaeuo adulescentiae tempore in clero illius degerem, legendi quidem canendique studiis traditus, sed non adhuc animum perfecte a iuuenilibus cohibens inlecebris, contigit die quadam nos iter agentes cum illo deuenisse in uiam planam et amplam, aptamque cursui equorum; coeperuntque iuuenes, qui cum ipso erant, maxime laici, postulare episcopum, ut cursu maiore equos suos inuicem probare liceret. At ille primo negauit, otiosum dicens esse, quod desiderabant; sed ad ultimum multorum unanima intentione deuictus: "Facite," inquit, "si uultis, ita tamen, ut Herebald ab illo se certamine funditus abstineat." Porro ipse diligentius obsecrans, ut et mihi certandi cum illis copia daretur, (fidebam namque equo, quem mihi ipse optimum donauerat), nequaquam inpetrare potui.
'At cum saepius huc atque illuc, spectante me et episcopo, concitatis in cursum equis reuerterentur; et ipse lasciuo superatus animo non me potui cohibere, sed, prohibente licet illo, ludentibus me miscui, et simul cursu equi contendere coepi. Quod dum agerem, audiui illum post tergum mihi cum gemitu dicentem: "O quam magnum uae facis mihi sic equitando!" Et ego audiens, nihilominus coeptis institi uetitis. Nec mora, dum feruens equus quoddam itineris concauum ualentiore impetu transiliret, lapsus decidi, et mox uelut emoriens sensum penitus motumque omnem perdidi. Erat namque illo in loco lapis terrae aequalis obtectus cespite tenui, neque ullus alter in tota illa campi planitie lapis inueniri poterat; casuque euenit, uel potius diuina prouisione ad puniendam inoboedientiae meae culpam, ut hunc capite ac manu, quam capiti ruens subposueram, tangerem, atque infracto pollice capitis quoque iunctura solueretur; et ego, ut dixi, simillimus mortuo fierem. Et quia moueri non poteram, tetenderunt ibidem papilionem, in quo iacerem. Erat autem hora diei circiter septima, a qua ad uesperam usque quietus et quasi mortuus permanens, tunc paululum reuiuisco, ferorque domum a sociis, ac tacitus tota nocte perduro. Uomebam autem sanguinem, eo quod et interanea essent ruendo conuulsa. At episcopus grauissime de casu et interitu meo dolebat, eo quod me speciali diligeret affectu; nec uoluit nocte illa iuxta morem cum clericis suis manere, uerum solus in oratione persistens noctem ducebat peruigilem, pro mea, ut reor, sospitate supernae pietati supplicans. Et mane primo ingressus ad me, ac dicta super me oratione, uocauit me nomine meo, et quasi de somno graui excitatum interrogauit, si nossem, quis esset, qui loqueretur ad me. At ego aperiens oculos aio: "Etiam; tu es antistes meus amatus." "Potes," inquit, "uiuere?" Et ego: "Possum," inquam, "per orationes uestras, si uoluerit Dominus."
'Qui inponens capiti meo manum, cum uerbis benedictionis, rediit ad orandum; et post pusillum me reuisens, inuenit sedentem, et iam loqui ualentem; coepitque me interrogare, diuino, ut mox patuit, admonitus instinctu, an me esse baptizatum absque scrupulo nossem. Cui ego absque ulla me hoc dubietate scire respondi, quia salutari fonte in remissionem peccatorum essem ablutus; et nomen presbyteri, a quo me baptizatum noueram, dixi. At ille: "Si ab hoc," inquit, "sacerdote baptizatus es, non es perfecte baptizatus; noui namque eum, et quia cum esset presbyter ordinatus, nullatenus propter ingenii tarditatem potuit cathecizandi uel baptizandi ministerium discere, propter quod et ipse illum ab huius praesumtione ministerii, quod regulariter inplere nequibat, omnimodis cessare praecepi." Quibus dictis eadem hora me cathecizare ipse curauit; factumque est, ut, exsufflante illo in faciem meam, confestim me melius habere sentirem. Uocauit autem medicum, et dissolutam mihi emicranii iuncturam conponere atque alligare iussit. Tantumque mox accepta eius benedictione conualui, ut in crastinum ascendens equum cum ipso iter in alium locum facerem; nec multo post plene curatus uitali etiam unda perfusus sum.'
Mansit autem in episcopatu annis XXXIII, et sic caelestia regna conscendens, sepultus est in porticu sancti Petri in monasterio suo, quod dicitur In silua Derorum, anno ab incarnatione dominica DCCo XXIo. Nam cum prae maiore senectute minus episcopatui administrando sufficeret, ordinato in episcopatum Eboracensis ecclesiae Uilfrido presbytero suo, secessit ad monasterium praefatum, ibique uitam in Deo digna conuersatione conpleuit.
[7] ANNO autem regni Aldfridi tertio, Caedualla, rex Occidentalium Saxonum, cum genti suae duobus annis strenuissime praeesset, relicto imperio propter Dominum regnumque perpetuum, uenit Romam; hoc sibi gloriae singularis desiderans adipisci, ut ad limina beatorum apostolorum fonte baptismatis ablueretur, in quo solo didicerat generi humano patere uitae caelestis introitum; simul etiam sperans, quia mox baptizatus, carne solutus ad aeterna gaudia iam mundus transiret; quod utrumque, ut mente disposuerat, Domino iuuante conpletum est. Etenim illo perueniens, pontificatum agente Sergio, baptizatus est die sancto sabbati paschalis anno ab incarnatione Domini DCLXXXVIIII; et in albis adhuc positus, langore correptus, XIIo. Kalendarum Maiarum die solutus a carne, et beatorum est regno sociatus in caelis. Cui etiam tempore baptismatis papa memoratus Petri nomen inposuerat, ut beatissimo apostolorum principi, ad cuius sacratissimum corpus a finibus terrae pio ductus amore uenerat, etiam nominis ipsius consortio iungeretur; qui in eius quoque ecclesia sepultus est; et iubente pontifice epitaphium in eius monumento scriptum, in quo et memoria deuotionis ipsius fixa per saecula maneret, et legentes quoque uel audientes exemplum facti ad studium religionis accenderet. Scriptum est ergo hoc modo:
Culmen, opes, subolem, pollentia regna, triumphos, Exuuias, proceres, moenia, castra, lares;
Quaeque patrum uirtus, et quae congesserat ipse Caedual armipotens, liquit amore Dei;
Ut Petrum, sedemque Petri rex cerneret hospes, Cuius fonte meras sumeret almus aquas,
Splendificumque iubar radianti carperet haustu, Ex quo uiuificus fulgor ubique fluit.
Percipiensque alacer rediuiuae praemia uitae, Barbaricam rabiem, nomen et inde suum
Conuersus conuertit ouans; Petrumque uocari Sergius antistes iussit, ut ipse pater
Fonte renascentis, quem Christi gratia purgans Protinus albatum uexit in arce poli.
Mira fides regis, clementia maxima Christi, Cuius consilium nullus adire potest!
Sospes enim ueniens supremo ex orbe Britanni, Per uarias gentes, per freta, perque uias,
Urbem Romuleam uidit, templumque uerendum Aspexit Petri mystica dona gerens.
Candidus inter oues Christi sociabilis ibit; Corpore nam tumulum, mente superna tenet.
Conmutasse magis sceptrorum insignia credas, Quem regnum Christi promeruisse uides.
Hic depositus est Caedual, qui et Petrus, rex Saxonum, sub die XII Kalendarum Maiarum, indictione II; qui uixit annos plus minus XXX, imperante domno Iustiniano piissimo Augusto, anno eius consulatus IIII, pontificante apostolico uiro domno Sergio papa anno secundo.
Abeunte autem Romam Caedualla, successit in regnum Ini de stirpe regia; qui cum XXXVII annis imperium tenuisset gentis illius, et ipse relicto regno ac iuuenioribus commendato, ad limina beatorum apostolorum Gregorio pontificatum tenente profectus est, cupiens in uicinia sanctorum locorum ad tempus peregrinari in terris, quo familiarius a sanctis recipi mereretur in caelis; quod his temporibus plures de gente Anglorum, nobiles, ignobiles, laici, clerici, uiri ac feminae certatim facere consuerunt.
[8] ANNO autem post hunc, quo Caedualla Romae defunctus est, proximo, id est DCXC incarnationis dominicae, Theodorus beatae memoriae archiepiscopus, senex et plenus dierum, id est annorum LXXXVIII, defunctus est; quem se numerum annorum fuisse habiturum ipse iamdudum somni reuelatione edoctus, suis praedicere solebat. Mansit autem in episcopatu annis XXII, sepultusque est in ecclesia sancti Petri, in qua omnium episcoporum Doruuernensium sunt corpora deposita; de quo una cum consortibus eiusdem sui gradus recte ac ueraciter dici potest, quia 'corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum uiuet in generationes et generationes.' Ut enim breuiter dicam, tantum profectus spiritalis tempore praesulatus illius Anglorum ecclesiae, quantum numquam antea potuere, ceperunt. Cuius personam, uitam, aetatem, et obitum, epitaphium quoque monumenti ipsius uersibus heroicis XXX et IIII palam ac lucide cunctis illo aduenientibus pandit; quorum primi sunt hi:
Hic sacer in tumba pausat cum corpore pracsul, Quem nunc Theodorum lingua Pelasga uocat.
Princeps pontificum, felix summusque sacerdos Limpida discipulis dogmata disseruit.
Ultimi autem hi:
Namque diem nonamdecimam September habebat, Cum carnis claustra spiritus egreditur.
Alma nouae scandens felix consortia uitae, Ciuibus angelicis iunctus in arce poli.
Successit autem Theodoro in episcopatum Berctuald, qui erat abbas in monasterio, quod iuxta ostium aquilonale fluminis Genladae positum, Racuulfe nuncupatur; uir et ipse scientia scripturarum inbutus, sed et ecclesiasticis simul ac monasterialibus disciplinis summe instructus, tametsi praedecessori suo minime conparandus; qui electus est quidem in episcopatum anno dominicae incarnationis DCXC secundo, die primo mensis Iulii, regnantibus in Cantia Uictredo et Suæbhardo; ordinatus autem anno sequente tertio die Kalendarum Iuliarum dominica a Goduine metropolitano episcopo Galliarum; et sedit in sede sua pridie Kalendarum Septembrium dominica; qui inter multos, quos ordinauit antistites, etiam Gebmundo Hrofensis ecclesiae praesule defuncto, Tobiam pro illo consecrauit, uirum Latina, Greca, et Saxonica lingua atque eruditione multipliciter instructum.
[9] EO tempore uenerabilis et cum omni honorificentia nominandus famulus Christi et sacerdos Ecgberct, quem in Hibernia insula peregrinam ducere uitam pro adipiscenda in caelis patria retulimus, proposuit animo pluribus prodesse; id est inito opere apostolico, uerbum Dei aliquibus earum, quae nondum audierant, gentibus euangelizando committere; quarum in Germania plurimas nouerat esse nationes, a quibus Angli uel Saxones, qui nunc Brittaniam incolunt, genus et originem duxisse noscuntur; unde hactenus a uicina gente Brettonum corrupte Garmani nuncupantur. Sunt autem Fresones, Rugini, Danai, Hunni, Antiqui Saxones, Boructuari; sunt alii perplures hisdem in partibus populi paganis adhuc ritibus seruientes, ad quos uenire praefatus Christi miles circumnauigata Brittania disposuit, siquos forte ex illis ereptos Satanae ad Christum transferre ualeret; uel, si hoc fieri non posset, Romam uenire ad uidenda atque adoranda beatorum apostolorum ac martyrum Christi limina cogitauit.
Sed ne aliquid horum perficeret, superna illa oracula simul et opera restiterunt. Siquidem electis sociis strenuissimis et ad praedicandum uerbum idoneis, utpote actione simul et eruditione praeclaris, praeparatis omnibus, quae nauigantibus esse necessaria uidebantur, uenit die quadam mane primo ad eum unus de fratribus, discipulus quondam in Brittania et minister Deo dilecti sacerdotis Boisili (cum esset idem Boisil praepositus monasterii Mailrosensis sub abbate Eata, ut supra narrauimus ,referens ei uisionem, quae sibi eadem nocte apparuisset: 'Cum expletis,' inquiens, 'hymnis matutinalibus in lectulo membra posuissem, ac leuis mihi somnus obrepsisset, apparuit magister quondam meus, et nutritor amantissimus Boisil, interrogauitque me, an eum cognoscere possem. Aio: "Etiam; tu es enim Boisil." At ille: "Ad hoc," inquit, "ueni, ut responsum Domini Saluatoris Ecgbercto adferam, quod te tamen referente oportet ad illum uenire. Dic ergo illi, quia non ualet iter, quod proposuit, inplere; Dei enim uoluntatis est, ut ad Columbae monasteria magis docenda pergat."' Erat autem Columba primus doctor fidei Christianae transmontanis Pictis ad aquilonem, primusque fundator monasterii, quod in Hii insula multis diu Scottorum Pictorumque populis uenerabile mansit. Qui uidelicet Columba nunc a nonnullis conposito a cella et Columba nomine Columcelli uocatur. Audiens autem uerba uisionis Ecgberct, praecepit fratri, qui retulerat, ne cuiquam haec alteri referret, ne forte inlusoria esset uisio. Ipse autem tacitus rem considerans, ueram esse timebat; nec tamen a praeparando itinere, quo ad gentes docendas iret, cessare uolebat.
At post dies paucos rursum uenit ad eum praefatus frater, dicens, quia et ea nocte sibi post expletos matutinos Boisil per uisum apparuerit, dicens: 'Quare tam neglegenter ac tepide dixisti Ecgbercto, quae tibi dicenda praecepi? At nunc uade et dic illi, quia, uelit nolit, debet ad monasteria Columbae uenire, quia aratra eorum non recte incedunt; oportet autem eum ad rectum haec tramitem reuocare.' Qui haec audiens denuo praecepit fratri, ne haec cui patefaceret. Ipse uero, tametsi certus est factus de uisione, nihilominus temtauit iter dispositum cum fratribus memoratis incipere. Cumque iam naui inposuissent, quae tanti itineris necessitas poscebat, atque oportunos aliquot dies uentos expectarent, facta est nocte quadam tam saeua tempestas, quae perditis nonnulla ex parte his, quae in naui erant, rebus, ipsam in latus iacentem inter undas relinqueret; saluata sunt tamen omnia, quae erant Ecgbercti et sociorum eius. Tum ipse quasi propheticum illud dicens, quia 'propter me est tempestas haec,' subtraxit se illi profectioni, et remanere domi passus est.
At uero unus de sociis eius, uocabulo Uictberct, cum esset et ipse contemtu mundi ac doctrinae scientia insignis, (nam multos annos in Hibernia peregrinus anchoreticam in magna perfectione uitam egerat), ascendit nauem, et Fresiam perueniens, duobus annis continuis genti illi ac regi eius Rathbedo uerbum salutis praedicabat, neque aliquem tanti laboris fructum apud barbaros inuenit auditores. Tum reuersus ad dilectae locum peregrinationis, solito in silentio uacare Domino coepit; et quoniam externis prodesse ad fidem non poterat, suis amplius ex uirtutum exemplis prodesse curabat.
[10] UT autem uidit uir Domini Ecgberct, quia nec ipse ad praedicandum gentibus uenire permittebatur, retentus ob aliam sanctae ecclesiae utilitatem, de qua oraculo fuerat praemonitus; nec Uictberct illas deueniens in partes quicquam proficiebat, temtauit adhuc in opus uerbi mittere uiros sanctos et industrios, in quibus eximius Uilbrord presbyteri gradu et merito praefulgebat. Qui cum illo aduenissent, erant autem numero XII, diuertentes ad Pippinum ducem Francorum, gratanter ab illo suscepti sunt; et quia nuper citeriorem Fresiam expulso inde Rathbedo rege ceperat, illo eos ad praedicandum misit; ipse quoque imperiali auctoritate iuuans, ne qui praedicantibus quicquam molestiae inferret; multisque eos, qui fidem suscipere uellent, beneficiis adtollens; unde factum est, opitulante gratia diuina, ut multos in breui ab idolatria ad fidem conuerterent Christi.
Horum secuti exempla duo quidam presbyteri de natione Anglorum, qui in Hibernia multo tempore pro aeterna patria exulauerant, uenerunt ad prouinciam Antiquorum Saxonum, si forte aliquos ibidem praedicando Christo adquirere possent. Erant autem unius ambo, sicut deuotionis, sic etiam uocabuli; nam uterque eorum appellabatur Heuuald; ea tamen distinctione, ut pro diuersa capillorum specie unus Niger Heuuald, alter Albus Heuuald diceretur; quorum uterque pietate religionis inbutus, sed Niger Heuuald magis sacrarum litterarum erat scientia institutus. Qui uenientes in prouinciam intrauerunt hospitium cuiusdam uilici, petieruntque ab eo, ut transmitterentur ad satrapam, qui super eum erat, eo quod haberent aliquid legationis et causae utilis, quod deberent ad illum perferre. Non enim habent regem idem Antiqui Saxones, sed satrapas plurimos suae genti praepositos, qui ingruente belli articulo mittunt aequaliter sortes, et, quemcumque sors ostenderit, hunc tempore belli ducem omnes sequuntur, huic obtemperant; peracto autem bello, rursum aequalis potentiae omnes fiunt satrapae. Suscepit ergo eos uilicus, et promittens se mittere eos ad satrapam, qui super se erat, ut petebant, aliquot diebus secum retinuit.
Qui cum cogniti essent a barbaris, quod essent alterius religionis, (nam et psalmis semper atque orationibus uacabant, et cotidie sacrificium Deo uictimae salutaris offerebant, habentes secum uascula sacra et tabulam altaris uice dedicatam), suspecti sunt habiti, quia, si peruenirent ad satrapam, et loquerentur cum illo, auerterent illum a diis suis, et ad nouam Christianae fidei religionem transferrent, sicque paulatim omnis eorum prouincia ueterem cogeretur noua mutare culturam. Itaque rapuerunt eos subito, et interemerunt; Album quidem Heuualdum ueloci occisione gladii, Nigellum autem longo suppliciorum cruciatu, et horrenda membrorum omnium discerptione; quos interemtos in Rheno proiecerunt. Quod cum satrapa ille, quem uidere uolebant, audisset, iratus est ualde, quod ad se uenire uolentes peregrini non permitterentur; et mittens occidit uicanos illos omnes, uicumque incendio consumsit. Passi sunt autem praefati sacerdotes et famuli Christi Vo. Nonarum Octobrium die.
Nec martyrio eorum caelestia defuere miracula. Nam cum peremta eorum corpora amni, ut diximus, a paganis essent iniecta, contigit, ut haec contra impetum fluuii decurrentis, per XL fere milia passuum, ad ea usque loca, ubi illorum erant socii, transferrentur. Sed et radius lucis permaximus, atque ad caelum usque altus, omni nocte supra locum fulgebat illum, ubicumque ea peruenisse contingeret, et hoc etiam paganis, qui eos occiderant, intuentibus. Sed et unus ex eis in uisione nocturna apparuit cuidam de sociis suis, cui nomen erat Tilmon, uiro inlustri, et ad saeculum quoque nobili, qui de milite factus fuerat monachus; indicans, quod eo loci corpora eorum posset inuenire, ubi lucem de caelo terris radiasse conspiceret. Quod ita conpletum est. Inuenta namque eorum corpora iuxta honorem martyribus condignum recondita sunt, et dies passionis uel inuentionis eorum congrua illis in locis ueneratione celebratus. Denique gloriosissimus dux Francorum Pippin, ubi haec conperiit, misit, et adducta ad se eorum corpora condidit cum multa gloria in ecclesia Coloniae ciuitatis iuxta Rhenum. Fertur autem, quia in loco, quo occisi sunt, fons ebullierit, qui in eodem loco usque hodie copiosa fluenti sui dona profundat.
[11] PRIMIS sane temporibus aduentus eorum in Fresiam, mox ut conperiit Uilbrord datam sibi a principe licentiam ibidem praedicandi, accelerauit uenire Romam, cuius sedi apostolicae tunc Sergius papa praeerat, ut cum eius licentia et benedictione desideratum euangelizandi gentibus opus iniret; simul et reliquias beatorum apostolorum ac martyrum Christi ab eo se sperans accipere, ut dum in gente, cui praedicaret, destructis idolis ecclesias institueret, haberet in promtu reliquias sanctorum, quas ibi introduceret; quibusque ibidem depositis, consequenter in eorum honorem, quorum essent illae, singula quaeque loca dedicaret. Sed et alia perplura, quae tanti operis negotium quaerebat, uel ibi discere uel inde accipere cupiebat. In quibus omnibus cum sui uoti compos esset effectus, ad praedicandum rediit.
Quo tempore fratres, qui erant in Fresia uerbi ministerio mancipati, elegerunt ex suo numero uirum modestum moribus, et mansuetum corde, Suidberctum, qui eis ordinaretur antistes, quem Brittaniam destinatum ad petitionem eorum ordinauit reuerentissimus Uilfrid episcopus, qui tum forte patria pulsus in Merciorum regionibus exulabat. Non enim eo tempore habebat episcopum Cantia, defuncto quidem Theodoro, sed necdum Berctualdo successore eius, qui trans mare ordinandus ierat, ad sedem episcopatus sui reuerso.
Qui uidelicet Suidberct accepto episcopatu, de Brittania regressus, non multo post ad gentem Boructuarorum secessit, ac multos eorum praedicando ad uiam ueritatis perduxit. Sed expugnatis non longo post tempore Boructuaris a gente Antiquorum Saxonum, dispersi sunt quolibet hi, qui uerbum receperant; ipse antistes cum quibusdam Pippinum petiit, qui interpellante Bliththrydae coniuge sua, dedit ei locum mansionis in insula quadam Hreni, quae lingua eorum uocatur In litore; in qua ipse, constructo monasterio, quod hactenus heredes possident eius, aliquandiu continentissimam gessit uitam, ibique diem clausit ultimum.
Postquam uero per annos aliquot in Fresia, qui aduenerant, docuerunt, misit Pippin fauente omnium consensu uirum uenerabilem Uilbrordum Romam, cuius adhuc pontificatum Sergius habebat, postulans. ut eidem Fresonum genti archiepiscopus ordinaretur. Quod ita, ut petierat, inpletum est, anno ab incarnatione Domini DCXCVI. Ordinatus est autem in ecclesia sanctae martyris Ceciliae, die natalis eius, inposito sibi a papa memorato nomine Clementis; ac mox remissus ad sedem episcopatus sui, id est post dies XIIII, ex quo in urbem uenerat.
Donauit autem ei Pippin locum cathedrae episcopalis in castello suo inlustri, quod antiquo gentium illarum uerbo Uiltaburg, id est Oppidum Uiltorum, lingua autem Gallica Traiectum uocatur; in quo aedificata ecclesia, reuerentissimus pontifex longe lateque uerbum fidei praedicans, multosque ab errore reuocans, plures per illas regiones ecclesias, sed et monasteria nonnulla construxit. Nam non multo post alios quoque illis in regionibus ipse constituit antistites ex eorum numero fratrum, qui uel secum, uel post se illo ad praedicandum uenerant; ex quibus aliquanti iam dormierunt in Domino. Ipse autem Uilbrord, cognomento Clemens, adhuc superest, longa iam uenerabilis aetate, utpote tricesimum et sextum in episcopatu habens annum, et post multiplices militiae caelestis agones ad praemia remunerationis supernae tota mente suspirans.
[12] HIS temporibus miraculum memorabile et antiquorum simile in Brittania factum est. Namque ad excitationem uiuentium de morte animae, quidam aliquandiu mortuus ad uitam resurrexit corporis, et multa memoratu digna, quae uiderat, narrauit; e quibus hic aliqua breuiter perstringenda esse putaui. Erat ergo pater familias in regione Nordanhymbrorum, quae uocatur Incuneningum, religiosam cum domu sua gerens uitam; qui infirmitate corporis tactus, et hac crescente per dies, ad extrema perductus, primo tempore noctis defunctus est; sed diluculo reuiuiscens, ac repente residens, omnes, qui corpori flentes adsederant, timore inmenso perculsos in fugam conuertit; uxor tantum, quae amplius amabat, quamuis multum tremens et pauida, remansit. Quam ille consolatus: 'Noli,' inquit, 'timere, quia iam uere surrexi a morte, qua tenebar, et apud homines sum iterum uiuere permissus; non tamen ea mihi, qua ante consueram, conuersatione, sed multum dissimili ex hoc tempore uiuendum est.' Statimque surgens, abiit ad uillulae oratorium, et usque ad diem in oratione persistens, mox omnem, quam possederat, substantiam in tres diuisit portiones, e quibus unam coniugi, alteram filiis tradidit, tertiam sibi ipse retentans, statim pauperibus distribuit. Nec multo post saeculi curis absolutus ad monasterium Mailros, quod Tuidi fluminis circumflexu maxima ex parte clauditur, peruenit; acceptaque tonsura, locum secretae mansionis, quam praeuiderat abbas, intrauit; et ibi usque ad diem mortis in tanta mentis et corporis contritione durauit, ut multa illum, quae alios laterent, uel horrenda uel desideranda uidisse, etiamsi lingua sileret, uita loqueretur.
Narrabat autem hoc modo, quod uiderat: 'Lucidus,' inquiens, 'aspectu et clarus erat indumento, qui me ducebat. Incedebamus autem tacentes, ut uidebatur mihi, contra ortum solis solstitialem; cumque ambularemus, deuenimus ad uallem multae latitudinis ac profunditatis, infinitae autem longitudinis; quae ad leuam nobis sita, unum latus flammis feruentibus nimium terribile, alterum furenti grandine ac frigore niuium omnia perflante atque uerrente non minus intolerabile praeferebat. Utrumque autem erat animabus hominum plenum, quae uicissim huc inde uidebantur quasi tempestatis impetu iactari. Cum enim uim feruoris inmensi tolerare non possent, prosiliebant miserae in medium rigoris infesti; et cum neque ibi quippiam requiei inuenire ualerent, resiliebant rursus urendae in medium flammarum inextinguibilium. Cumque hac infelici uicissitudine longe lateque, prout aspicere poteram, sine ulla quietis intercapedine innumerabilis spirituum deformium multitudo torqueretur, cogitare coepi, quod hic fortasse esset infernus, de cuius tormentis intolerabilibus narrari saepius audiui. Respondit cogitationi meae ductor, qui me praecedebat: "Non hoc," inquiens, "suspiceris; non enim hic infernus est ille, quem putas."
'At cum me hoc spectaculo tam horrendo perterritum paulatim in ulteriora produceret, uidi subito ante nos obscurari incipere loca, et tenebris omnia repleri. Quas cum intraremus, in tantum paulisper condensatae sunt, ut nihil praeter ipsas aspicerem, excepta dumtaxat specie et ueste eius, qui me ducebat. Et cum progrederemur 'sola sub nocte per umbras,' ecce subito apparent ante nos crebri flammarum tetrarum globi, ascendentes quasi de puteo magno, rursumque decidentes in eundem. Quo cum perductus essem, repente ductor meus disparuit, ac me solum in medio tenebrarum et horridae uisionis reliquit. At cum idem globi ignium sine intermissione modo alta peterent, modo ima baratri repeterent, cerno omnia, quae ascendebant, fastigia flammarum plena esse spiritibus hominum, qui instar fauillarum cum fumo ascendentium, nunc ad sublimiora proicerentur, nunc retractis ignium uaporibus relaberentur in profunda. Sed et fetor inconparabilis cum eisdem uaporibus ebulliens omnia illa tenebrarum loca replebat. Et cum diutius ibi pauidus consisterem, utpote incertus, quid agerem, quo uerterem gressum, qui me finis maneret; audio subitum post terga sonitum inmanissimi fletus ac miserrimi, simul et cachinnum crepitantem quasi uulgi indocti captis hostibus insultantis. Ut autem sonitus idem clarior redditus ad me usque peruenit, considero turbam malignorum spirituum, quae quinque animas hominum merentes heiulantesque, ipsa multum exultans et cachinnans, medias illas trahebat in tenebras; e quibus uidelicet hominibus, ut dinoscere potui, quidam erat adtonsus ut clericus, quidam laicus, quaedam femina. Trahentes autem eos maligni spiritus descenderunt in medium baratri illius ardentis; factumque est, ut cum longius subeuntibus eis, fletum hominum et risum daemoniorum clare discernere nequirem, sonum tamen adhuc promiscuum in auribus haberem. Interea ascenderunt quidam spirituum obscurorum de abysso illa flammiuoma, et adcurrentes circumdederunt me, atque oculis flammantibus, et de ore ac naribus ignem putidum efflantes angebant; forcipibus quoque igneis, quos tenebant in manibus, minitabantur me conprehendere, nec tamen me ullatenus contingere, tametsi terrere praesumebant. Qui cum undiqueuersum hostibus et caecitate tenebrarum conclusus, huc illucque oculos circumferrem, si forte alicunde quid auxilii, quo saluarer, adueniret, apparuit retro uia, qua ueneram, quasi fulgor stellae micantis inter tenebras, qui paulatim crescens, et ad me ocius festinans, ubi adpropinquauit, dispersi sunt et aufugerunt omnes, qui me forcipibus rapere quaerebant spiritus infesti.
'Ille autem, qui adueniens eos fugauit, erat ipse, qui me ante ducebat; qui mox conuersus ad dextrum iter, quasi contra ortum solis brumalem me ducere coepit. Nec mora, exemtum tenebris in auras me serenae lucis eduxit; cumque me in luce aperta duceret, uidi ante nos murum permaximum, cuius neque longitudini hinc uel inde, neque altitudini ullus esse terminus uideretur. Coepi autem mirari, quare ad murum accederemus, cum in eo nullam ianuam, uel fenestram, uel ascensum alicubi conspicerem. Cum ergo peruenissemus ad murum, statim nescio quo ordine fuimus in summitate eius. Et ecce ibi campus erat latissimus ac laetissimus, tantaque flagrantia uernantium flosculorum plenus, ut omnem mox fetorem tenebrosi fornacis, qui me peruaserat, effugaret admirandi huius suauitas odoris. Tanta autem lux cuncta ea loca perfuderat, ut omni splendore diei siue solis meridiani radiis uideretur esse praeclarior. Erantque in hoc campo innumera hominum albatorum conuenticula, sedesque plurimae agminum laetantium. Cumque inter choros felicium incolarum medios me duceret, cogitare coepi, quod hoc fortasse esset regnum caelorum, de quo praedicari saepius audiui. Respondit ille cogitatui meo: "Non," inquiens, "non hoc est regnum caelorum, quod autumas."
'Cumque procedentes transissemus et has beatorum mansiones spirituum, aspicio ante nos multo maiorem luminis gratiam quam prius; in qua etiam uocem cantantium dulcissimam audiui; sed et odoris flagrantia miri tanta de loco effundebatur, ut is, quem antea degustans quasi maximum rebar, iam permodicus mihi odor uideretur; sicut etiam lux illa campi florentis eximia, in conparatione eius, quae nunc apparuit, lucis, tenuissima prorsus uidebatur, et parua. In cuius amoenitatem loci cum nos intraturos sperarem, repente ductor substitit; nec mora, gressum retorquens ipsa me, qua uenimus, uia reduxit.
'Cumque reuersi perueniremus ad mansiones illas laetas spirituum candidatorum, dixit mihi: "Scis, quae sint ista omnia, quae uidisti?" Respondi ego: "Non." Et ait: "Uallis illa, quam aspexisti flammis feruentibus et frigoribus horrenda rigidis, ipse est locus, in quo examinandae et castigandae sunt animae illorum, qui differentes confiteri et emendare scelera, quae fecerunt, in ipso tandem mortis articulo ad paenitentiam confugiunt, et sic de corpore exeunt; qui tamen, quia confessionem et paenitentiam uel in morte habuerunt, omnes in die iudicii ad regnum caelorum perueniunt. Multos autem preces uiuentium, et elimosynae, et ieiunia, et maxime celebratio missarum, ut etiam ante diem iudicii liberentur, adiuuant. Porro puteus ille flammiuomus ac putidus, quem uidisti, ipsum est os gehennae, in quo quicumque semel inciderit, numquam inde liberabitur in aeuum. Locus uero iste florifer, in quo pulcherrimam hanc iuuentutem iucundari ac fulgere conspicis, ipse est, in quo recipiuntur animae eorum, qui in bonis quidem operibus de corpore exeunt; non tamen sunt tantae perfectionis, ut in regnum caelorum statim mereantur introduci; qui tamen omnes in die iudicii ad uisionem Christi, et gaudia regni caelestis intrabunt. Nam quicumque in omni uerbo, et opere, et cogitatione perfecti sunt, mox de corpore egressi ad regnum caeleste perueniunt; ad cuius uicina pertinet locus ille, ubi sonum cantilenae dulcis cum odore suauitatis ac splendore lucis audisti. Tu autem, quia nunc ad corpus reuerti, et rursum inter homines uiuere debes, si actus tuos curiosius discutere, et mores sermonesque tuos in rectitudine ac simplicitate seruare studueris, accipies et ipse post mortem locum mansionis inter haec, quae cernis, agmina laetabunda spirituum beatorum. Namque ego, cum ad tempus abscessissem a te, ad hoc feci, ut, quid de te fieri deberet, agnoscerem." Haec mihi cum dixisset, multum detestatus sum reuerti ad corpus, delectatus nimirum suauitate ac decore loci illius, quem intuebar, simul et consortio eorum, quos in illo uidebam. Nec tamen aliquid ductorem meum rogare audebam; sed inter haec nescio quo ordine repente me inter homines uiuere cerno.'
Haec et alia, quae uiderat, idem uir Domini, non omnibus passim desidiosis ac uitae suae incuriosis referre uolebat, sed illis solummodo, qui uel tormentorum metu perterriti, uel spe gaudiorum perennium delectati, profectum pietatis ex eius uerbis haurire uolebant. Denique in uicinia cellae illius habitabat quidam monachus, nomine Haemgils, presbyteratus etiam, quem bonis actibus adaequabat, gradu praeminens, qui adhuc superest, et in Hibernia insula solitarius ultimam uitae aetatem pane cibario et frigida aqua sustentat. Hic saepius ad eundem uirum ingrediens, audiuit ab eo repetita interrogatione, quae et qualia essent, quae exutus corpore uideret; per cuius relationem ad nostram quoque agnitionem peruenere, quae de his pauca perstrinximus. Narrabat autem uisiones suas etiam regi Aldfrido, uiro undecumque doctissimo; et tam libenter tamque studiose ab illo auditus est, ut eius rogatu monasterio supra memorato inditus, ac monachica sit tonsura coronatus, atque ad eum audiendum saepissime, cum illas in partes deuenisset, accederet. Cui uidelicet monasterio tempore illo religiosae ac modestae uitae abbas et presbyter Ediluald praeerat, qui nunc episcopalem Lindisfarnensis ecclesiae cathedram condignis gradu actibus seruat.
Accepit autem in eodem monasterio locum mansionis secretiorem, ubi liberius continuis in orationibus famulatui sui conditoris uacaret. Et quia locus ipse super ripam fluminis erat situs, solebat hoc creber ob magnum castigandi corporis affectum ingredi, ac saepius in eo supermeantibus undis inmergi; sicque ibidem quamdiu sustinere posse uidebatur, psalmis uel precibus insistere, fixusque manere, ascendente aqua fluminis usque ad lumbos, aliquando et usque ad collum; atque inde egrediens ad terram, numquam ipsa uestimenta uda atque algida deponere curabat, donec ex suo corpore calefierent et siccarentur. Cumque tempore hiemali defluentibus circa eum semifractarum crustis glacierum, quas et ipse aliquando contriuerat, quo haberet locum standi siue inmergendi in fluuio, dicerent, qui uidebant: 'Mirum, frater Drycthelme,' (hoc enim erat uiro nomen), 'quod tantam frigoris asperitatem ulla ratione tolerare praeuales.' Respondebat ille simpliciter, erat namque homo simplicis ingenii, ac moderatae naturae: 'Frigidiora ego uidi.' Et cum dicerent: 'Mirum, quod tam austeram tenere continentiam uelis.' Respondebat: 'Austeriora ego uidi.' Sicque usque ad diem suae uocationis infatigabili caelestium bonorum desiderio corpus senile inter cotidiana ieiunia domabat, multisque et uerbo et conuersatione saluti fuit.
[13] AT contra fuit quidam in prouincia Merciorum, cuius uisiones ac uerba, non autem et conuersatio, plurimis, sed non sibimet ipsi, profuit. Fuit autem temporibus Coenredi, qui post Aedilredum regnauit, uir in laico habitu atque officio militari positus; sed quantum pro industria exteriori regi placens, tantum pro interna suimet neglegentia displicens. Ammonebat ergo illum sedulo, ut confiteretur, et emendaret, ac relinqueret scelera sua, priusquam subito mortis superuentu tempus omne paenitendi et emendandi perderet. Uerum ille, frequenter licet admonitus, spernebat uerba salutis, seseque tempore sequente paenitentiam acturum esse promittebat. Haec inter tactus infirmitate, decidit in lectum, atque acri coepit dolore torqueri. Ad quem ingressus rex, diligebat enim eum multum, hortabatur, ut uel tunc, antequam moreretur, paenitentiam ageret commissorum. At ille respondit, non se tunc uelle confiteri peccata sua, sed cum ab infirmitate resurgeret; ne exprobrarent sibi sodales, quod timore mortis faceret ea, quae sospes facere noluerat; fortiter quidem, ut sibi uidebatur, locutus, sed miserabiliter, ut post patuit, daemonica fraude seductus.
Cumque morbo ingrauescente, denuo ad eum uisitandum ac docendum rex intraret, clamabat statim miserabili uoce: 'Quid uis modo? quid huc uenisti? non enim mihi aliquid utilitatis aut salutis potes ultra conferre.' At ille: 'Noli,' inquit, 'ita loqui, uide ut sanum sapias.' 'Non,' inquit, 'insanio, sed pessimam mihi scientiam certus prae oculis habeo.' 'Et quid,' inquit, 'hoc est?' 'Paulo ante,' inquit, 'intrauerunt domum hanc duo pulcherrimi iuuenes, et resederunt circa me, unus ad caput, et unus ad pedes; protulitque unus libellum perpulchrum, sed uehementer modicum, ac mihi ad legendum dedit; in quo omnia, quae umquam bona feceram, intuens scripta repperi, et haec erant nimium pauca et modica. Receperunt codicem, neque aliquid mihi dicebant. Tum subito superuenit exercitus malignorum et horridorum uultu spirituum, domumque hanc et exterius obsedit, et intus maxima ex parte residens impleuit. Tunc ille, qui et obscuritate tenebrosae faciei, et primatu sedis maior esse uidebatur eorum, proferens codicem horrendae uisionis, et magnitudinis enormis, et ponderis pene inportabilis, iussit uni ex satellitibus suis mihi ad legendum deferre. Quem cum legissem, inueni omnia scelera, non solum quae opere uel uerbo, sed etiam quae tenuissima cogitatione peccaui, manifestissime in eo tetricis esse descripta litteris. Dicebatque ad illos, qui mihi adsederant, uiros albatos et praeclaros: "Quid hic sedetis, scientes certissime, quia noster est iste?" Responderunt: "Uerum dicitis: accipite et in cumulum damnationis uestrae ducite." Quo dicto statim disparuerunt; surgentesque duo nequissimi spiritus, habentes in manibus uomeres, percusserunt me, unus in capite et alius in pede: qui uidelicet modo cum magno tormento inrepunt in interiora corporis mei, moxque ut ad se inuicem perueniunt, moriar, et paratis ad rapiendum me daemonibus in inferni claustra pertrahar.'
Sic loquebatur miser desperans, et non multo post defunctus, paenitentiam, quam ad breue tempus cum fructu ueniae facere supersedit, in aeternum sine fructu poenis subditus facit. De quo constat, quia, sicut beatus papa Gregorius de quibusdam scribit, non pro se ista, cui non profuere, sed pro aliis uiderit, qui eius interitum cognoscentes differre tempus paenitentiae, dum uacat, timerent, ne inprouiso mortis articulo praeuenti, inpaenitentes perirent. Quod autem codices diuersos per bonos siue malos spiritus sibi uidit offerri, ob id superna dispensatione factum est, ut meminerimus facta et cogitationes nostras non in uentum diffluere, sed ad examen summi Iudicis cuncta seruari; et siue per amicos angelos in fine nobis ostendenda, siue per hostes. Quod uero prius candidum codicem protulerunt angeli, deinde atrum daemones; illi perparuum, isti enormem; animaduertendum est, quod in prima aetate bona aliqua fecit, quae tamen uniuersa praue agendo iuuenis obnubilauit. Qui si e contrario errores pueritiae corrigere in adulescentia, ac bene faciendo a Dei oculis abscondere curasset, posset eorum numero sociari, de quibus ait psalmus: 'Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.' Hanc historiam, sicut a uenerabili antistite Pecthelmo didici, simpliciter ob salutem legentium siue audientium narrandam esse putaui.
[14] NOUI autem ipse fratrem, quem utinam non nossem, cuius etiam nomen, si hoc aliquid prodesset, dicere possem; positum in monasterio nobili, sed ipsum ignobiliter uiuentem. Corripiebatur quidem sedulo a fratribus ac maioribus loci, atque ad castigatiorem uitam conuerti ammonebatur. Et quamuis eos audire noluisset, tolerabatur tamen ab eis longanimiter ob necessitatem operum ipsius exteriorum; erat enim fabrili arte singularis. Seruiebat autem multum ebrietati, et ceteris uitae remissioris inlecebris; magisque in officina sua die noctuque residere, quam ad psallendum atque orandum in ecclesia, audiendumque cum fratribus uerbum uitae concurrere consuerat. Unde accidit illi, quod solent dicere quidam, quia, qui non uult ecclesiae ianuam sponte humiliatus ingredi, necesse habet in ianuam inferni non sponte damnatus introduci. Percussus enim langore, atque ad extrema perductus, uocauit fratres, et multum merens ac damnato similis coepit narrare, quia uideret inferos apertos, et Satanan demersum in profundis tartari, Caiphanque cum ceteris, qui occiderunt Dominum, iuxta eum flammis ultricibus contraditum: 'in quorum uicinia,' inquit, 'heu misero mihi locum despicio aeternae perditionis esse praeparatum.' Audientes haec fratres coeperunt diligenter exhortari, ut uel tunc positus adhuc in corpore, paenitentiam faceret. Respondebat ille desperans: 'Non est mihi modo tempus uitam mutandi, cum ipse uiderim iudicium meum iam esse conpletum.'
Talia dicens, sine uiatico salutis obiit, et corpus eius in ultimis est monasterii locis humatum, neque aliquis pro eo uel missas facere, uel psalmos cantare, uel saltim orare praesumebat. O quam grandi distantia diuisit Deus inter lucem et tenebras! Beatus protomartyr Stephanus passurus mortem pro ueritate, uidit caelos apertos, uidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei; et ubi erat futurus ipse post mortem, ibi oculos mentis ante mortem, quo laetior occumberet, misit. At contra, faber iste tenebrosae mentis et actionis, inminente morte, uidit aperta tartara, uidit damnationem diaboli et sequacium eius; uidit etiam suum infelix inter tales carcerem, quo miserabilius ipse desperata salute periret, sed uiuentibus, qui haec cognouissent, causam salutis sua perditione relinqueret. Factum est hoc nuper in prouincia Berniciorum; ac longe lateque diffamatum, multos ad agendam et non differendam scelerum suorum paenitudinem prouocauit. Quod utinam exhinc etiam nostrarum lectione litterarum fiat!
[15] QUO tempore plurima pars Scottorum in Hibernia, et nonnulla etiam de Brettonibus in Brittania, rationabile et ecclesiasticum paschalis obseruantiae tempus Domino donante suscepit. Siquidem Adamnan, presbyter et abbas monachorum, qui erant in insula Hii, cum legationis gratia missus a sua gente, uenisset ad Aldfridum, regem Anglorum, et aliquandiu in ea prouincia moratus uideret ritus ecclesiae canonicos; sed et a pluribus, qui erant eruditiores, esset solerter admonitus, ne contra uniuersalem ecclesiae morem uel in obseruantia paschali, uel in aliis quibusque decretis cum suis paucissimis et in extremo mundi angulo positis uiuere praesumeret, mutatus mente est; ita ut ea, quae uiderat et audierat in ecclesiis Anglorum, suae suorumque consuetudini libentissime praeferret. Erat enim uir bonus, et sapiens, et scientia scripturarum nobilissime instructus.
Qui cum domum redisset, curauit suos, qui erant in Hii, quiue eidem erant subditi monasterio, ad eum, quem cognouerat, quemque ipse toto ex corde susceperat, ueritatis callem perducere, nec ualuit. Nauigauit Hiberniam, et praedicans eis, ac modesta exhortatione declarans legitimum paschae tempus, plurimos eorum, et pene omnes, qui ab Hiensium dominio erant liberi, ab errore auito correctos, ad unitatem reduxit catholicam, ac legitimum paschae tempus obseruare perdocuit. Qui cum celebrato in Hibernia canonico pascha, ad suam insulam reuertisset, suoque monasterio catholicam temporis paschalis obseruantiam instantissime praedicaret, nec tamen perficere, quod conabatur, posset, contigit eum ante expletum anni circulum migrasse de saeculo. Diuina utique gratia disponente, ut uir unitatis ac pacis studiosissimus ante ad uitam raperetur aeternam, quam redeunte tempore paschali, grauiorem cum eis, qui eum ad ueritatem sequi nolebant, cogeretur habere discordiam.
Scripsit idem uir de locis sanctis librum legentibus multis utillimum; cuius auctor erat docendo ac dictando Galliarum episcopus Arcuulfus, qui locorum gratia sanctorum uenerat Hierosolymam, et lustrata omni terra repromissionis, Damascum quoque, Constantinopolim, Alexandriam, multas maris insulas adierat; patriamque nauigio reuertens, ui tempestatis in occidentalia Brittaniae litora delatus est; ac post multa ad memoratum Christi famulum Adamnanum perueniens, ubi doctus in scripturis, sanctorumque locorum gnarus esse conpertus est, libentissime est ab illo susceptus, libentius auditus; adeo ut, quaeque ille se in locis sanctis memoratu digna uidisse testabatur, cuncta mox iste litteris mandare curauerit. Fecitque opus, ut dixi, multis utile, et maxime illis, qui longius ab eis locis, in quibus patriarchae uel apostoli erant, secreti, ea tantum de his, quae lectione didicerint, norunt. Porrexit autem librum hunc Adamnan Aldfrido regi, ac per eius est largitionem etiam minoribus ad legendum contraditus. Scriptor quoque ipse multis ab ea muneribus donatus patriam remissus est. De cuius scriptis aliqua decerpere, ac nostrae huic historiae inserere commodum fore legentibus reor.
[16] SCRIPSIT ergo de loco dominicae natiuitatis in hunc modum:— Bethleem ciuitas Dauid in dorso sita est angusto ex omni parte uallibus circumdato, ab occidente in orientem mille passibus longa, humili sine turribus muro per extrema plani uerticis instructo; in cuius orientali angulo quasi quoddam naturale semiantrum est, cuius exterior pars natiuitatis dominicae fuisse dicitur locus; interior Praesepe Domini nominatur. Haec spelunca tota interius pretioso marmore tecta supra locum, ubi Dominus natus specialius traditur, sanctas Mariae grandem gestat ecclesiam.
Scripsit item hoc modo de loco passionis ac resurrectionis illius:— 'Ingressis a septentrionali parte urbem Hierosolymam, primum de locis sanctis pro condicione platearum diuertendum est ad ecclesiam Constantinianam, quae Martyrium appellatur. Hanc Constantinus imperator, eo quod ibi crux Domini ab Helena matre reperta sit, magnifico et regio cultu construxit. Dehinc ab occasu Golgothana uidetur ecclesia, in qua etiam rupis apparet illa, quae quondam ipsam adfixo Domini corpore crucem pertulit, argenteam modo pergrandem sustinens crucem, pendente magna desuper aerea rota cum lampadibus. Infra ipsum uero locum dominicae crucis, excisa in petra crypta est, in qua super altare pro defunctis honoratis sacrificium solet offerri, positis interim in platea corporibus. Huius quoque ad occasum ecclesiae, Anastasis, hoc est resurrectionis dominicae rotunda ecclesia, tribus cincta parietibus, XII columnis sustentatur, inter parietes singulos latum habens spatium uiae, quae tria altaria in tribus locis parietis medii continet, hoc est australi, aquilonali, et occidentali. Haec bis quaternas portas, id est introitus, per tres e regione parietes habet, e quibus IIII ad Uulturnum, et IIII ad Eurum spectant. Huius in medio monumentum Domini rotundum petra excisum est, cuius culmen intrinsecus stans homo manu contingere potest, ab oriente habens introitum, cui lapis ille magnus adpositus est; quod intrinsecus ferramentorum uestigia usque in praesens ostendit. Nam extrinsecus usque ad culminis summitatem totum marmore tectum est. Summum uero culmen auro ornatum auream magnam gestat crucem. In huius ergo monumenti Aquilonali parte sepulchrum Domini in eadem petra excisum, longitudinis VII pedum, trium mensura palmarum pauimento altius eminet; introitum habens a latere meridiano, ubi die noctuque XII lampades ardent, IIII intra sepulchrum, VIII supra in margine dextro. Lapis, qui ad ostium monumenti positus erat, nunc fissus est; cuius pars minor quadratum altare ante ostium nihilominus eiusdem monumenti stat; maior uero in orientali eiusdem ecclesiae loco quadrangulum aliud altare sub linteaminibus exstat. Color autem eiusdsm monumenti et sepulchri albo et rubicundo permixtus uidetur.
[17] DE loco quoque ascensionis dominicae praefatus auctor hoc modo refert:— Mons Oliuarum altitudine monti Sion par est, sed latitudine et longitudine praestat; exceptis uitibus et oliuis, rarae ferax arboris, frumenti quoque et hordei fertilis. Neque enim brucosa, sed herbosa et florida soli illius est qualitas; in cuius summo uertice, ubi Dominus ad caelos ascendit, ecclesia rotunda grandis, ternas per circuitum cameratas habet porticus desuper tectas. Interior namque domus propter dominici corporis meatum camerari et tegi non potuit; altare ad orientem habens angusto culmine protectum, in cuius medio ultima Domini uestigia, caelo desuper patente, ubi ascendit, uisuntur. Quae cum cotidie a credentibus terra tollatur, nihilominus manet, eandemque adhuc speciem ueluti inpressis signata uestigiis seruat. Haec circa aerea rota iacet, usque ad ceruicem alta, ab occasu habens introitum, pendente desuper in trocleis magna lampade, totaque die et nocte lucente. In occidentali eiusdem ecclesiae parte fenestrae octo, totidemque e regione lampades in funibus pendentes usque Hierosolymam per uitrum fulgent; quarum lux corda intuentium cum quadam alacritate et conpunctione pauefacere dicitur. In die ascensionis dominicas per annos singulos, missa peracta, ualidi flaminis procella desursum uenire consueuit, et omnes, qui in ecclesia adfuerint, terrae prosternere.
De situ etiam Chebron et monumentis patrum ita scribit:— Chebron quondam ciuitas et metropolis regni Dauid, nunc ruinis tantum, quid tunc fuerit, ostendens. Uno ad orientem stadio speluncam duplicem in ualle habet, ubi sepulchra patriarcharum quadrato muro circumdantur, capitibus uersis ad Aquilonem; et haec singula singulis tecta lapidibus instar basilicae dolatis; trium patriarcharum candidis, Adam obscurioris et uilioris operis, qui haud longe ab illis ad borealem extremamque muri illius partem pausat. Trium quoque feminarum uiliores et minores memoriae cernuntur. Mamre collis mille passibus a monumentis his ad Boream, herbosus ualde et floridus, campestrem habens in uertice planitiem; in cuius aquilonali parte quercus Abrahae duorum hominum altitudinis truncus ecclesia circumdata est.
Haec de opusculis excerpta praefati scriptoris ad sensum quidem uerborum illius, sed breuioribus strictisque conprehensa sermonibus, nostris ad utilitatem legentium historiis indere placuit. Plura uoluminis illius, siqui scire delectat, uel in ipso illo uolumine, uel in eo, quod de illo dudum strictim excerpsimus, epitomate requirat.
[18] ANNO dominicae incarnationis DCCV Aldfrid, rex Nordanhymbrorum, defunctus est, anno regni sui XXo necdum inpleto; cui succedens in imperium filius suus Osred, puer octo circiter annorum, regnauit annis XI. Huius regni principio antistes Occidentalium Saxonum Haeddi caelestem migrauit ad uitam. Bonus quippe erat uir, ac iustus, et episcopalem uitam siue doctrinam magis insito sibi uirtutum amore quam lectionibus institutus exercebat. Denique reuerentissimus antistes Pecthelm, de quo in sequentibus suo loco dicendum est, qui cum successore eius Aldhelmo multo tempore adhuc diaconus siue monachus fuit, referre est solitus, quod in loco, quo defunctus est, ob meritum sanctitatis eius multa sanitatum sint patrata miracula, hominesque prouinciae illius solitos ablatum inde puluerem propter languentes in aquam mittere, atque huius gustum siue aspersionem multis sanitatem egrotis et hominibus et pecoribus conferre; propter quod frequenti ablatione pulueris sacri fossa sit ibidem facta non minima.
Quo defuncto, episcopatus prouinciae illius in duas parrochias diuisus est. Una data Daniheli, quam usque hodie regit; altera Aldhelmo, cui annis IIII strenuissime praefuit; ambo et in rebus ecclesiasticis, et in scientia scripturarum sufficienter instructi. Denique Aldhelm, cum adhuc esset presbyter et abbas monasterii, quod 'Maildufi urbem' nuncupant, scripsit, iubente synodo suae gentis, librum egregium aduersus errorem Brettonum, quo uel pascha non suo tempore celebrant, uel alia perplura ecclesiasticae castitati et paci contraria gerunt, multosque eorum, qui Occidentalibus Saxonibus subditi erant Brettones, ad catholicam dominici paschae celebrationem huius lectione perduxit. Scripsit et de uirginitate librum eximium, quem in exemplum Sedulii geminato opere, et uersibus exametris, et prosa conposuit. Scripsit et alia nonnulla, utpote uir undecumque doctissimus; nam et sermone nitidus, et scripturarum, ut dixi, tam liberalium quam ecclesiasticarum erat eruditione mirandus. Quo defuncto, pontificatum pro eo suscepit Fortheri, qui usque hodie superest; uir et ipse in scripturis sanctis multum eruditus.
Quibus episcopatum administrantibus statutum est synodali decreto, ut prouincia Australium Saxonum, quae eatenus ad ciuitatis Uentanae, cui tunc Danihel praeerat, parrochiam pertinebat, et ipsa sedem episcopalem, ac proprium haberet episcopum; consecratusque est eis primus antistes Eadberct, qui erat abbas monasterii beatae memoriae Uilfridi episcopi, quod dicitur Selæseu; quo defuncto, Eolla suscepit officium pontificatus. Ipso autem ante aliquot annos ex hac luce subtracto, episcopatus usque hodie cessauit.
[19] ANNO autem imperii Osredi IIIIo, Coinred, qui regno Merciorum nobilissime tempore aliquanto praefuerat, nobilius multo regni sceptra reliquit. Nam uenit Romam, ibique adtonsus, pontificatum habente Constantino, ac monachusfactus, ad limina apostolorum, in precibus, ieiuniis, et elimosynis usque ad diem permansit ultimum; succedente in regnum Ceolredo filio Aedilredi, qui ante ipsum Coinredum idem regnum tenebat. Uenit autem cum illo et filius Sigheri regis Orientalium Saxonum, cuius supra meminimus, uocabulo Offa, iuuenis amantissimae aetatis et uenustatis, totaeque suae genti ad tenenda seruandaque regni sceptra exoptatissimus. Qui pari ductus deuotione mentis, reliquit uxorem, agros, cognatos, et patriam propter Christum, et propter euangelium, ut in hac uita centuplum acciperet, et in saeculo uenturo uitam aeternam. Et ipse ergo, ubi ad loca sancta Romam peruenerunt, adtonsus, et in monachico uitam habitu conplens, ad uisionem beatorum apostolorum in caelis diu desideratam peruenit.
Eodem sane anno, quo hi Brittaniam reliquere, antistes eximius Uilfrid post XL et V annos accepti episcopatus diem clausit extremum in prouincia, quae uocatur Inundalum; corpusque eius loculo inditum, perlatum est in monasterium ipsius, quod dicitur Inhrypum, et iuxta honorem tanto pontifici congruum in ecclesia beati apostoli Petri sepultum. De cuius statu uitae, ut ad priora repedantes, paucis, quae sunt gesta, memoremus, cum esset puer bonae indolis, atque aetatem moribus transiens, ita se modeste et circumspecte in omnibus gereret, ut merito a maioribus quasi unus ex ipsis amaretur, ueneraretur, amplecteretur, ubi XIIIIum aetatis contigit annum, monasticam saeculari uitam praetulit. Quod ubi patrisuo narrauit, iam enim mater obierat, libenter eius uotis ac desideriis caelestibus adnuit, eumque coeptis insistere salutaribus iussit. Uenit ergo ad insulam Lindisfarnensem, ibique monachorum famulatui se contradens, diligenter ea, quae monasticae castitatis ac pietatis erant, et discere curabat et agere. Et quia acris erat ingenii, didicit citissime psalmos, et aliquot codices; necdum quidem adtonsus, uerum eis, quae tonsura maiores sunt, uirtutibus, humilitatis et oboedientiae, non mediocriter insignitus; propter quod et a senioribus et coaetaneis suis iusto colebatur affectu. In quo uidelicet monasterio cum aliquot annos Deo seruiret, animaduertit paulatim adulescens animi sagacis, minime perfectam esse uirtutis uiam, quae tradebatur a Scottis, proposuitque animo uenire Romam, et qui ad sedem apostolicam ritus ecclesiastici siue monasteriales seruarentur, uidere. Quod cum fratribus referret, laudauerunt eius propositum, eumque id, quod mente disposuerat, perficere suadebant. At ille confestim ueniens ad reginam Eanfledam, quia notus erat ei, eiusque consilio ac suffragiis praefato fuerat monasterio sociatus, indicauit ei desiderium sibi inesse beatorum apostolorum limina uisitandi; quae delectata bono adulescentis proposito, misit eum Cantiam ad regem Erconberctum, qui erat filius auunculi sui, postulans, ut eum honorifice Romam transmitteret. Quo tempore ibi gradum archiepiscopatus Honorius, unus ex discipulis beati papae Gregorii, uir in rebus ecclesiasticis sublimiter institutus seruabat. Ubi cum aliquandiu demoratus adulescens animi uiuacis diligenter his, quae inspiciebat, discendis operam daret, superuenit illo alius adulescens, nomine Biscop, cognomento Benedictus, de nobilibus Anglorum, cupiens et ipse Romam uenire; cuius supra meminimus.
Huius ergo comitatui rex sociauit Uilfridum, utque illum secum Romam perduceret, iussit. Qui cum Lugdunum peruenissent, Uilfrid a Dalfino ciuitatis episcopo ibi retentus est, Benedictus coeptum iter nauiter Romam usque conpleuit. Delectabatur enim antistes prudentia uerborum iuuenis, gratia uenusti uultus, alacritate actionis, et constantia ac maturitate cogitationis. Unde et omnia, quae necesse habebat, habundanter ipsi cum sociis suis, quamdiu secum erant, donabat; et insuper offerebat, ut, si uellet, partem Galliarum non minimam illi regendam committeret, ac filiam fratris sui uirginem illi coniugem daret, eumque ipse loco adoptiui semper haberet. At ille gratias agens pietati, quam erga eum, cum esset peregrinus, habere dignaretur, respondit propositum se magis alterius conuersationis habere, atque ideo, patria relicta, Romam iter agere coepisse.
Quibus auditis antistes misit eum Romam, dato duce itineris, et cunctis simul, quae necessitas poscebat itineris, largiter subministratis; obsecrans sedulo, ut, cum patriam reuerteretur, per se iter facere meminisset. Ueniens uero Romam, et orationibus ac meditationi rerum ecclesiasticarum, ut animo proposuerat, cotidiana mancipatus instantia, peruenit ad amicitiam uiri sanctissimi ac doctissimi, Bonifatii uidelicet archidiaconi, qui etiam consiliarius erat apostolici papae; cuius magisterio IIII euangeliorum libros ex ordine didicit, computum paschae rationabilem, et alia multa, quae in patria nequiuerat, ecclesiasticis disciplinis accommoda, eodem magistro tradente percepit; et cum menses aliquot ibi studiis occupatus felicibus exegisset, rediit ad Dalfinum in Galliam, et III annos apud eum commoratus, adtonsus est ab eo, et in tanto habitus amore, ut heredem sibi illum facere cogitasset. Sed ne hoc fieri posset, antistes crudeli morte praereptus est, et Uilfrid ad suae potius, hoc est Anglorum, gentis episcopatum reseruatus. Namque Baldhild regina missis militibus episcopum iussit interfici; quem ad locum quidem, quo decollandus erat, secutus est Uilfrid clericus illius, desiderans cum eo, tametsi ipso multum prohibente, pariter occumbere. Sed hunc ubi peregrinum atque oriundum de natione Anglorum cognouere carnifices, pepercere illi, neque eum trucidare cum suo uoluere pontifice.
At ille Brittaniam ueniens, coniunctus est amicitiis Alchfridi regis, qui catholicas ecclesiae regulas sequi semper, et amare didicerat. Unde et ille, quia catholicum eum esse conperiit, mox donauit terram X familiarum in loco, qui dicitur Stanford, et non multo post monasterium XXX familiarum in loco, qui uocatur Inhrypum; quem uidelicet locum dederat pridem ad construendum inibi monasterium his, qui Scottos sequebantur. Uerum quia illi postmodum optione data maluerunt loco cedere, quam pascha catholicum, ceterosque ritus canonicos iuxta Romanae et apostolicae ecclesiae consuetudinem recipere, dedit hoc illi, quem melioribus inbutum disciplinis ac moribus uidit.
Quo in tempore, ad iussionem praefati regis presbyter ordinatus est in eodem monasterio ab Agilbercto episcopo Geuissorum, cuius supra meminimus, desiderante rege, ut uir tantae eruditionis ac religionis sibi specialiter indiuiduo comitatu sacerdos esset, ac doctor. Quem non multo post, detecta et eliminata, ut et supra docuimus, Scottorum secta, Galliam mittens, cum consilio atque consensu patris sui Osuiu, episcopum sibi rogauit ordinari, cum esset annorum circiter XXX, eodem Agilbercto tunc episcopatum agente Parisiacae ciuitatis; cum quo et alii XI episcopi ad dedicationem antistitis conuenientes, multum honorifice ministerium impleuerunt. Quo adhuc in transmarinis partibus demorante, consecratus est in episcopatum Eboraci, iubente rege Osuio, Ceadda uir sanctus, ut supra memoratum est, et tribus annis ecclesiam sublimiter regens, dehinc ad monasterii sui, quod est in Læstingæi, curam secessit, accipiente Uilfrido episcopatum totius Nordanhymbrorum prouinciae.
Qui deinde regnante Ecgfrido, pulsus est episcopatu, et alii pro illo consecrati antistites, quorum supra meminimus; Romamque iturus, et coram apostolico papa causam dicturus, ubi nauem conscendit, flante Fauonio pulsus est Fresiam, et honorifice susceptus a barbaris ac rege illorum Aldgilso, praedicabat eis Christum, et multa eorum milia uerbo ueritatis instituens, a peccatorum suorum sordibus fonte Saluatoris abluit; et quod postmodum Uilbrord, reuerentissimus Christi pontifex, in magna deuotione conpleuit, ipse primus ibi opus euangelicum coepit. Ibi ergo hiemem cum noua Dei plebe feliciter exigens, sic Romam ueniendi iter repetiit; et ubi causa eius uentilata est, praesente Agathone papa et pluribus episcopis, uniuersorum iudicio absque crimine accusatus fuisse, et episcopatu esse dignus inuentus est.
Quo in tempore idem papa Agatho, cum synodum congregaret Romae CXXV episcoporum, aduersus eos, qui unam in Domino Saluatore uoluntatem atque operationem dogmatizabant, uocari iussit et Uilfridum, atque inter episcopos considentem dicere fidem suam, simul et prouinciae siue insulae, de qua uenerat. Cumque catholicus fide cum suis esset inuentus, placuit hoc inter cetera eiusdem synodi gestis inseri, scriptumque est hoc modo: 'Uilfridus Deo amabilis episcopus Eboracae ciuitatis, apostolicam sedem de sua causa appellans, et ab hac potestate de certis incertisque rebus absolutus, et cum aliis CXXV coepiscopis in synodo in iudicii sede constitutus, et pro omni aquilonali parte Brittaniae et Hiberniae, insulis [que ] quae ab Anglorum, et Brettonum, nec non Scottorum et Pictorum gentibus incoluntur, ueram et catholicam fidem confessus est, et cum subscriptione sua corroborauit.'
Post haec reuersus Brittaniam prouinciam Australium Saxonum ab idolatriae ritibus ad Christi fidem conuertit. Uectae quoque insulae uerbi ministros destinauit; et secundo anno Aldfridi, qui post Ecgfridum regnauit, sedem suam et episcopatum ipso rege inuitante recepit. Sed post V annos denuo accusatus, ab eodem ipso rege et plurimis episcopis praesulatu pulsus est; ueniensque Romam, cum praesentibus accusatoribus acciperet locum se defendendi, considentibus episcopis pluribus cum apostolico papa Iohanne, omnium iudicio probatum est accusatores eius non nulla in parte falsas contra eum machinasse calumnias; scriptumque a praefato papa regibus Anglorum Aedilredo et Aldfrido, ut eum in episcopatum suum, eo quod iniuste fuerit condemnatus, facerent recipi.
Iuuit autem causam absolutionis eius lectio synodi beatae memoriae papae Agathonis, quae quondam ipso praesente in urbe atque in eodem concilio inter episcopos residente, ut praediximus, acta est. Cum ergo causa exigente synodus eadem coram nobilibus et frequentia populi, iubente apostolico papa, diebus aliquot legeretur, uentum est ad locum, ubi scriptum erat: 'Uilfridus Deo amabilis episcopus Eboracae ciuitatis, apostolicam sedem de sua causa appellans, et ab hac potestate de certis incertisque rebus absolutus,' et cetera, quae supra posuimus. Quod ubi lectum est, stupor adprehendit audientes; et silente lectore coeperunt alterutrum requirere, quis esset ille Uilfridus episcopus. Tum Bonifatius consiliarius apostolici papae, et alii perplures, qui eum temporibus Agathonis papae ibi uiderant dicebant ipsum esse episcopum, qui nuper Romam accusatus a suis, atque ab apostolica sede iudicandus aduenerit: 'qui iamdudum,' inquiunt, 'aeque accusatus huc adueniens, mox audita ac diiudicata causa et controuersia utriusque partis, a beatae memoriae papa Agathone probatus est contra fas a suo episcopatu repulsus; et tanti apud eum habitus est, ut ipsum in concilio, quod congregarat, episcoporum, quasi uirum incorruptae fidei, et animi probi residere praeciperet.' Quibus auditis dicebant omnes una cum ipso pontifice, uirum tantae auctoritatis, qui per XL prope annos episcopatu fungebatur, nequaquam damnari debere, sed ad integrum culpis accusationum absolutum patriam cum honore reuerti.
Qui cum Brittaniam remeans in Galliarum partes deuenisset, tactus est infirmitate repentina, et ea crescente adeo pressus, ut neque equo uchi posset, sed manibus ministrorum portaretur in grabato. Sic delatus in Maeldum ciuitatem Galliae IIII diebus ac noctibus quasi mortuus iacebat, halitu tantum pertenui, quia uiueret, demonstrans. Cumque ita sine cibo et potu, sine uoce et auditu, quatriduo perseueraret, quinta demum inlucescente die, quasi de graui experrectus somno, exsurgens resedit; apertisque oculis uidit circa se choros psallentium simul et flentium fratrum; ac modicum suspirans interrogauit, ubi esset Acca presbyter; qui statim uocatus intrauit, et uidens eum melius habentem, ac loqui iam ualentem, flexis genibus gratias egit Deo cum omnibus, qui aderant, fratribus. Et cum parum consedissent, ac de supernis iudiciis trepidi aliqua confabulari coepissent, iussit pontifex ceteros ad horam egredi, et ad Accan presbyterum ita loqui exorsus est:
'Uisio mihi modo tremenda apparuit, quam te audire ac silentio tegere uolo, donec sciam, quid de me fieri uelit Deus. Adstitit enim mihi quidam candido praeclarus habitu, dicens se Michahelem esse archangelum: "et ob hoc," inquit, "missus sum, ut te a morte reuocem; donauit enim tibi Dominus uitam per orationes ac lacrimas discipulorum ac fratrum tuorum, et per intercessionem beatae suae genetricis semperque uirginis Mariae. Quapropter dico tibi, quia modo quidem ab infirmitate hac sanaberis; sed paratus esto, quia post quadriennium reuertens uisitabo te; patriam uero perueniens, maximam possessionum tuarum, quae tibi ablatae sunt, portionem recipies, atque in pace tranquilla uitam terminabis".' Conualuit igitur episcopus, cunctis gaudentibus, ac Deo gratias agentibus, coeptoque itinere Brittaniam uenit.
Lectis autem epistulis, quas ab apostolico papa aduexerat, Berctuald archiepiscopus, et Aedilred quondam rex, tunc autem abbas, libentissime fauerunt; qui uidelicet Aedilred accitum ad se Coinredum, quem pro se regem fecerat, amicum episcopo fieri petiit, et inpetrauit. Sed Aldfrid Nordanhymbrorum rex eum suscipere contemsit, nec longo tempore superfuit; unde factum est, ut, regnante Osredo filio eius, mox synodo facta iuxta fluuium Nidd, post aliquantum utriusque partis conflictum, tandem cunctis fauentibus in praesulatum sit suae receptus ecclesiae. Sicque IIII annis, id est usque ad diem obitus sui, uitam duxit in pace. Defunctus est autem in monasterio suo, quod habebat in prouincia Undalum sub regimine Cudualdi abbatis; et ministerio fratrum perlatus in primum suum monasterium, quod uocatur Inhrypum, positus est in ecclesia beati apostoli Petri iuxta altare ad Austrum, ut et supra docuimus; et hoc de illo supra epitaphium scriptum:
Uilfridus hic magnus requiescit corpore praesul,
Hanc Domino qui aulam ductus pietatis amore
Fecit, et eximio sacrauit nomine Petri,
Cui claues caeli Christus dedit arbiter orbis;
Atque auro ac Tyrio deuotus uestiit ostro.
Quin etiam sublime crucis, radiante metallo,
Hic posuit tropaeum, nec non et quattuor auro
Scribi euangelii praecepit in ordine libros;
Ac thecam e rutilo his condignam condidit auro;
Paschalis qui etiam sollemnia tempora cursus
Catholici ad iustum correxit dogma canonis,
Quem statuere patres, dubioque errore remoto,
Certa suae genti ostendit moderamina ritus;
Inque locis istis monachorum examina crebra
Colligit, ac monitis cauit, quae regula patrum
Sedulus instituit; multisque domique forisque
Iactatus nimium per tempora longa periclis,
Quindecies ternos postquam egit episcopus annos,
Transiit, et gaudens caelestia regna petiuit.
Dona, Iesu, ut grex pastoris calle sequatur.
[20] ANNO post obitum praefati patris proximo, id est quinto Osredi regis, reuerentissimus pater Hadrianus abbas, cooperator in uerbo Dei Theodori beatae memoriae episcopi, defunctus est, et in monasterio suo in ecclesia beatae Dei genetricis sepultus; qui est annus XLmus primus, ex quo a Uitaliano papa directus est cum Theodoro; ex quo autem Brittaniam uenit, XXXIX. Cuius doctrinae simul et Theodori inter alia testimonium perhibet, quod Albinus discipulus eius, qui monasterio ipsius in regimine successit, in tantum studiis scripturarum institutus est, ut Grecam quidem linguam non parua ex parte, Latinam uero non minus quam Anglorum, quae sibi naturalis est, nouerit.
Suscepit uero pro Uilfrido episcopatum Hagustaldensis ecclesiae Acca presbyter eius, uir et ipse strenuissimus, et coram Deo et hominibus magnificus; qui et ipsius ecclesiae suae, quae in beati Andreae apostoli honorem consecrata est, aedificium multifario decore ac mirificis ampliauit operibus. Dedit namque operam, quod et hodie facit, ut adquisitis undecumque reliquiis beatorum apostolorum et martyrum Christi, in uenerationem illorum poneret altaria, distinctis porticibus in hoc ipsum intra muros eiusdem ecclesiae, sed et historias passionis eorum, una cum ceteris ecclesiasticis uoluminibus, summa industria congregans, amplissimam ibi ac nobilissimam bibliothecam fecit, nec non et uasa sancta, et luminaria, aliaque huiusmodi, quae ad ornatum domus Dei pertinent, studiosissime parauit. Cantatorem quoque egregium, uocabulo Maban, qui a successoribus discipulorum beati papae Gregorii in Cantia fueral cantandi sonos edoctus, ad se suosque instituendos accersiit, ac per annos XII tenuit; quatinus et, quae illi non nouerant, carmina ecclesiastica doceret; et ea, quae quondam cognita longo usu uel neglegentia inueterare coeperunt, huius doctrina priscum renouarentur in statum. Nam et ipse episcopus Acca cantator erat peritissimus, quomodo etiam in litteris sanctis doctissimus, et in catholicae fidei confessione castissimus, in ecclesiasticae quoque institutionis regulis solertissimus exstiterat; et usquedum praemia piae deuotionis accipiat, existere non desistit; utpote qui a pueritia in clero sanctissimi ac Deo dilecti Bosa Eboracensis episcopi nutritus atque eruditus est; deinde ad Uilfridum episcopum spe melioris propositi adueniens, omnem in eius obsequio usque ad obitum illius expleuit aetatem; cum quo etiam Romam ueniens multa illic, quae in patria nequiuerat, ecclesiae sanctae institutis utilia didicit.
[21] EO tempore Naiton rex Pictorum, qui septentrionales Brittaniae plagas inhabitant, admonitus ecclesiasticarum frequenti meditatione scripturarum, abrenuntiauit errori, quo eatenus in obseruatione paschae cum sua gente tenebatur, et se suosque omnes ad catholicum dominicae resurrectionis tempus celebrandum perduxit. Quod ut facilius et maiore auctoritate perficeret, quaesiuit auxilium de gente Anglorum, quos iamdudum ad exemplum sanctae Romanae et apostolicae ecclesiae suam religionem instituisse cognouit. Siquidem misit legatarios ad uirum uenerabilem Ceolfridum, abbatem monasterii beatorum apostolorum Petri et Pauli, quod est ad ostium Uiuri amnis, et iuxta amnem Tinam, in loco, qui uocatur Ingyruum, cui ipse post Benedictum, de quo supra diximus, gloriosissime praefuit; postulans, ut exhortatorias sibi litteras mitteret, quibus potentius confutare posset eos, qui pascha non suo tempore obseruare praesumerent; simul et de tonsurae modo uel ratione, qua clericos insigniri deceret; excepto, quod etiam ipse in his non parua ex parte esset inbutus. Sed et architectos sibi mitti petiit, qui iuxta morem Romanorum ecclesiam de lapide in gente ipsius facerent, promittens hanc in honorem beati apostolorum principis dedicandam; se quoque ipsum cum suis omnibus morem sanctae Romanae et apostolicae ecclesiae semper imitaturum, in quantum dumtaxat tam longe a Romanorum loquella et natione segregati hunc ediscere potuissent. Cuius religiosis uotis ac precibus fauens reuerentissimus abba Ceolfrid misit architectos, quos petebatur, misit illi et litteras scriptas in hunc modum:
'Domino excellentissimo et gloriosissimo regi Naitano, Ceolfrid abbas in Domino salutem.
'Catholicam sancti paschae obseruantiam, quam a nobis, rex Deo deuote, religioso studio quaesisti, promtissime ac libentissime tuo desiderio, iuxta quod ab apostolica sede didicimus, patefacere satagimus. Scimus namque caelitus sanctae ecclesiae donatum, quotiens ipsi rerum domini discendae, docendae, custodiendae ueritati operam inpendunt. Nam et uere omnino dixit quidam saecularium scriptorum, quia felicissimo mundus statu ageretur, si uel reges philosopharentur, uel regnarent philosophi. Quod si de philosophia huius mundi uere intellegere, de statu huius mundi merito diligere potuit homo huius mundi; quanto magis ciuibus patriae caelestis in hoc mundo peregrinantibus optandum est, et totis animi uiribus supplicandum, ut, quo plus in mundo quique ualent, eo amplius eius, qui super omnia est, Iudicis mandatis auscultarc contendant, atque ad haec obseruanda secum eos quoque, qui sibi commissi sunt, exemplis simul et auctoritate instituant?
'Tres sunt ergo regulae sacris inditae litteris, quibus paschae celebrandi tempus nobis praefinitum, nulla prorsus humana licet auctoritate mutari; e quibus duae in lege Mosi diuinitus statutae, tertia in euangelio per effectum dominicae passionis et resurrectionis adiuncta est. Praecepit enim lex, ut pascha primo mense anni et tertia eiusdem mensis septimana, id est a XVa die usque ad XXIam, fieri deberet; additum est per institutionem apostolicam ex euangelio, ut in ipsa tertia septimana diem dominicam expectare, atque in ea temporis paschalis initium tenere debeamus. Quam uidelicet regulam triformem quisquis rite custodierit, numquam in adnotatione festi paschalis errabit. Uerum si de his singulis enucleatius ac latius audire desideras, scriptum est in Exodo, ubi liberandus de Aegypto populus Israel primum pascha facere iubetur, quia: "dixerit Dominus ad Mosen et Aaron: Mensis iste uobis principium mensium primus erit in mensibus anni. Loquimini ad uniuersum coetum filiorum Israel et dicite eis: Xa die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domus suas." Et paulo post: "Et seruabitis eum usque ad XIIIIam diem mensis huius; immolabitque eum uniuersa multitudo filiorum Israel ad uesperam." Quibus uerbis manifestissime constat, quod ita in obseruatione paschali mentio fit diei XIIIIae, ut non tamen in ipsa die XIIIIa pascha fieri praecipiatur; sed adueniente tandem uespera diei XIIIIae, id est XVa luna, quae initium tertiae septimanae faciat, in caeli faciem prodeunte, agnus immolari iubeatur; et quod ipsa sit nox XVie lunae, in qua percussis Aegyptiis Israel est a longa seruitute redemtus. "VII," inquit, "diebus azyma comedetis." Quibus item uerbis tota tertia septimana eiusdem primi mensis decernitur sollemnis esse debere. Sed ne putaremus easdem VII dies a XIIIIa usque ad XXam esse computandas, continuo subiecit: "In die primo non erit fermentum in domibus uestris. Quicumque comederit fermentum, peribit anima illa de Israel, a die primo usque ad diem septimum," et cetera, usquedum ait: "In eadem enim ipsa die educam exercitum uestrum de terra Aegypti."
'Primum ergo diem azymorum appellat eum, in quo exercitum eorum esset educturus de Aegypto. Constat autem, quia non XIIIIa die, in cuius uespera agnus est immolatus, et quae proprie pascha siue phase dicitur; sed XVa sunt educti ex Aegypto, sicut in libro Numerorum apertissime scribitur: "Profecti igitur de Ramesse XVa die mensis primi, altera die phase, filii Israel in manu excelsa." VII ergo dies azymorum, in quarum prima eductus est populus Domini ex Aegypto, ab initio, ut diximus, tertiae septimanae, hoc est a XVa die mensis primi usque ad XXIam eiusdem mensis diem conpletam computari oportet. Porro dies XIIIIa extra hunc numerum separatim sub paschae titulo praenotatur, sicut Exodi sequentia patenter edocent; ubi cum dictum esset: "In eadem enim ipsa die educam exercitum uestrum de terra Aegypti;" protinus adiunctum est: "Et custodietis diem istum in generationes uestras ritu perpetuo. Primo mense, XIIIIa die mensis comedetis azyma usque ad diem XXIam eiusdem mensis ad uesperam. VII diebus fermentatum non inuenietur in domibus uestris." Quis enim non uideat, a XIIIIa usque ad XXIam non VII solummodo, sed octo potius esse dies, si et ipsa XIIIIa adnumeretur? Sin autem, ut diligentius explorata scripturae ueritas docet, a uespera diei XIIIIae usque ad uesperam XXIae computauerimus, uidebimus profecto, quod ita dies XIIIIa uesperam suam in festi paschalis initium prorogat, ut non amplius tota sacra sollemnitas, quam VII tantummodo noctes cum totidem diebus conprehendat; unde uera esse probatur nostra definitio, qua tempus paschale primo mense anni et tertia eius ebdomada celebrandum esse diximus. Ueraciter enim tertia agitur ebdomada, quod a uespera XIIIIae diei incipit, et in uespera XXIae conpletur.
'Postquam uero pascha nostrum immolatus est Christus, diemque nobis dominicam, quae apud antiquos una uel prima sabbati siue sabbatorum uocatur, gaudio suae resurrectionis fecit esse sollemnem; ita hanc apostolica traditio festis paschalibus inseruit, ut nil omnimodis de tempore paschae legalis praeoccupandum, nihil minuendum esse decerneret. Quin potius statuit, ut expectaretur iuxta praeceptum legis idem primus anni mensis, expectaretur XIIIIa dies illius, expectaretur uespera eiusdem. Et cum haec dies in sabbatum forte inciderit, tolleret unusquisque agnum per familias et domus suas, et immolaret eum ad uesperam, id est praepararent omnes ecclesiae per orbem, quae unam catholicam faciunt, panem et uinum in mysterium carnis et sanguinis agni inmaculati, qui abstulit peccata mundi; et praecedente congrua lectionum orationum, caerimoniarum paschalium sollemnitate, offerrent haec Domino in spem futurae suae redemtionis. Ipsa est enim eadem nox, in qua de Aegypto per sanguinem agni Israelitica plebs erepta est; ipsa, in qua per resurrectionem Christi liberatus est a morte aeterna populus omnis Dei. Mane autem inlucescente die dominica, primam paschalis festi diem celebrarent. Ipsa est enim dies, in qua resurrectionis suae gloriam Dominus multifario piae reuelationis gaudio discipulis patefecit. Ipsa prima dies azymorum, de qua multum distincte in Leuitico scriptum est: "Mense primo, XIIIIa die mensis ad uesperam phase Domini est, et XVa die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est. VII diebus azyma comedetis. Dies primus erit celeberrimus, sanctusque."
'Si ergo fieri posset, ut semper in diem XVum primi mensis, id est in lunam XVam dominica dies incurreret, uno semper eodemque tempore cum antiquo Dei populo, quanquam sacramentorum genere discreto, sicut una eademque fide, pascha celebrare possemus. Quia uero dies septimanae non aequali cum luna tramite procurrit, decreuit apostolica traditio, quac per beatum Petrum Romae praedicata, per Marcum euangelistam et interpretem ipsius Alexandriae confirmata est, ut adueniente primo mense, adueniente in eo uespera diei XIIIIae, expectetur etiam dies dominica, a XVa usque ad XXIam diem eiusdem mensis. In quacumque enim harum inuenta fuerit, merito in ea pascha celebrabitur; quia nimirum haec ad numerum pertinet illarum VII dierum, quibus azyma celebrari iubetur. Itaque fit, ut numquam pascha nostrum a septimana mensis primi tertia in utramuis partem declinet; sed uel totam eam, id est omnes VII legalium azymorum dies, uel certe aliquos de illis teneat. Nam etsi saltim unum ex eis, hoc est ipsum septimum adprehenderit, quem tam excellenter scriptura commendat: "Dies autem," inquiens, "septimus erit celebrior et sanctior, nullumque seruile opus fiet in eo"; nullus arguere nos poterit, quod non recte dominicum paschae diem, quem de euangelio suscepimus, in ipsa, quam lex statuit, tertia primi mensis ebdomada celebremus.'
'Cuius obseruantiae catholica ratione patefacta, patet e contrario error inrationabilis eorum, qui praefixos in lege terminos, nulla cogente necessitate, uel anticipare uel transcendere praesumunt. Namque sine ratione necessitatis alicuius anticipant illi tempus in lege praescriptum, qui dominicum paschae diem a XIIIIa mensis primi usque ad XXam putant lunam esse seruandum. Cum enim a uespera diei XIIIae uigilias sanctae noctis celebrare incipiunt, claret, quod illam in exordio sui paschae diem statuunt, cuius nullam omnino mentionem in decreto legis inueniunt. Et cum XXIa die mensis pascha dominicum celebrare refugiunt, patet profecto, quod illam per omnia diem a sua sollemnitate secernunt, quam lex maiore prae ceteris festiuitate memorabilem saepenumero commendat; sicque diem paschae ordine peruerso, et aliquando in secunda ebdomada totam conpleant, et numquam in ebdomadae tertiae die septima ponant; rursumque, qui a XVIa die mensis saepedicti usque ad XXIIam pascha celebrandum magis autumant, non minore utique errore, tametsi altero latere a recto ueritatis tramite diuertunt, et ueluti naufragia Scyllae fugientes, in Charybdi uoraginem submergendi decidunt. Nam cum a luna XVIa primi mensis oriente, id est a uespera diei XVae pascha incipiendum doceant; nimirum constat, quia XIIIIam diem mensis eiusdem, quam lex primitus et praecipue commendat, a sua prorsus sollemnitate secludunt; ita ut XVae, in qua populus Dei ab Aegyptia seruitute redemtus est, et in qua Dominus suo mundum sanguine a peccatorum tenebris liberauit, in qua etiam sepultus spem nobis post mortem beatae quietis tribuit, uix uesperam tangant.
'Idemque poenam erroris sui in semet ipsos recipientcs, cum in XXIIa die mensis paschae diem statuunt dominicum, legitimos utique terminos paschae aperta transgressione uiolant, utpote qui ab illius diei uespera pascha incipiunt, in qua hoc lex consummari et perfici debere decreuit, illam in pascha diem adsignent primam, cuius in lege mentio nulla usquam repperitur, id est quartae primam septimanae. Qui utrique non solum in definitione et computo lunaris aetatis, sed et in mensis primi nonnumquam inuentione falluntur. Quae disputatio maior est, quam epistula hac uel ualeat conprehendi, uel debeat. Tantum hoc dicam, quod per aequinoctium uernale semper inerrabiliter possit inueniri, qui mensis iuxta computum lunae primus anni, qui esse debeat ultimus. Aequinoctium autem iuxta sententiam omnium Orientalium et maxime Aegyptiorum, qui prae ceteris doctoribus calculandi palmam tenent, XII Kalendarum Aprilium die prouenire consueuit, ut etiam ipsi horologica inspectione probamus. Quaecumque ergo luna ante aequinoctium plena est, XIIIIa uidelicet uel XVa existens, haec ad praecedentis anni nouissimum pertinet mensem, ideoque paschae celebrando habilis non est. Quae uero post aequinoctium, uel in ipso aequinoctio suum plenilunium habet, in hac absque ulla dubietate, quia primi mensis est, et antiquos pascha celebrare solitos, et nos, ubi dominica dies aduenerit, celebrare debere noscendum est. Quod ita fieri oportere illa nimirum ratio cogit, quia in Genesi scriptum est, quod "fecit Deus duo magna luminaria; luminare maius, ut praeesset diei; et luminare minus, ut praeesset nocti"; uel, sicut alia dicit editio, "luminare maius in inchoationem diei, et luminare minus in inchoationem noctis." Sicut ergo prius sol a medio procedens orientis, aequinoctium uernale suo praefixit exortu; deinde luna, sole ad uesperam occidente, et ipsa plena a medio secuta est orientis; ita omnibus annis idem primus lunae mensis eodem necesse est ordine seruari, ut non ante aequinoctium, sed uel ipso aequinoctii die, sicut in principio factum est, uel eo transcenso plenilunium habere debeat. At si uno saltim die plenilunium tempus aequinoctii praecesserit, non hanc primo mensi anni incipientis, sed ultimo potius praeteriti lunam esse adscribendam; et ideo festis paschalibus inhabilem memorata ratio probat.
'Quod si mysticam quoque uos in his rationem audire delectat, primo mense anni, qui ctiam mensis nouorum dictus est, pascha faccre iubemur; quia renouato ad amorem caelestium spiritu mentis nostrae, sacramenta dominicae resurrectionis et ereptionis nostrae celebrare debemus, tertia eiusdem mensis septimana facere praecipimur; quia ante legem et sub lege promissus, tertio tempore saeculi cum gratia uenit ipse, qui pascha nostrum immolaretur Christus; quia tertia post immolationem suae passionis die resurgens a mortuis, hanc dominicam uocari, et in ea nos annuatim paschalia eiusdem resurrectionis uoluit festa celebrare; quia nos quoque ita solum ueraciter eius sollemnia celebramus, si per fidem, spem et caritatem pascha, id est transitum, de hoc mundo ad Patrem, cum illo facere curamus. Post aequinoctium ueris plenilunium mensis praecipimur obseruare paschalis; ut uidelicet primo sol longiorem nocte faciat diem, deinde luna plenum suae lucis orbem mundo praesentet; quia primo quidem sol iustitiae, in cuius pennis est sanitas, id est Dominus Iesus, per resurrectionis suae triumphum cunctas mortis tenebras superauit; ac sic ascendens in caelos, misso desuper Spiritu, ecclesiam suam, quae saepe lunae uocabulo designatur, internae gratiae luce repleuit. Quem uidelicet ordinem nostrae salutis propheta contemplatus aiebat: "Eleuatus est sol, et luna stetit in ordine suo."
'Qui ergo plenitudinem lunae paschalis ante aequinoctium prouenire posse contenderit, talis in mysteriorum celebratione maximorum a sanctarum quidem scripturarum doctrina discordat; concordat autem eis, qui sine praeueniente gratia Christi se saluari posse confidunt; qui etsi uera lux tenebras mundi moriendo ac resurgendo numquam uicisset, perfectam se habere posse iustitiam dogmatizare praesumunt. Itaque post aequinoctialem solis exortum, post plenilunium primi mensis hunc ex ordine subsequens, id est post conpletam diem eiusdem mensis XIIIIam, quae cuncta ex lege obseruanda accepimus, expectamus adhuc monente euangelio in ipsa ebdomada tertia tempus diei dominicae, et sic demum uotiua paschae nostri festa celebramus, ut indicemus nos non cum antiquis excussum Aegyptiae seruitutis iugum uenerari, sed redemtionem totius mundi, quae in antiqui Dei populi liberatione praefigurata, in Christi autem resurrectione conpleta est, deuota fide ac dilectione colere, utque resurrectionis etiam nostrae, quam eadem die dominica futuram credimus, spe nos certissima gaudere signemus.
'Hic autem, quem uobis sequendum monstramus, computus paschae decennouenali circulo continetur; qui dudum quidem, hoc est ipsis apostolorum temporibus, iam seruari in ecclesia coepit, maxime Romae et Aegypti, ut supra iam diximus. Sed per industriam Eusebii, qui a beato martyre Pamphylo cognomen habet, distinctius in ordinem conpositus est; ut quod eatenus per Alexandriae pontificem singulis annis per omnes ecclesias mandari consuerat, iam deinde congesta in ordinem serie lunae XIIIIae facillime posset ab omnibus sciri Cuius computum paschalis Theophilus Alexandriae praesul in centum annorum tempus Theodosio imperatori conposuit. Item successor eius Cy rillus seriem XC et V annorum in quinque decennouenalibus circulis conprehendit; post quem Dionysius Exiguus totidem alios ex ordine pari schemate subnexuit, qui ad nostra usque tempora pertingebant. Quibus termino adpropinquantibus, tanta hodie calculatorum exuberat copia, ut etiam in nostris per Brittaniam ecclesiis plures sint, qui mandatis memoriae ueteribus illis Aegyptiorum argumentis, facillime possint in quotlibet spatia temporum paschales protendere circulos, etiamsi ad quingentos usque et XXX duos uoluerint annos; quibus expletis, omnia, quae ad solis et lunae, mensis et septimanae consequentiam spectant, eodem, quo prius, ordine recurrunt. Ideo autem circulos eosdem temporum instantium uobis mittere supersedimus, quia de ratione tantum temporis paschalis instrui quaerentes, ipsos uobis circulos paschae catholicos abundare probastis.
'Uerum his de pascha succincte, ut petisti, strictimque commemoratis, tonsuram quoque, de qua pariter uobis litteras fieri uoluisti, hortor, ut ecclesiasticam et Christianae fidei congruam habere curetis. Et quidem scimus, quia neque apostoli omnes uno eodemque sunt modo adtonsi, neque nunc ecclesia catholica, sicut una fide, spe, et caritate in Deum consentit, ita etiam una atque indissimili totum per orbem tonsurae sibi forma congruit. Denique, ut superiora, id est patriarcharum, tempora respiciamus, Iob, exemplar patientiae, dum ingruente tribulationum articulo caput totondit, probauit utique, quia tempore felicitatis capillos nutrire consuerat. At Ioseph et ipse castitatis, humilitatis, pietatis, ceterarumque uirtutum exsecutor ac doctor eximius, cum seruitio absoluendus adtonsus esse legitur, patet profecto, quia tempore seruitutis intonsis in carcere crinibus manere solebat. Ecce uterque uir Dei diuersum ab altero uultus habitum foris praemonstrabat, quorum tamen intus conscientia in parili uirtutum sibi gratia concordabat.
'Uerum, etsi profiteri nobis liberum est, quia tonsurae discrimen non noceat, quibus pura in Deum fides, et caritas in proximum sincera est; maxime cum numquam patribus catholicis sicut de paschae uel fidei diuersitate conflictus, ita etiam de tonsurae differentia legatur aliqua fuisse controuersia; inter omnes tamen, quas uel in ecclesia, uel in uniuerso hominum genere repperimus tonsuras, nullam magis sequendam nobis amplectendamque iure dixerim ea, quam in capite suo gestabat ille, cui se confitenti Dominus ait: "Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferni non praeualebunt aduersus eam; et tibi dabo claues regni caelorum"; nullam magis abominandam detestandamque merito cunctis fidelibus crediderim ea, quam habebat ille, cui gratiam Spiritus Sancti conparare uolenti dicit idem Petrus: "Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti per pecuniam possideri; non est tibi pars neque sors in sermone hoc." Neque uero ob id tantum in coronam adtondemur, quia Petrus ita adtonsus est; sed quia Petrus in memoriam dominicae passionis ita adtonsus est, idcirco et nos, qui per eandem passionem saluari desideramus, ipsius passionis signum cum illo in uertice, summa uidelicet corporis nostri parte gestamus. Sicut enim omnis ecclesia, quia per mortem sui uiuificatoris ecclesia facta est, signum sanctae crucis eius in fronte portare consueuit ut crebro uexilli huius munimine a malignorum spirituum defendatur incursibus; crebra huius admonitione doceatur se quoque carnem suam cum uitiis et concupiscentiis crucifigere debere; ita etiam oportet eos, qui uel monachi uotum, uel gradum clericatus habentes, artioribus se necesse habent pro Domino continentiae frenis astringere, formam quoque coronae, quam ipse in passione spineam portauit in capite, ut spinas ac tribulos peccatorum nostrorum portaret, id est exportaret et auferret a nobis, suo quemque in capite per tonsuram praeferre; ut se etiam inrisiones et obprobria pro illo libenter ac promte omnia sufferre ipso etiam frontispicio doceant; ut coronam uitae aeternae, quam repromisit Deus diligentibus se, se semper expectare, proque huius perceptione et aduersa se mundi et prospera contemnere designent. Ceterum tonsuram eam, quam magum ferunt habuisse Simonem, quis, rogo, fidelium non statim cum ipsa magia primo detestetur et merito exsufflet aspectu? Quae in frontis quidem superficie coronae uidetur speciem praeferre; sed ubi ad ceruicem considerando perueneris, decurtatam eam, quam te uidere putabas, inuenies coronam; ut merito talem simoniacis et non Christianis habitum conuenire cognoscas; qui in praesenti quidem uita a deceptis hominibus putabantur digni perpetuae gloria coronae; sed in ea, quae hanc sequitur uitam, non solum omni spe coronae priuati, sed aeterna insuper sunt poena damnati.
'Neque uero me haec ita prosecutum aestimes, quasi eos, qui hanc tonsuram habent, condemnandos iudicem, si fide et operibus unitati catholicae fauerint; immo confidenter profiteor plurimos ex eis sanctos ac Deo dignos extitisse, ex quibus est Adamnan, abbas et sacerdos Columbiensium egregius, qui cum legatus suae gentis ad Aldfridum regem missus, nostrum quoque monasterium uidere uoluisset, miramque in moribus ac uerbis prudentiam, humilitatem, religionem ostenderet, dixi illi inter alia conloquens: "Obsecro, sancte frater, qui ad coronam te uitae, quae terminum nesciat, tendere credis, quid contrario tuae fidei habitu terminatam in capite coronae imaginem portas? et si beati Petri consortium quaeris, cur eius, quem ille anathematizauit, tonsurae imaginem imitaris? et non potius eius, cum quo in aeternum beatus uiuere cupis, etiam nunc habitum te, quantum potes, diligere monstras?" Respondit ille: "Scias pro certo, frater mi dilecte, quia etsi Simonis tonsuram ex consuetudine patria habeam, simoniacam tamen perfidiam tota mente detestor ac respuo; beatissimi autem apostolorum principis, quantum mea paruitas sufficit, uestigia sequi desidero." At ego: "Credo," inquam, "uere, quod ita sit; sed tamen indicio fit, quod ea, quae apostoli Petri sunt, in abdito cordis amplectimini, si quae eius esse nostis, etiam in facie tenetis. Namque prudentiam tuam facillime diiudicare reor, quod aptius multo sit, eius, quem corde toto abominaris, cuiusque horrendam faciem uidere refugis, habitum uultus a tuo uultu Deo iam dicato separare; et econtra eius, quem apud Deum habere patronum quaeris, sicut facta uel monita cupis sequi, sic etiam morem habitus te imitari condeceat."
'Haec tunc Adamnano dixi, qui quidem quantum conspectis ecclesiarum nostrarum statutis profecisset, probauit, cum reuersus ad Scottiam, multas postea gentis eiusdem turbas ad catholicam temporis paschalis obseruantiam sua praedicatione correxit; tametsi eos, qui in Hii insula morabantur, monachos, quibusque speciali rectoris iure praeerat, necdum ad uiam statuti melioris reducere ualebat. Tonsuram quoque, si tantum sibi auctoritatis subesset, emendare meminisset.
'Sed et tuam nunc prudentiam, rex, admoneo, ut ea, quae unitati catholicae et apostolicae ecclesiae concinnant, una cum gente, cui te Rex regum et Dominus dominorum praefecit, in omnibus seruare contendas. Sic enim fit, ut post acceptam temporalis regni potentiam ipse beatissimus apostolorum princeps caelestis quoque regni tibi tuisque cum ceteris electis libens pandat introitum. Gratia te Regis aeterni longiori tempore regnantem ad nostram omnium pacem custodiat incolumem, dilectissime in Christo fili.'
Haec epistula cum praesente rege Naitono multisque uiris doctioribus esset lecta, ac diligenter ab his, qui intellegere poterant, in linguam eius propriam interpretata, multum de eius exhortatione gauisus esse perhibetur; ita ut exsurgens de medio optimatum suorum consessu, genua flecteret in terram, Deo gratias agens, quod tale munusculum de terra Anglorum mereretur accipere. 'Et quidem et antea noui,' inquit, 'quia haec erat uera paschae celebratio, sed in tantum modo rationem huius temporis obseruandi cognosco, ut parum mihi omnimodis uidear de his antea intellexisse. Unde palam profiteor uobisque, qui adsidetis, praesentibus protestor, quia hoc obseruare tempus paschae cum uniuersa mea gente perpetuo uolo; hanc accipere debere tonsuram, quam plenam esse rationis audimus, omnes, qui in meo regno sunt, clericos decerno.' Nec mora, quae dixerat, regia auctoritate perfecit. Statim namque iussu puplico mittebantur ad transcribendum, discendum, obseruandum, per uniuersas Pictorum prouincias circuli paschae decennouenales, oblitteratis per omnia erroneis LXXX et IIII annorum circulis. Adtondebantur omnes in coronam ministri altaris ac monachi; et quasi nouo se discipulatui beatissimi apostolorum principis Petri subditam, eiusque tutandam patrocinio gens correcta gaudebat.
[22] NEC multo post illi quoque, qui insulam Hii incolebant, monachi Scotticae nationis cum his, quae sibi erant subdita, monasteriis ad ritum paschae ac tonsurae canonicum Domino procurante perducti sunt. Siquidem anno ab incarnatione Domini DCCXVI, quo Osredo occiso Coenred gubernacula regni Nordanhymbrorum suscepit, cum uenisset ad eos de Hibernia Deo amabilis, et cum omni honorificentia nominandus pater ac sacerdos, Ecgberct, cuius superius memoriam saepius fecimus, honorifice ab eis et multo cum gaudio susceptus est. Qui quoniam et doctor suauissimus, et eorum, quae agenda docebat, erat exsecutor deuotissimus, libenter auditus ab uniuersis, inmutauit piis ac sedulis exhortationibus inueteratam illam traditionem parentum eorum, de quibus apostolicum illum licet proferre sermonem, quod aemulationem Dei habebant, sed non secundum scientiam; catholicoque illos atque apostolico more celebrationem, ut diximus, praecipuae sollemnitatis sub figura coronae perpetis agere perdocuit. Quod mira diuinae constat factum dispensatione pietatis, ut quoniam gens illa, quam nouerat scientiam diuinae cognitionis libenter ac sine inuidia populis Anglorum communicare curauit; ipsa quoque postmodum per gentem Anglorum in eis, quae minus habuerat, ad perfectam uiuendi normam perueniret. Sicut econtra Brettones, qui nolebant Anglis eam, quam habebant, fidei Christianae notitiam pandere, credentibus iam populis Anglorum, et in regula fidei catholicae per omnia instructis, ipsi adhuc inueterati et claudicantes a semitis suis, et capita sine corona praetendunt, et sollemnia Christi sine ecclesiae Christi societate uenerantur.
Susceperunt autem Hiienses monachi docente Ecgbercto ritus uiuendi catholicos sub abbate Duunchado, post annos circiter LXXX, ex quo ad praedicationem gentis Anglorum Aidanum miserant antistitem. Mansit autem uir Domini Ecgberct annos XIII in praefata insula, quam ipse uelut noua quadam relucente gratia ecclesiasticae societatis et pacis Christo consecrauerat; annoque dominicae incarnationis DCCXXVIIII, quo pascha dominicum octauo Kalendarum Maiarum die celebrabatur, cum missarum sollemnia in memoriam eiusdem dominicae resurrectionis celebrasset, eodem die et ipse migrauit ad Dominum, ac gaudium summae festiuitatis, quod cum fratribus, quos ad unitatis gratiam conuerterat, inchoauit, cum Domino et apostolis, ceterisque caeli ciuibus conpleuit, immo id ipsum celebrare sine fine non desinit. Mira autem diuinae dispensatio prouisionis erat, quod uenerabilis uir non solum in pascha transiuit de hoc mundo ad Patrem; uerum etiam cum eo die pascha celebraretur, quo numquam prius in eis locis celebrari solebat. Gaudebant ergo fratres de agnitione certa et catholica temporis paschalis; laetabantur de patrocinio pergentis ad Dominum patris, per quem fuerant correcti; gratulabatur ille, quod eatenus in carne seruatus est, donec illum in pascha diem suos auditores, quem semper antea uitabant, suscipere ac secum agere uideret. Sicque certus de illorum correctione reuerentissimus pater exsultauit, ut uideret diem Domini; uidit et gauisus est.
[23] ANNO dominicae incarnationis DCCXXV, qui erat annus septimus Osrici regis Nordanhymbrorum, qui Coenredo successerat, Uictred filius Ecgberecti, rex Cantuariorum, defunctus est nono die Kalendarum Maiarum; et regni, quod per XXXIIII semis annos tenebat, filios tres, Aedilberctum, Eadberctum, et Alricum, reliquit heredes. Anno post quem proximo Tobias Hrofensis ecclesiae praesul defunctus est, uir, ut supra meminimus, doctissimus. Erat enim discipulus beatae memoriae magistrorum Theodori archiepiscopi, et abbatis Hadriani; unde, ut dictum est, cum eruditione litterarum uel ecclesiasticarum uel generalium, ita Grecam quoque cum Latina didicit linguam, ut tam notas ac familiares sibi eas quam natiuitatis suae loquellam haberet. Sepultus uero est in porticu sancti Pauli apostoli, quam intro ecclesiam sancti Andreae sibi ipse in locum sepulchri fecerat. Post quem episcopatus officium Alduulf, Berctualdo archiepiscopo consecrante, suscepit.
Anno dominicae incarnationis DCCXXVIIII apparuerunt cometae duae circa solem, multum intuentibus terrorem incutientes. Una quippe solem praecedebat, mane orientem; altera uespere sequebatur occidentem, quasi orienti simul et occidenti dirae cladis praesagae; uel certe una diei, altera noctis praecurrebat exortum, ut utroque tempore mala mortalibus inminere signarent. Portabant autem facem ignis contra Aquilonem, quasi ad accendendum adclinem; apparebantque mense Ianuario, et duabus ferme septimanis permanebant. Quo tempore grauissima Sarracenorum lues Gallias misera caede uastabat, et ipsi non multo post in eadem prouincia dignas suae perfidiae poenas luebant. Quo anno sanctus uir Domini Ecgberct, ut supra commemorauimus, ipso die paschae migrauit ad Dominum; et mox, peracto pascha, hoc est VIIa Iduum Maiarum die, Osric rex Nordanhymbrorum uita decessit, cum ipse regni, quod XI annis gubernabat, successorem fore Ceoluulfum decreuisset, fratrem illius, qui ante se regnauerat, Coenredi regis, cuius regni et principia et processus tot ac tantis redundauere rerum aduersantium motibus, ut, quid de his scribi debeat, quemue habitura sint finem singula, necdum sciri ualeat.
Anno dominicae incarnationis DCCXXXI, Berctuald archiepiscopus longa consumtus aetate defunctus est die Iduum Ianuariarum; qui sedit annos XXXVII, menses VI, dies XIIII; pro quo anno eodem factus est archiepiscopus, uocabulo Tatuini, de prouincia Merciorum, cum fuisset presbyter in monasterio, quod uocatur Briudun. Consecratus est autem in Doruuerni ciuitate a uiris uenerabilibus Danihele Uentano, et Ingualdo Lundoniensi, et Alduino Lyccitfeldensi, et Alduulfo Hrofensi antistitibus, die decima Iunii mensis, dominica; uir religione et prudentia insignis, sacris quoque litteris nobiliter instructus.
Itaque in praesenti ecclesiis Cantuariorum Tatuini et Alduulf episcopi praesunt. Porro prouinciae Orientalium Saxonum Inguald episcopus; prouinciae Orientalium Anglorum Aldberct et Hadulac episcopi; prouinciae Occidentalium Saxonum Danihel et Fortheri episcopi; prouinciae Merciorum Alduini episcopus; et eis populis, qui ultra amnem Sabrinam ad occidentem habitant, Ualchstod episcopus; prouinciae Huicciorum Uilfrid episcopus; prouinciae Lindisfarorum Cyniberct episcopus praeest. Episcopatus Uectae insulae ad Danihelem pertinet episcopum Uentae ciuitatis. Prouincia Australium Saxonum iam aliquot annis absque episcopo manens ministerium sibi episcopale ab Occidentalium Saxonum antistite quaerit. Et hae omnes prouinciae ceteraeque australes ad confinium usque Hymbrae fluminis cum suis quaeque regibus Merciorum regi Aedilbaldo subiectae sunt.
At uero prouinciae Nordanhymbrorum, cui rex Ceoluulf praeest, IIII nunc episcopi praesulatum tenent; Uilfrid in Eburacensi ecclesia, Ediluald in Lindisfaronensi, Acca in Hagustaldensi, Pecthelm in ea, quae Candida Casa uocatur, quae nuper, multiplicatis fidelium plebibus, in sedem pontificatus addita ipsum primum habet antistitem.
Pictorum quoque natio tempore hoc et foedus pacis cum gente habet Anglorum, et catholicae pacis ac ueritatis cum uniuersali ecclesia particeps existere gaudet. Scotti, qui Brittaniam incolunt, suis contenti finibus nil contra gentem Anglorum insidiarum moliuntur aut fraudium. Brettones, quamuis et maxima ex parte domestico sibi odio gentem Anglorum, et totius catholicae ecclesiae statum pascha minus recto, moribusque inprobis inpugnent; tamen et diuina sibi et humana prorsus resistente uirtute, in neutro cupitum possunt obtinere propositum; quippe qui quamuis ex parte sui sint iuris, nonnulla tamen ex parte Anglorum sunt seruitio mancipati.
Qua adridente pace ac serenitate temporum, plures in gente Nordanhymbrorum, tam nobiles, quam priuati, se suosque liberos, depositis armis, satagunt magis, accepta tonsura, monasterialibus adscribere uotis, quam bellicis exercere studiis. Quae res quem sit habitura finem, posterior aetas uidebit.
Hic est inpraesentiarum uniuersae status Brittaniae, anno aduentus Anglorum in Brittaniam circiter ducentesimo octogesimo quinto, dominicae autem incarnationis anno DCCXXXI; in cuius regno perpetuo exsultet terra, et congratulante in fide eius Brittania, laetentur insulae multae, et confiteantur memoriae sanctitatis eius.
[24] UERUM ea, quae temporum distinctione latius digesta sunt, ob memoriam conseruandam breuiter recapitulari placuit.
Anno igitur ante incarnationem dominicam sexagesimo Gaius Iulius Caesar primus Romanorum Brittanias bello pulsauit, et uicit, nec tamen ibi regnum potuit obtinere.
Anno ab incarnatione Domini XLVI, Claudius secundus Romanorum Brittanias adiens, plurimam insulae partem in deditionem recepit, et Orcadas quoque insulas Romano adiecit imperio.
Anno incarnationis dominicae CLXVII, Eleuther Romae praesul factus XV annos ecclesiam gloriosissime rexit, cui litteras rex Brittaniae Lucius mittens, ut Christianus efficeretur, petiit et inpetrauit.
Anno ab incarnatione Domini CLXXXVIIII, Seuerus imperator factus XVII annis regnauit, qui Brittaniam uallo a mari usque ad mare praecinxit.
Anno CCCLXXXI, Maximus in Brittania creatus imperator, in Galliam transiit, et Gratianum interfecit.
Anno CCCCVIIII, Roma a Gothis fracta, ex quo tempore Romani in Brittania regnare cessarunt.
Anno CCCCXXX, Palladius ad Scottos in Christum credentes a Caelestino papa primus mittitur episcopus.
Anno CCCCXLVIIII, Marcianus cum Ualentiniano imperium suscipiens, VII annis tenuit, quorum tempore Angli a Brettonibus accersiti Brittaniam adierunt.
Anno DXXXVIII, eclypsis solis facta est XIIII. Kalendas Martias, ab hora prima usque ad tertiam.
Anno DXL, eclypsis solis facta XII. Kalendas Iulias, et apparuerunt stellae pene hora dimidia ab hora diei tertia.
Anno DXLVII, Ida regnare coepit, a quo regalis Nordanhymbrorum prosapia originem tenet, et XII annis in regno permansit.
Anno DLXV, Columba presbyter de Scottia uenit Brittaniam, ad docendos Pictos, et in insula Hii monasterium fecit.
Anno DXCVI, Gregorius papa misit Brittaniam Augustinum cum monachis, qui uerbum Dei genti Anglorum euangelizarent.
Anno DXCVII, uenere Brittaniam praefati doctores, qui fuit annus plus minus CL aduentus Anglorum in Brittaniam.
Anno DCI, misit papa Gregorius pallium Brittaniam Augustino iam facto episcopo, et plures uerbi ministros, in quibus et Paulinum.
Anno DCIII, pugnatum ad Degsastanæ.
Anno DCIIII, Orientales Saxones fidem Christi percipiunt sub rege Sabercto antistite Mellito.
Anno DCV, Gregorius obiit.
Anno DCXVI, Aedilberct rex Cantuariorum defunctus est.
Anno DCXXV, Paulinus a Iusto archiepiscopo ordinatur genti Nordanhymbrorum antistes.
Anno DCXXVI, Eanfled, filia Aeduini regis, baptizata cum XII in sabbato pentecostes.
Anno DCXXVII, Eduini rex baptizatus cum sua gente in pascha.
Anno DCXXXIII, Eduine rege peremto, Paulinus Cantiam rediit.
Anno DCXL, Eadbald rex Cantuariorum obiit.
Anno DCXLII, Osuald rex occisus.
Anno DCXLIIII, Paulinus, quondam Eboraci, sed tunc Hrofensis antistes ciuitatis, migrauit ad Dominum.
Anno DCLI, Osuini rex occisus, et Aidan episcopus defunctus est.
Anno DCLIII, Middilangli sub principe Peada fidei mysteriis sunt inbuti.
Anno DCLV, Penda periit, et Mercii sunt facti Christiani.
Anno DCLXIIII, eclypsis facta; Earconberct rex Cantuariorum defunctus, et Colman cum Scottis ad suos reuersus est; et pestilentia uenit; et Ceadda ac Uilfrid Nordanhymbrorum ordinantur episcopi.
Anno DCLXVIII, Theodorus ordinatur episcopus.
Anno DCLXX, Osuiu rex Nordanhymbrorum obiit.
Anno DCLXXIII, Ecgberct rex Cantuariorum obiit; et synodus facta est ad Herutforda, praesente Ecgfrido rege, praesidente archiepiscopo Theodoro, utillima, X capitulorum.
Anno DCLXXV, Uulfheri rex Merciorum, postquam XVII annos regnauerat, defunctus, Aedilredo fratri reliquit imperium.
Anno DCLXXVI, Aedilred uastauit Cantiam.
Anno DCLXXVIII, cometa apparuit; Uilfrid episcopus a sede sua pulsus est ab Ecgfrido rege; et pro eo Bosa, Eata, et Eadhaeth consecrati antistites.
Anno DCLXXVIIII, Ælfuini occisus.
Anno DCLXXX, synodus facta in campo Haethfeltha de fide catholica, praesidente archiepiscopo Theodoro; in quo adfuit Iohannes abba Romanus. Quo anno Hild abbatissa in Streanæshalæ obiit.
Anno DCLXXXV, Ecgfrid rex Nordanhymbrorum occisus est. Anno eodem Hlotheri rex Cantuariorum obiit.
Anno DCLXXXVIII, Caeduald rex Occidentalium Saxonum Romam de Brittania pergit.
Anno DCXC, Theodorus archiepiscopus obiit.
Anno DCXCVII, Osthryd regina a suis, id est Merciorum, primatibus interemta.
Anno DCXCVIII, Berctred dux regius Nordanhymbrorum a Pictis interfectus.
Anno DCCIIII, Aedilred, postquam XXXI annos Merciorum genti praefuit, monachus factus Coenredo regnum dedit.
Anno DCCV, Aldfrid rex Nordanhymbrorum defunctus est.
Anno DCCVIIII, Coenred rex Merciorum, postquam V annos regnauit, Romam pergit.
Anno DCCXI, Berctfrid praefectus cum Pictis pugnauit.
Anno DCCXVI, Osred rex Nordanhymbrorum interfectus, et rex Merciorum Ceolred defunctus; et uir Domini Ecgberct Hienses monachos ad catholicum pascha et ecclesiasticam correxit tonsuram.
Anno DCCXXV, Uictred rex Cantuariorum obiit.
Anno DCCXXVIIII, cometae apparuerunt, sanctus Ecgberct transiit, Osric mortuus est.
Anno DCCXXXI, Berctuald archiepiscopus obiit. Anno eodem Tatuini consecratus archiepiscopus nonus Doruuernensis ecclesiae, Aedilbaldo rege Merciorum XV. agente annum inperii.
Haec de historia ecclesiastica Brittaniarum, et maxime gentis Anglorum, prout uel ex litteris antiquorum, uel ex traditione maiorum, uel ex mea ipse cognitione scire potui, Domino adiuuante digessi Baeda famulus Christi, et presbyter monasterii beatorum apostolorum Petri et Pauli, quod est ad Uiuraemuda, et Ingyruum.
Qui natus in territorio eiusdem monasterii, cum essem annorum septem, cura propinquorum datus sum educandus reuerentissimo abbati Benedicto, ac deinde Ceolfrido; cunctumque ex eo tempus uitae in eiusdem monasterii habitatione peragens, omnem meditandis scripturis operam dedi; atque inter obseruantiam disciplinae regularis, et cotidianam cantandi in ecclesia curam, semper aut discere, aut docere, aut scribere dulce habui.
Nono decimo autem uitae meae anno diaconatum, tricesimo gradum presbyteratus, utrumque per ministerium reuerentissimi episcopi Iohannis, iubente Ceolfrido abbate, suscepi.
Ex quo tempore accepti presbyteratus usque ad annum aetatis meae LVIIII, haec in scripturam sanctam meae meorumque necessitati ex opusculis uenerabilium patrum breuiter adnotare, siue etiam ad formam sensus et interpretationis eorum superadicere curaui:
'In principium Genesis, usque ad natiuitatem Isaac et eiectionem Ismahelis, libros IIII.
De tabernaculo et uasis eius, ac uestibus sacerdotum, libros III.
In primam partem Samuelis, id est usque ad mortem Saulis, libros III.
De aedificatione templi, allegoricae expositionis, sicut et cetera, libros II.
Item, in Regum librum XXX quaestionum.
In Prouerbia Salomonis libros III.
In Cantica canticorum libros VII.
In Isaiam, Danihelem, XII prophetas, et partem Hieremiae, distinctiones capitulorum ex tractatu beati Hieronimi excerptas.
In Ezram et Neemiam libros III.
In Canticum Habacum librum I.
In librum beati patris Tobiae explanationis allegoricae de Christo et ecclesia librum I.
Item, Capitula lectionum in Pentateucum Mosi, Iosue, Iudicum;
In libros Regum et Uerba dierum;
In librum beati patris Iob;
In Parabolas, Ecclesiasten, et Cantica canticorum;
In Isaiam prophetam, Ezram quoque et Neemiam.
In euangelium Marci libros IIII.
In euangelium Lucae libros VI.
Omeliarum euangelii libros II.
In apostolum quaecumque in opusculis sancti Augustini exposita inueni, cuncta per ordinem transscribere curaui.
In Actus apostolorum libros II.
In Epistulas VII catholicas libros singulos.
In Apocalypsin sancti Iohannis libros III.
Item, Capitula lectionum in totum nouum testamentum, excepto euangelio.
Item librum epistularum ad diuersos: quarum de sex aetatibus saeculi una est; de mansionibus filiorum Israel una; una de eo, quod ait Isaias: 'Et claudentur ibi in carcerem, et post dies multos uisitabantur;' de ratione bissexti una; de aequinoctio iuxta Anatolium una.
Item de historiis sanctorum: librum uitae et passionis sancti Felicis confessoris de metrico Paulini opere in prosam transtuli; librum uitae et passionis sancti Anastasii, male de Greco translatum, et peius a quodam inperito emendatum, prout potui, ad sensum correxi; uitam sancti patris monachi simul et antistitis Cudbercti, et prius heroico metro et postmodum plano sermone, descripsi.
Historiam abbatum monasterii huius, in quo supernae pietati deseruire gaudeo, Benedicti, Ceolfridi, et Huaetbercti in libellis duobus.
Historiam ecclesiasticam nostrae insulae ac gentis in libris V.
Martyrologium de nataliciis sanctorum martyrum diebus; in quo omnes, quos inuenire potui, non solum qua die, uerum etiam quo genere certaminis, uel sub quo iudice mundum uicerint, diligenter adnotare studui.
Librum hymnorum diuerso metro siue rhythmo.
Librum epigrammatum heroico metro, siue elegiaco.
De natura rerum, et de temporibus libros singulos; item de temporibus librum I maiorem.
Librum de orthographia, alfabeti ordine distinctum.
Item librum de metrica arte, et huic adiectum alium de schematibus siue tropis libellum, hoc est de figuris modisque locutionum, quibus scriptura sancta contexta est.'
Teque deprecor, bone Iesu, ut cui propitius donasti uerba tuae scientiae dulciter haurire, dones etiam benignus aliquando ad te fontem omnis sapientiae peruenire, et parere semper ante faciem tuam.
BAEDAE CONTINUATIO
ANNO DCCXXXI, Ceoluulf rex captus, et adtonsus, et remissus in regnum; Acca episcopus de sua sede fugatus. Anno DCCXXXII, Ecgberct pro Uilfrido Eboraci episcopus factus.
[Cynibertus episcopus Lindisfarorum obiit.]
[Anno ab incarnatione Domini DCCXXXIII Tatuuini archiepiscopus, accepto ab apostolica auctoritate pallio, ordinauit Aluic et Sigfridum episcopos.]
Anno DCCXXXIII, eclypsis facta est solis XVIIII, Kal. Sep. circa horam diei tertiam, ita ut pene totus orbis solis quasi nigerrimo et horrendo scuto uideretur esse coopertus.
Anno DCCXXXIIII, luna sanguineo rubore perfusa, quasi hora integra II. Kal. Febr. circa galli cantum, dehinc nigredine subsequente ad lucem propriam reuersa.
[Anno ab incarnatione Christi DCCXXXIIII Tatuini episcopus obiit.
Anno DCCXXXV, Nothelmus archiepiscopus ordinatur; et Ecgberctus episcopus, accepto ab apostolica sede pallio, primus post Paulinum in archiepiscopatum confirmatus est; ordinauitque Fruidbertum et Fruiduualdum episcopos, et Baeda presbyter obiit.
Anno DCCXXXVII, nimia siccitas terram fecit infecundam; et Ceoluulfus sua uoluntate adtonsus regnum Eadbercto reliquit.
Anno DCCXXXIX, Edilhartus Occidentalium Saxonum rex obiit; et Nothelmus archiepiscopus.
Anno DCCXL, Cudberctus pro Nothelmo consecratus est. Aedilbaldus rex Merciorum per impiam fraudem uastabat partem Nordanhymbrorum; eratque rex eorum Eadberctus occupatus cum suo exercitu contra Pictos. Aediluualdus quoque episcopus obiit, et pro eo Conuulfus ordinatur antistes. Arnuuini et Eadberctus interempti.
Anno DCCXLI, siccitas magna terram occupauit. Carolus rex Francorum obiit; et pro eo filii Caroloman et Pippin regnum acceperunt.
Anno DCCXLV, Uilfrid episcopus et Ingualdus Lundoniae episcopus migrauerunt ad Dominum.
Anno DCCXLVII, Herefridus uir Dei obiit.
Anno DCCL, Cudretus rex Occidentalium Saxonum surrexit contra Aedilbaldum regem et Oengusum. Theudor atque Eanredus obierunt. Eadberctus campum Cyil cum aliis regionibus suo regno addidit.
Anno DCCLIII. anno regni Eadbercti quinto, [quinto] Idus Ianuarias eclipsis solis facta est. Postea eodem anno et mense, hoc est nono Kalendarum Februariarum, luna eclipsim pertulit, horrendo et nigerrimo scuto, ita ut sol paulo ante, cooperta.
Anno DCCLIIII, Bonifacius, qui et Uinfridus, Francorum episcopus, cum quinquaginta tribus martyrio coronatur; et pro eo Redgerus consecratur archiepiscopus a Stephano papa.
Anno DCCLVII, Aedilbaldus rex Merciorum a suis tutoribus nocte morte fraudulenta miserabiliter peremptus occubuit; Beornredus regnare coepit; Cyniuulfus rex Occidentalium Saxonum obiit. Eodem etiam anno Offa, fugato Beornredo, Merciorum regnum sanguinolento quaesiuit gladio.
Anno DCCLVIII, Eadberctus rex Nordanhymbrorum Dei amoris causa, et caelestis patriae uiolentia, accepta sancti Petri tonsura, filio suo Osuulfo regnum reliquit.
Anno DCCLVIII, Osuulfus a suis ministris facinore occisus est; et Edilualdus anno eodem a sua plebe electus intrauit in regnum; cuius secundo anno magna tribulatio mortalitatis uenit et duobus ferme annis permansit, populantibus duris ac diuersis egritudinibus, maxime tamen dysenteriae languore.
Anno DCCLXI, Oengus Pictorum rex obiit, qui regni sui principium usque ad finem facinore cruento tyrannus perduxit carnifex; et Osuini occisus est.
Anno DCCLXV, Aluchredus rex susceptus est in regnum.
Anno DCCLXVI, Ecgberctus archiepiscopus prosapia regali ditatus, ac diuina scientia imbutus, et Frithubertus, uere fideles episcopi, ad Dominum migrauerunt.]
VENERABILIS BEDAE PRESBYTERI PROVERBIORUM LIBER
A
· Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram.
· Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos
· Apud Dominum gressus hominis dirigitur, et viam eius volet.
· Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
· Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta.
· Arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam.
· Anima quae peccaverit, ipsa morietur.
· Anima iusti sedes est sapientiae.
· Audiens sapiens sapientior erit.
· Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.
· Argentum electum lingua iusti.
· Amicus stultorum efficietur similis.
· Ambulans recto itinere,et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.
· Agnum quocunque ierit sequi, specialiter congruit virginitati.
· Avarus non impletur pecunia, et qui amat divitias fructum non capit ex eis.
· Accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore Christi, et praepara animam tuam ad tentationem.
· Ante ruinam exaltatur cor,et ante gloriam humiliatur.
· Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem.
· Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei.
· Abel esse renuit, quem Cain malitia non exercet.
· Amor Dei nunquam est otiusus.
· Abiiciens disciplinam,cito sentiet ruinam.
· Amicus in necessitate probatur.
· Amor saeculi contemptus est Dei.
· Amor saeculi thesaurizat morti.
· Alia percussio est qua peccator quilibet corrigitur, alia qua condemnatur.
· Ad magna gaudia perveniri non potest, nisi per magnus labores.
· Ad mortem properat, qui cito de quoquam iudicat.
· Amare filiorum, timere est servorum.
· Apud homines cor ex verbis, apud Deum vero verba pensantur ex corde.
· Aqua nobis in vinum vertitur, quando sacra historia in spiritualem nobis intelligentiam commutatur.
· Avarus proprie causa est miseriae, ingerens sibi sitim avaritiae.
· Amicum res secundae parant, adversae probant.
· Avarus nihil recte facit, nisi quod moritur.
· Avaro tam deest quod habet, quam quod non habet.
· Avaritia semper odiosos, largitas claros facit.
· Avaritia desideratis opibus non exstinguitur, sed augetur.
· Ante conversionem praecedit turba peccatorum,post conversionem sequitur turba tentationum.
· Alterius virtutis ope virtus indiget omnis.
· Amare recta non poteris, nisi pro Christo humilieris.
· Ad humilitatem non potes pervenire, nisi magna utrusque hominis contritione.
· Ardua fides robustos exigit annos.
· Affectus carnis nisi mentis iure demantur, unumquemque hominem ducunt ad perditionem.
· Ardua res nimium famulari post dominatum.
· A Domino cuncta bona sunt omnino petenda.
· Actio virtutum constat perfectio morum.
· Ante Dei vultum nil pravi constat inultum.
· Apertius et melius per opera quam per verba insinuatur via vitae.
· Ambitio multos mortales falsos fieri coegit.
· B
· Beati quorum remissae sunt iniquitates,et quorum tecta sunt peccata.
· Benedictus Dominus DeusIsrael, quifacit mirabilia solus.
· Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Deus.
· Beatus qui tenebit et allidet parvulos suosad petram.
· Brachia peccatorum conterentur, confirmat autem iustosDeus.
· Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
· Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
· Benedictus vir qui confidit in Domino,et erit Dominus fiducia eius.
· Beatus vir qui inventus est sine macula, et qui post aurum non ambulat, nec speravit in pecunia et thesauris.
· Beatus homo qui semper est pavidus, qui vero mentis est durae, corruet in malum.
· Bene consurgit diluculo, qui bona quaerit.
· Bonum est viro cum portaverit iugum ab adolescentia sua.
· Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum.
· Brevis omnis malitia super malitiam mulieris.
· Beatus qui habet partem in resurrectione prima.
· Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae.
· Bene loqui et male vivere, nihil est aliud nisi seipsum damnare.
· Bonum intellectum habet, qui quod recte intelligit, facit.
· Beneficium qui dare nescit, iniuste petit.
· Bonorum mens quo duriora pro veritate tolerat,eo certius aeternitatis praemia sperat.
· Beatius est dare quam accipere.
· Bonum si facere nequeas, non tamen culpes, vel prohibeas.
· Bona conscientia in tenebris splendorem proprium tenet.
· Brevitas vitae praesentis pensanda est ab universis.
· Bellum optimum agitur, cum spiritus carni adversatur.
· Bellator fortis qui se poterit superare.
· Bis gratum tribuit, qui quod debet cito reddit.
· Blandus mansuetis sis, districtusque superbis.
· Bestia crudelis est, cor pravae mulieris.
· Bibere et manducare nulli concessum est ad gulam explendam, sed ad famem sitimque restringendam.
· Bonus non est, quem malorum improbitas non probavit.
· C
· Charitas non estab ullo extorquenda, sed cum beneficiis exquirenda.
· Charitas patiens est, benignaest.
· Charitas operit multitudinem peccatorum.
· Charos nemo suos Christo praeponere debet.
· Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum.
· Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.
· Cor contritum et humiliatum Deus non despiciet.
· Considerat peccator iustum, et quaerit mortificare eum.
· Calix in manu Domini vini meri plenus misto.
· Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
· Cum dederit dilectus suis somnum, ecce haereditas Domini.
· Custodit Deus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet.
· Cum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextra tua.
· Coelum et terra transibunt, verba autem Dei non transibunt.
· Caecussi caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt.
· Cogitatio humani cordis prona est in malum ab adolescentia sua.
· Curatio cessare facit peccata maxima.
· Cum placuerint Domino viae hominis, inimici quoque eius convertentur ad pacem.
· Cogitationes iustorum iudicia.
· Cor regis in manu Dei, ubicunque voluerit inclinat illud.
· Considera opera Dei, quod nemo possit eum corrigere, quem ille despexerit.
· Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.
· Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus eius.
· Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia.
· Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio eius non miscebitur extraneus.
· Converteread Dominum, et relinque peccatatua.
· Cani sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata.
· Cui multum datur, multum ab eo exigitur.
· Confortamini in Domino, et in potentia virtus eius.
· Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.
· Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem.
· Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit sensum multa cogitantem.
· Corrumpunt mores bonos colloquia mala.
· Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini.
· Cum Deus omnia facere possit, malum tamen quia nihil est, facere non potest.
· Credens Deum omnia posse praestare, petita citius meretur obtinere.
· Contra Deum consilium nec magnum nec minimum.
· Causa quae non praevidetur, non permittit quemquam ad meliora proficere.
· Coactum servitium Deus non quaerit.
· Custos castitatis est virtus humililatis.
· Cito in crimina maiora corruit, qui parva pro nihilo ducit.
· Caput est discordiae, quaeex communibus propriastudet facere.
· Continentia non corporis, sed animi est virtus.
· Consilio opus est facto.
· Concordia parvae res crescunt, discordia maximae dilabuntur.
· Commoda quaeque cum habentur, parva videntur; cum vero defuerint, apparent quanta fuerunt.
· Carnis virginitas quamvis sit coelica virtus, nonprodest cuiquam sine mentis virginitate.
· Consuetudo mala vix aut nunquam superatur.
· Coelum non animum mutant, qui trans mare currunt.
· Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.
· Confer opem miseris quamcunque vales, et egenis.
· Copia virtutum constat corpus velut unum.
· Crimen aequale committunt, et is qui alicui detrahit, et qui detrahentem libenter audit.
· Cum dolore abscindenda sunt, quae leviter sanari non possunt.
· Cuius quisque facit opera, eius vocatur filius.
· Cui gratum sit vocari filiusDei, venereturDeumutpatrem, faciens eius voluntatem.
· Captivitas est maxima, ubi animae captivae ducuntur.
· Cadens apertos oculos habet, qui recte quidem loqui scit, sed recte vivere contemnit.
· Cupiens agnoscere quanta Dei gratia sit circa se, inspiciat alios;et quantiscunque plus habere se senserit in sospitate, vel intelligentia, vel in possessione alicuius rei, tantis sciat se esse ditiorem in gratia Dei.
· Communis morbus communiter est abigendus.
· Corrige te primum, qui rector sis aliorum.
· Conveniens quid sit perpendere convenit omni.
· Compatitur nulli qui non sibi scit misereri.
· Cum caput aegrotat, corpus simul omne laborat.
· D
· Dominus de coelo prospicit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum.
· Dominus interrogat iustum et impiuim; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
· Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa.
· Dominus virtutem populo suo dabit. Dominus benedicit populo suo in pace.
· Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanaesunt.
· Dulcis et rectus Dominus, propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
· Deus iudex iustus, fortis et patiens.
· Dominus virtutum ipse est rex gloriae.
· Deus manifeste veniet, et non silebit.
· Divites egueruntet esurierunt, inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
· Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
· Declina a malo, et fac bonum.
· Date et dabitur vobis.
· Dimittite, et dimittetur vobis.
· Deus non est mortuorum, sed viventium.
· Dignus est operarius mercede sua.
· Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et proximum tuum sicut te ipsum.
· Deus fidelis et absque ulla iniquitate.
· Dominus pauperem facit et ditat, humiliate et sublimat.
· Dominus mortificat, vivificat, deducit ad inferos, et reducit.
· Deum time, et mandata eius observa, hoc est omnis homo.
· Disciplinam Domini ne abiicias, nec deficias cum ab eo corriperis.
· Diligite iustitiam, qui iudicatis terram.
· Divitiae salutis sapientia et scientia.
· Doctrina viri per patientiam noscitur.
· Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
· Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.
· Deum nemo vidit unquam.
· Dilectio proximi malum non operatur.
· Dies Domini sicut fur in nocte ita veniet.
· Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.
· Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
· Deum quaerens, gaudium quaerit.
· Discretio est mater virtutum.
· Disciplina vel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur.
· Difficile corrigitur nequitia, quam concipit quis in pueritia.
· Deo nihil mali est imputandum, quandoquidem ipso malo utitur ad bonum.
· Difficile est cuiquam agnoscere sanitatis gratiam, nisi per infirmitatis disciplinam.
· Deliciae et epularum varietas fomenta sunt luxuriae.
· Dolentem non potest consolari, qui non concordat dolori.
· Duplici reatu constringitur, qui et in seipso prava committit,et alios pravitate sua corrumpit.
· Diu iacens in peccatis, diu quoque si converti voluerit, diabolicae tentationis molestias sustinebit.
· Deus ideo dicitur creans mala, quia et pro peccatis nostris immittit flagella.
· Divinus sermo sicut mysteriis prudentes exercet, ita superficie simplices refovet.
· Deo magis placet, qui sibi puras quam qui plenas manus praebet.
· Difficilius arrogantia quam auro et gemmis caremus.
· Duplicis peccati reatus est, et non esse sanctus quod crederis, et simulare quod sanctus sis.
· Dum iniusti saeviunt, iusti purgantur.
· Difficillimum est hominem seipsum vincere.
· Diuturna quies vitiis alimenta ministrat.
· Dapsilis et largus cunctis placet mortalibus.
· Dimidium facti perfectum dicere noli.
· Discere semper habet, qui Christum vult imitari.
· Doctrinae verba paucis prosunt sine factis.
· De rebus dubiis noli contendere verbis.
· Discordes revoca, fautor merentibus insta.
· Divitiae verae sunt virtutum bona quaeque.
· Dives dicendus cui parvus suppetit usus.
· E
· Excelsus super omnes gentes Dominus, et super coelos gloria eius.
· ExspectaDominum, viriliter age, et confertetur cor tuum, et sustine Dominum.
· Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum.
· Ex abundantia cordis os loquitur.
· Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.
· Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est.
· Ex verbis tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis.
· Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis.
· Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses.
· Exsecratio peccatori cultura Dei.
· Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam, qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.
· Est via quae videtur homini iusta,novissima autem eius deducunt ad mortem.
· Equus paratur ad bellum, sed a Domino victoria datur.
· Exstudiis suis agnoscitur puer.
· Est confusio adducens peccatum,et est confusion adducens gloriam.
· Esto fidelis usque ad mortem,et dabo tibi coronam vitae, dicit Deus omnipotens.
· Emendemus in melius, quod ignoranter peccavimus.
· Ebrietas et crapula omni Christiano est detestanda.
· Escarum copia carnem incendit ad desideria noxia.
· Eleemosynam illam Deus exsecratur, quae ex rapina praebetur.
· Erubescere malum sapientiae est, erubescere vero bonum fatuitatis.
· Errat facillime, quinon curat quo rectiuspergat.
· Egens aeque est is qui non satis habet, et is cui copia nulla sufficit.
· Eadem velle et eadem nolle,ea demum firma amicitia est.
· Eo tempore quisque incipit malus esse, quo potest bonus fieri.
· Ex alieno periculo sapiens se corrigit et emendat.
· Effectum precibus tribuit pro vita precantis.
· Egregius doctor faciens bona quae docet ipse.
· Eloquium sanctum pretiosum fit super aurum.
· Esse Deo proprium cunctis est iure sciendum.
· Expers doctrinae tenebras patietur ubique.
· Electi pauci, multi sunt vero vocati.
· Est quasi vas vacuum, cui cura deest animarum.
· F
· Fidelis Dominus in omnibus verbis suis,et sanctus in omnibus operibus suis.
· Firmamentum est Dominus timentibus eum.
· Flumen Dei repletum est aquis.
· Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
· Filii huius saeculi prudentiores filiis lucisin generatione sua sunt.
· Facite vobis amicosde mammona iniquitatis, utcum defeceritis, recipiant vos inaeterna tabernacula.
· Facilius est camelum per foramen acus intrare, quam divitem intrare in regnum Dei.
· Fur non venit nisi ut furetur et mactetet perdat.
· Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam.
· Frustra iacitur rete ante oculospennatorum.
· Favus stillans labia meretricis, et nitidiu soleo guttur eius, novissima autem illius amara quasi absinthium.
· Fallax gratia et vana est pulchritudo, mulier timens Deum, ipsa laudabitur.
· Flagellat Deus omnem filium quem recipit.
· Feneratur Domino, qui miseretur pauperis.
· Fugit impius nemine persequente, iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit.
· Fiducia magna erit coram Deo eleemosyna omnibus facientibus eam.
· Fundamentum aliud nemo potest ponere,praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus.
· Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quod Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere.
· Fides sperandarum substantia est rerum, argumentum non apparentium.
· Fides sine operibus mortua est.
· Fornicatores et adulteros iudicabit Deus.
· Frater si fratrem adiuvat, ambo consolabuntur.
· Febris corporis calor, febris vero animiest avaritia et libido.
· Fortissimum ieiunium est panis et aqua.
· Flagellum Dei tunc diluit culpam, cum mutaverit vitam.
· Fraudem Deo facere videtur, qui, proposito spiritualis vitae relicto, ad saeculum revertitur.
· Futura providere specialiter pertinet ad illos quibus cura commissa est super alios.
· Frigus et fames simplici vestitu ciboque expelli potest.
· Fidelibus nox in diem mutatur, infidelibus autem ipsa etiam lux tenebrosa efficitur.
· Formam mulieris non animus prius quam corporis oculus concupiscit.
· Frequenter superantur prosperitate, qui superari non poterant adversitate.
· Fortitudo iustorum est carnem vincere, delectationem vitae praesentis exstinguere.
· Fortitudo reproborum est transitoria sine cessatione diligere, contra flagella Conditoris insensibiliter perdurare.
· Formidari diabolus non debet, qui nihil nisi permissus valet.
· Frustra niti, nec aliud se fatigando, nisi odium quaerere, extremae dementiae est.
· Frustra pro salute corporis laboratur, nisi salus animae obtineatur.
· Facilius saeculos quam nosmetipsos abnegamus.
· Fidelius et gratius obsequium est, quod amore magis quam metu geritur.
· Ferreas mentes libido domat.
· Flammae inexstinguibili quandoque tradetur, qui hic avaritiae et malitiae suae incendia exstinguere neglexit.
· Facilis venia huic est danda, qui non peccat exindustria.
· Fortior est qui cupiditates quam qui hostes subiicit.
· Ferox atque inquietus linguam semper litigiis exercens cani comparatur.
· Fornicamur a Domino, quando adulterinis cogitationibus ab eius amore casto deviamus.
· Foedis immundisque libidinibus deditus, sordidae suis voluptatem imitatur.
· Facile offendit qui non optimis, sed pessimis placere cupit.
· Fortia gesta tuae ne demonstres cito vitae.
· Felix qui requiem poterit captare perennem.
· Felices oculi qui cernunt gaudia coeli.
· Ferrea mens dictis crebro superatur iniquis.
· Fructibus ex propriis arbor cognoscitur omnis.
· Finis praecepti constat dilectio Christi.
· G
· Gustate et videte quoniam suavis est Dominus: beatus vir qui sperat in eo.
· Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.
· Gratiam et gloriam dabit Dominus.
· Generatio rectorum benedicetur.
· Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent poenitentia.
· Grave estsaxum et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior.
· Gloria patris filius sapiens est.
· Gloria et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco.
· Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae.
· Gemina dilectio homines facit proximos Deo.
· Grandis offensa nolle placare quem offenderis.
· Grandis Ecclesiae destructio neglecta coenobiorum provisio.
· Gestucorporis habitus demonstratur mentis.
· Gladius utraque parte acutus est verbum Dei, penetrans animam et corpus.
· Gravissimum inimicitiae genus, labiis benedicere, et corde maledicere.
· Gloriari et superbire pro temporibus commodis, indicium est animi insipientis.
· Gloriosius est iniuriam tacendo tolerare quam respondendo vindicare.
· Gaudia integra nusquam sunt in terra.
· Gulae et luxuriae deditus comparatur iumentis insipientibus.
· Gratis a Deo data, gratis etiam sunt hominibus danda.
· Gravis animus dubiam non habet sententiam.
· Grave est peccatum, unde aliquis peccandi sumit exemplum.
· Generalia commoda nemo facere debet sibi propria.
· Grata Deo dona fert, qui frangit mala vota.
· Gaudens in Domino gustat suavissima mella.
· Grande scelus grandi studio debet superari.
· Gloria mundana nullis est prorsus amanda.
· Gratia sola Dei quos vult facit alta mereri.
· H
· Homo sicut fenum, dies eius tanquam flos agri.
· Homo cum in honore esset, comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis.
· Homo vanitati similis factus est, dies eius sicut umbra praetereunt.
· Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo.
· Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor.
· Haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
· Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum da pauperibus.
· Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis.
· Hilarem datorem diligit Deus.
· Hora est iam nos de somno surgere.
· Homo nascitur ad laborem, avis ad volatum.
· Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita.
· Horrendum est incidere in manus Dei.
· Humanum est peccare, diabolicum vero est perseverare.
· Hoc studio converti quisque debet ad bona, quo operatus est mala.
· Haerebat iugiter in malis, conversus faciat idem in bonis.
· Honestas et sobrietas in cunctis rebus sunt appetendae.
· Honor Deo exhibitus exhibentes aeterna gloria dignos facit.
· Honorem et imperium si vis habere, dabo tibi magnum, impera tibi.
· Honorare parentes, ad omnes pertinet homines.
· Humilibus et fidelibus divinae legis mysteria patent, superbis autem et infidelibus latent.
· Hoc est funditus a malo recedere, ex amore Dei iam nolle peccare.
· Homines plusquam Deum timere, non est religionis Christianae.
· Haeres et propinquus est spiritualis amicus.
· Hactenus extremi fiunt saepissime primi.
· Hos quos laesisti, citius placare memento.
· Horrida bella gerit, qui pacis foedera spernit.
· Hostem fer Dominum, sed et in se dilige charum.
· Heu! quam rara fides reperitur nunc apud omnes.
· I
· Initium sapientiae timor Domini.
· Intellectus bonus omnibus facientibus eum.
· In circuitu impii ambulant.
· In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.
· Immittit angelos Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.
· In memoria aeterna erit iustus, ab auditione mala non timebit.
· In patientia vestra possidebitis animas vestras.
· Impius cum in profundum peccatorum venerit, contemnet.
· In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.
· Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum.
· Infernus et perditio coram Domino, quanto magis corda filiorum hominum.
· Inter superbos semper iurgia sunt, qui autem cuncta agunt consilio, reguntur sapientia. In omnibus operibus tuis memorare novissima,et in aeternum non peccabis.
· In fine hominis denudatio operum eius.
· In die bonorum ne immemor sis malorum.
· Initium omnis peccati superbia.
· In desideriis est omnis otiosus.
· In multiloquio non deerit peccatum.
· In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos.
· In omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros.
· In hoc ipso peccat homo, quod peccare vellet, si inulte potuisset.
· Intenta supplicatio dormirecor mundumvetat.
· Invocandus est Deus iugiter,ut voluntatem simul et facultatem bene agendi nobis praestare dignetur.
· Ideo omnes diabolicae tentationis molestias pati permittimur, ut omnibus easdem molestias patientibus compati et condolere sciamus.
· Iter longum agentes maiori providentia indigent quam prope proficiscentes.
· Ita et monachi iugiter Deo servientes magis egent provideri quam caeteri libere viventes.
· Infinito labori finitus quantuscunque sit comparari nequit.
· Invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.
· Infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia.
· Initium bonorum confessio est malorum.
· Incassum caro affligitur, si mens voluptatibus non reluciatur.
· Innocentia vera est, quae nec sibi nec aliis nocet.
· Iracundus cum irasci desierit, tunc sibimet maxime irascitur.
· Iracundus etiamsi mortuum suscitet, nulli placet.
· Infeliciores sunt mali cum cupita perfecerint, quam si ea quae cupiunt implere non possent.
· Infeliciores sunt qui faciunt, quam qui patiuntur iniuriam.
· Ignis concupiscentiae carnalis quanto diutius ardere permittitur, tanto difficilius exstinguitur.
· Ingratus unus multis miseris nocet.
· Inopi beneficium bis dat, qui dat celeriter.
· Inopiae parva, avaritiae desunt omnia.
· Inimicos diligere grave quidem est praeceptum, sed grande praemium.
· Improvidus miles fortem se in pace gloriatur.
· Illis dimittuntur minima, qui maiora districte fleverunt peccata.
· In malis sperare bona, nemo nisi innocens solet.
· Inmultis frustra laborat, qui sua magis quam se ipsum Deo offerre studet.
· In vanum laborat, qui caecum honorat.
· Iniuriam magnam Creatori facit, qui creaturam ullam plusquam illum diligit.
· Imperat aut servit collecta pecunia cuique.
· Invidus alterius marcescit rebus opimis.
· Impedit ira animum ne possit cernere verum.
· Impia quaeque studens, nequit in Christo fore prudens.
· Invidiae plenum super omnes constat egenus.
· Indurare Dei nihil aliud est, nisi non misereri.
· Incrassata caro gustat coelestia raro.
· Interepulas difficile servatur castitas.
· Infirmi pene omnes se quidem ab aliis tolerari volunt, ipsivero alios tolerare renuunt.
· Infirmitas carnis si patienter sustineatur,est quasi purgatorius ignis.
· Illos exspectat gloria, qui laboriosa gerunt certamina.
· I
· Iuxta est Dominus bis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.
· Iacta super Dominum curam tuam, et ipsete enutriet.
· Iudicia Domini vera iustificata in semetipsa.
· Iustus ut palma florebit, ut cedrus Libani multiplicabitur.
· Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum.
· Iustorum semita quasi lux splendens procedit,etcrescit usque ad perfectam diem.
· Iudicium durissimum in his qui praesunt fiet.
· Iustus ex fide vivit.
· Iusti vocabulum non amittit, qui per poenitentiam semper resurgit.
· Ieiunium non est perfecta virtus, sed multarum virtutum fundamentum.
· Iustitia humana tam fragilis est, ut potius remissione peccatorum constet, quam perfectione virtutum.
· Iugiter attendendum quanta Dei gratia sit nobiscum.
· L
· Laetetur cor quaerentium Dominum.
· LexDomini immaculata, convertens animas.
· Laetabitur iustus in Domino, et sperabit in Domino, et laudabuntur omnes recti corde.
· Lux orta est iusto, et rectis corde laetitia.
· Lapidem quem reprobaverunt aedificentes, hic factus est in caput anguli.
· Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit.
· Lata et spatiosa via est quae ducit ad mortem.
· Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est.
· Lex per Moysen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est.
· Levemus corda nostra cum manibus ad Deum.
· Leo rugiens et rursus esuriens princeps impius super populum pauperem.
· Lingua sapientium ornat scientiam.
· Lampas contempta apud cogitationes divitum parata est ad tempus statutum.
· Lingua placabilis lignum vitae.
· Littera occidit, spiritus autem vivificat.
· Laudet te alienus, et non os tuum.
· Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra.
· Lingua si non restringitur, nequaquam ubi cecidit iacet, sed semper ad deteriora labitur.
· Lupus adveniens indicat quo animo quilibet pastor super gregis, custodiam stabat.
· Lucerna corporis est oculus, lux autem mentis sapientia spiritualis.
· Lacrymae veniam non postulant, sed merentur.
· Laudis humanae avidus, divinae retributionisrespuit munus.
· Labor improbusomnia vincit.
· Laeta magis quam tristia quosdam hominescorrumpunt.
· Labor assiduus carnales deprimit aestus.
· Liber est dicendus, in quo nullum regnat vitium.
· Longo usu discendum est, quid cuique loqui vel tacere conveniat.
· Lucrum turpe ut dispendium fugito.
· Levis atque inconstans nihil avibus differt.
· Licet multis vita tua placeat, tibi placere non debet.
· Lucrum sine damno alterius fieri non potest.
· Libidinis impetus abstinentiae expellit virtus.
· Latentem superbiam nil magis non comprimit, quam culpa patens.
· Lascivus iuvenis eget ut crebro moneatur.
· Leges antiquas ne transgrediendo resolvas.
· Laudat rite Deum, qui vere diligit illum.
· Laude manet dignus, qui nititur esse benignus.
· Lumbos praecingit, qui carnis vota restringit.
· Languor insolitus insolitum etiam quaerit medicinae genus.
· M
· Magnus Dominus noster, et magna virtus eius, et sapientiae eius non est numerus.
· Mirabilis Deusin sanctis suis.
· Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis eius non est finis.
· Misericordia Domini plenaest terra.
· Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius.
· Misericordia Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum.
· Mutuabitur peccator, et non solvet; iustus autem miseretur, et tribuet.
· Misericordiamet veritatem diligit Deus.
· Multae tribulationes iustorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus.
· Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
· Miseratoret misericors Deus, patiens et multummisericors.
· Mors peccatorum pessima; et qui oderunt iustum, delinquent.
· Melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas.
· Maiorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
· Mercenarius videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit.
· Melior est obedientia quam victimae.
· Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis.
· Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.
· Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum iurgio.
· Musica in luctu, importuna narratio.
· Melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier.
· Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis.
· Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii.
· Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi.
· Memoria iusti cum laudibus, et nomen impiorum putrescet.
· Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuae.
· Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies eius.
· Mors et vita in manibus linguae.
· Multum valet deprecatio iusti assidua.
· Modicum fermentum totam massam corrumpit.
· Mundus transit, et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum.
· Melius est non habere quod tribuas, quam impudenter petere quod des.
· Melius est bene vinci, quam male vincere.
· Melius est prius facere quod evenit, quam postea mali facti poenitearis.
· Mendacium non est, cum de rebus insensibilibus quasi de sensibilibus mystice loquimur.
· Mirandum simul et dolendum, quod plures, quasi religiosi, a cibis quibusdam abstinentes,mox quasi scelerati pessima quaeque agere omni modo student.
· Mirandum dolendumque nihilominus et illud, quod plurimi simulantes se pro peccatorum venia visitare sancta et procul posita loca, cum fuerint reversi multo peiores fiunt quam antea.
· Mores et studia rectorum et subiectorum qualitate inspiciuntur.
· Maiora criminaet tarde credenda sunt cum audiuntur,et citius punienda cum veraciter agnoscuntur.
· Melius est rusticitatem habere sanctam, quam eloquentiam peccatricem.
· Mollisel dissolutus non vir, sed mulier est dicendus.
· Mulier dans operam virtuti, vir potest dici.
· Melius est facere divortium cum homine, quam cum Deo.
· Manus pauperis, gazophylacium Christi est.
· Male Sabbatum celebrat, qui a bonis operibus vacat.
· Magna pars intelligentiae scire quid nescias.
· Magna securitas est cordis, aliena non appetere.
· Militis cuiuslibet fortitudo non agnoscitur, nisi in bello.
· Mala mors putanda non est, quam bona vita praecessit.
· Malus ubi se simulat bonum, ibi est pessimus.
· Male imperando summum imperium amittitur.
· Mala conscientia nusquam requiescit secura.
· Mortuus huic mundo nil scit nisi vivere Christo.
· Magnum certamen iuvenilem vincere carnem.
· Maxima fit pestis, cum pastor erit puerilis.
· Mens levis ac fragilis cito perfert scandala carnis.
· Mens assueta malis, vix eripietur ab illis.
· Mors et perditio dicenda est caeca libido.
· Maxime quaerendum quod semper erit retinendum.
· N
· Novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit.
· Noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua, in homine faciente iniustitias.
· Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus.
· Nolite sperarein iniquitate,et rapinosnolite concupiscere.
· Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.
· Non salvatur rex per multam virtutem.
· Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus.
· Nemo bonus nisi solusDeus.
· Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei.
· Non est opus sanis medicus, sed male habentibus.
· Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei.
· Nemo potest duobus dominis servire.
· Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere.
· Necesse est ut veniant scandala, vae autem homini illi per quem scandalum venit.
· Non est discipulus super magistrum.
· Nihil opertum quod non reveletur, et occultum quod non sciatur.
· Nemo mittens manum suam ad aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei.
· Ne tardes converti ad Dominum.
· Non est speciosa laus in ore peccatoris.
· Noli negligere disciplinam Domini, et ne fatigeris cum ab eo argueris.
· Noli arguere derisorem,ne oderit te; argue sapientem, et diliget te.
· Non est homo iustus super terram, qui facit bonum, et non peccet.
· Novit iustus animas iumentorum suorum, viscera autem impiorum crudelia.
· Non agnoscitur in bonis amicus, nec absconditur in malis inimicus.
· Nec coram caeco ponas offendiculum.
· Non vult Deus mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat.
· Nihil in terra fit sine causa.
· Novit Dominus qui sunt eius.
· Non solum rei sunt qui faciunt mala, sed qui consentiunt facientibus.
· Nemo coronabitur, nisi qui legitime certaverit.
· Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
· Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt.
· Nolite mirari si odit vos mundus.
· Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius tantummodo.
· Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate.
· Non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet Deum, et operatur iustitiam, acceptus est illi.
· Nihil infelicius felicitate peccantium.
· Nitens cutis sordidum demonstrat animum.
· Non est secura laetitia in divinis paginis multa cognoscere, sed cognita custodire.
· Nosse et posse bona prius incognita atquei impossibilia, demonstrat gratiae supernae dona.
· Nil est tam facile quod non fiat difficile, si invitus facias.
· Nemoin alium priusquam in se ipsum peccat.
· Nunquam Deus mentem deserit, quae peccata sua veraciter agnoscit.
· Nescit pene quid labor sit, qui nunquam circa spirituales nequitias certare studuit.
· Negligentia et otiositas hominem trahunt ad interitum.
· Nisi quis in fide et spe fundatus fuerit, ad charitatis verae cultum non ascendit.
· Nulli vel male vel bene contingit propter se solum, sed ut simul alii corrigantur aut consolentur per illum.
· Nequitia diaboli qualis in Iob fuisse legitur, talis in omnes homines erit, si tantum permittatur.
· Nemo in Ecclesia amplius nocet, quam qui perverse agens regimen tenet.
· Non multitudo peccatorum, sed impietas hominem ducit ad desperationem.
· Non est in hominis potestate vita illius.
· Nil cuiquam proderit aestimari sanctus, cum non sit.
· Nil petas quod negaturus es.
· Nimisdolenda praesumptio, quod ea mala facere praesumunt Christiani, quae exsecrantur pagani.
· Nam Christiani Dei sui sanctorumque suorum destruunt monasteria, pagani autem sua venerantur idola.
· Non vivas aliter in solitudine, aliter in foro.
· Nil scire vel curare, hoc est mortuum vivere.
· Negat sibi ipse, quid quod difficile est petit.
· Nulli imponas quod ipse pati non possis.
· Nemo periculosius peccat quam qui peccata defendit.
· Nemo nobilis nisi quem nobilitat virtus.
· Nisi quis timorem amoremque Dei ante se iugiter ponat, cito in aliquod peccatum labitur.
· Nemo se satis metiri praevalet, nisi alterum consideret.
· Nil magnum est in rebus humanis nisi animus magna despiciens.
· Non homo non aurum poterunt dare quaeque beatum, sed virtute Dei consistit vita beati.
· Nil peccant oculi, si mens velit his dominari.
· Non poterit dici quam multa sit ars inimici.
· Nil credas actum, cum quidquam restat agendum.
· Nil prodest didicisse bonum, nisi feceris illud.
· Ne tardare velis, si quem convertere possis.
· Non est multa sciens laudandus, sed bene vivens.
· Nisus stultorum par semper amat sociorum.
· O
· Oculi Domini super iustos, et aures eius in preces corum.
· Osiusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium.
· Observabit peccator iustum, et stridebit super eum dentibus suis.
· Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis.
· Omne regnum in seipso divisum desolabitur.
· Omnis plantatio quam non plantabit Pater coelestis, eradicabitur.
· Omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
· Omnis qui petit accipit, et qui quaerit invenit,etpulsanti aperietur.
· Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur.
· Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur.
· Omni habenti dabitur, ab eo autem quinon habet et quod habet auferetur ab eo.
· Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, spiritus autem blasphemia non remittetur.
· Orate ne fuga vestra fiat hieme vel Sabbato.
· Omnia possibilia sunt credenti.
· Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dirigat.
· Omni custodia serva cor tuum, quia exipso vita procedit.
· Omni negotio tempus est, et opportunitas.
· Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis.
· Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper.
· Odium suscitat rixas, et universa delicta operit charitas.
· Omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult.
· Omne quodcunque facilis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu, gratias agents Deo et Patri per ipsum.
· Omnes unanimes in oratione estote, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles.
· Omnegaudiumexistimate cum in tentationes varias incideritis.
· Omnis qui odit fratrem suum, homicida est.
· Obedire oportet Deo magis quam hominibus.
· Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.
· Oculus non vidit, et auris non audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se.
· Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum.
· Omnia licent, sed non omnia expediunt.
· Omnis infidelium vita peccatum est.
· Otiositas inimica est animae.
· Omnis dies velut ultimus tractandus est.
· Otiosum verbum est, quod aut ratione iustae necessitatis, aut intentione prae utilitatis caret.
· Obsequium amicos, veritas odium parit.
· Occasiones deesse non possunt perituris.
· Omnino errat, qui per pacem et otium se assequi triumphum putat.
· Omnis divina percussio aut purgatio est vitae praesentis, aut initium poenae sequentis.
· Oratione continua superantur vitia.
· Opere melius quam verbis Deus laudatur et praedicatur.
· Oculi petulantes cordis luxuriosi sunt proditores.
· Occultae et iugiter perpetratae culpae merentur, ut reges pastoresque perversi constituantur.
· Omnia fidei argumenta a praeteritis rebus suntassumenda.
· Omne quod est iustum, merito dici valet unum.
· Orandum semper, ne seducamur ab hoste.
· Omni praelato subiectus sis quasi Christo.
· quantis curis mens indiget omnibus horis.
· Osquod mentitur, animam iugulare refertur.
· P
· Propeest Dominus omnibus invocantibus eum in veritate.
· Pretiosain conspectu Domini mors sanctorum eius.
· Prohibe linguam tuam a malo,et labia tua ne loquantur dolum.
· Patientia pauperum non peribit in finem.
· Petite, etdabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
· Perfectus omnis erit, si sit sicut magister eius.
· Potens est Deus de lapidibus suscitare filios Abrahae.
· Percute filium tuum virga, et liberabis animam eius a morte.
· Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagae apud stultum.
· Perversi difficile corriguntur.
· Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
· Per quae quis peccat, per haec et torquetur.
· Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est ante Deum.
· Probata virtus corripit insipientes.
· Propter peccata populi regnare facit Dominus hypocritam.
· Peccator vel puer centum annorum maledictus erit.
· Pugnabit orbis terrarum contra insensatos.
· Post concupiscentias tuas non eas.
· Probate spiritus, si ex Deo sint.
· Prudentia carnis mors est, prudentia autem spiritus vita et pax.
· Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis.
· Plenitudo legis est dilectio.
· Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
· Peccantes coram omnibus arguantur, ut caeteri metum habeant.
· Positi in deliciis attendere nequeunt quanta sit poena perennis.
· Pax vera est dicenda, cum spiritus et caro conveniunt omni modo.
· Pacificus homo filius Dei meretur vocari.
· Parentes in tantum diligendi sunt et honorandi, quantum illi subiecti sunt summo Patri.
· Praelatis ac senioribus suis inobediens meretur aut si ipse praelatus fuerit aliquibus, ab eis eadem patiatur.
· Pastor quilibet fugit, cum subiectis solatium subtrahit, aut iniustitiam videns non contradicit.
· Par supplicium subibunt, qui pariter peccaverunt.
· Poenitentia vera est et perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare.
· Publica culpa, publica etiam indiget poenitentia.
· Poenas gravissimas quandoque sunt passuri, qui non pro sceleribus suis renunnt parva flagella pati.
· Plenus venter facile disputat de ieiuniis.
· Perfectum odium est, quod nec iustitia nec ratione caret.
· Peccatum peccato adiicitur, cum id quod nequiter gestum est nequiter etiam defenditur.
· Probatio bonae voluntatis, nolle peccare cum possis.
· Providendum est cunctis pro Dei amore licita relinquentibus, ne tepide viventes ad illicita corruant.
· Pro qualilate audientium formari debet sermo doctorum.
· Pravis moribus semper gravis est vita bonorum.
· Peccata quaedam animam polluunt, quaedam vero exstinguunt.
· Priusquam promittas delibera, ne post promissa minime expleta mendax dicaris.
· Periculum nunquam sine periculo vincitur.
· Prudentia rerum exitus metitur.
· Plus sunt laudandi benefacientes quam benedicentes.
· Pecunia tunc fit pretiosa, cum pro Dei amore translata in alios desinit possideri.
· Plurimi infamiam, pauci vero verentur reatus conscientiam.
· Pacem cum hominibus habeas, bellum cum vitiis.
· Pecuniae imperare oportet, non servire.
· Paupertas animae maior quam corporis exstat.
· Peccans quotidie studeat mox se reparare.
· Perfectus miles pensat saepissime vires.
· Perversae menti sua culpa est maxima poena.
· Praeceps ad risum, praeceps quoque fertur ad iram.
· Promptus vel facilis ad risus schemata ne sis.
· Pluribus intentus minor est ad singula sensus.
· Praesens vita brevis, sed vita futura perennis.
· Q
· Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde.
· Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem eius semper.
· Quaerite Dominum,et vivet anima vestra.
· Qui timetis Dominum, laudate eum.
· Qui diligitis Dominum, odite malum.
· Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se, quoniam ipse cognovit figmentum nostrum.
· Qui non accepit in vano animam suam, nec iuravit in dolo proximo suo, hic accipiet benedictionem a Domino.
· Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra?
· Qui seminant in lacrymis, in exsultatione metent.
· Quaerite primum regnum Dei, et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis.
· Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
· Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.
· Qui est ex Deo, verba Dei audit.
· Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur?
· Quam dabit homo commutationem pro anima sua?
· Qui dixerit fratri suo Fatue, reus erit gehennae ignis.
· Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.
· Quod Deus coniunxit homo non separet.
· Qui infidelis est in minimo, et in maiori infidelis est.
· Quasi scelus idololatriae est, Deo nolle acquiescere.
· Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est.
· Qui sequitur iustitiam, diligitur a Domino.
· Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
· Qui diligit disciplinam, diligit et sapientiam.
· Qui offert sacrificium ex substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
· Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio eius erit exsecrabilis.
· Quasi tempestas impius pertransit.
· Quae non congregas in iuventute, quomodoea habere poteris in senectute.
· Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur.
· Qui fratri suo parat foveam, ipse incidet in illam.
· Qui modica spernit, paulatim decidet.
· Qui sibi nequam est, cui bonus erit?
· Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas.
· Qui parcit virgae, odit filium.
· Qui timent Deum, non erunt incredibiles verbo illius.
· Qui mellis et dissolutus estopere suo, frater est, sua opera dissipantis.
· Quod timet impius, veniet supereum.
· Qualis rector est civitatis, talesinhabitantes.
· Qui custoditos suum, custodit et animam suam.
· Qui obdurat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
· Quidocet fatuum,quasi qui glutinat testam.
· Qui ad iustitiam erudiuntmultos, quasi stellae inperpetuas aeternitates.
· Qui in uno offendit, multa bona perdit.
· Quantomagnus es,humilia te in omnibus.
· Qui timet pruinam, veniet supereum nix.
· Qui in stadio currunt,omnes quidem currunt, sedunus accipit bravium.
· Quicunque voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur.
· Qui se existimat stare,videat ne cadat.
· Qui habetaurem, audiat quid spiritus dicat Ecclesiis.
· Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte.
· Qui non manducat, manducantem non iudicet.
· Qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
· Quicunquespiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei.
· Qui viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit viscera sua, quomodo charitas Dei manet in eo?
· Qui parce seminat, parce et metet.
· Qui gloriatur, in Domino glorietur.
· Quanto altior gradus, tanto profundior casus.
· Quod tibi non vis fieri, aliine feceris.
· Qui ignorat,ignorabitur.
· Qualis sit quilibet pastor, lupus adveniens indicat.
· Qualis apud se quisque lateat, illata contumelia probat.
· Quam laudem merebimur de pallore ieiunii, si invidia sumus lividi?
· Quid virtutis habet vinum non bibere, et ira atque odio inebriari?
· Quid prodest attenuari corpus abstinentia, si animus intumescat superbia?
· Quasi in sacculum pertusum res suas ingerit, qui et bona aliqua agit, et tamen nulla pravitatis solitae studia deserit.
· Qui se meminit illicita plurima perpetrasse, debet etiam pro poenitentia a licitis abstinere.
· Quisquis cogitat quid Deo voveat, se ipsum voveat et reddat.
· Quantumbonum habeat sanitas, ostendit infirmitas.
· Qui succurrere perituro potest, si non succurrat, reus mortis eius erit.
· Qui verbis lenibus potest corrigi, non debet increpatione exasperari.
· Qui casti perseverantet virgines, angelisDeiefficiuntur aequales.
· Quisquis iugiter tractatut bona aliqua faciat, sine intermissione orat.
· Quaecunque mensuram excedunt, daemonia suggerunt.
· Quantum quis in humilitate et castitate profecerit, tantum Deo appropinquabit.
· Quod omni modo necesse est pati, patienter sustine.
· Quae facere turpe est, etiam dicere turpe est.
· Quanto mens fit divisa ad multa opera, fit minor ad singula.
· Quaemodo quisque legit, haec habiturus erit, seu bona, sive mala, semper habebit ea.
· Quousque homini non displicent mala a se facta, regnant in eo vitia.
· Qui nunquam didicit subesse, nulli potest rite praeesse.
· Quid infeliciusquam conspectafelicitate aliorumaffici?
· Quod unusquisque non expertus est in semetipso, difficile credit in alio.
· Quis dives? Qui nil cupit. Et quis pauper? Avarus.
· Quod satis est cui contingit, nihil amplius optet.
· Quid stulti proprium? Non posse et velle nocere.
· Quod prudentis opus? Cum possit, nolle nocere.
· Quam prope sit littus, in corde maris labyrinthus!
· Quantum plus valeas, tantum submitte te Christo.
· Qui tibi dat multum, de te quoque quaerit idipsum.
· Quam bonus est Dominus cunctis quaerentibus illum!
· Quam tenebrosus amor quo lucis spernitur auctor!
· R
· Regnum tuum, Domine, regnum omnium saeculorum.
· Rectos decet laudatio.
· Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquet omnes qui sperant in eo.
· Revela Domino viam tuam, et spera in eum,etipse faciet.
· Recte iudicate, filii hominum.
· Regnum coelorumvim patitur, et violenti rapiunt illud.
· Risus dolore miscetur,et extrema gaudii luctus occupat.
· Responsio mollis frangit iram.
· Regnantibus impiis ruina hominum erit.
· Rex qui sedet in solio iudicit dissipat omne malum intuitu suo.
· Rexqui iudicatin veritate pauperes, thronus eius in aeternum firmabitur.
· Rex iustus erigit terram, vir avarus destruet eam.
· Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias.
· Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.
· Religio munda et immaculata apud Deum patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum.
· Radix omnium malorum cupiditas.
· Religiosus homo, si cito irascitur, et facile etiam ad poenitentiam movetur.
· Recte iudicare aliena merita non valet, cui conscientia innocentiae propriae nullam iudicii regulam praebet.
· Rectius sequuntur agnum coniugati humiles, quam virgines superbientes.
· Robusti corpore nisi Deo, a quo vires habent, devote famulentur, pro hoc poenas patientur.
· Referendum est pietati divinae quidquid homo iumentis amplius habet.
· Regnum Dei tantum valet quantum habes.
· Ruina populi sacerdotes mali.
· Ratio humana quot perversis cogitationibusrenititur, tot coronas coelestes promeretur.
· Regimen animarum ars est artium.
· Raptores alienarum rerum, ipsi quandoque rapientur ad interitum.
· Repentinus furor nil rationis recipit.
· Rebelles divinae pietati tradentur diabolicae potestati.
· Res quaelibet obscura per similitudinemest explananda.
· Remissio et lenitas nimia coram Deo reputatur pro crudelitate magna.
· Reprobi ei in hoc saeculo fatigantur desideriis, et in futuro tormentis.
· Rustica lingua viri mansuetum cor retinentis gratior est Domino quam lingua perita superbi.
· Rara fides homini tribuenda est, proh dolor! omni.
· Rexpius et iustus studet hoc quod dicitur esse.
· Regis enim nomen monet ut commissa regantur.
· Rebus in adversis ne motus destituaris.
· S
· Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore.
· Sacrificium Deo spiritus contribulatus.
· Sit gloria Domini in saeculum saeculi.
· Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum.
· Salus iustorum a Domino, et protector eorum in tempore tribulationis.
· Suavis Dominus universis,et miserationes eius super omnia opera eius.
· Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat, et quo vadat.
· Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
· Si manus tua vel pes tuus scandalizet te, abscinde illum et proiice abs te.
· Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
· Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum.
· Sanctus spiritus disciplinae fugiet fictum,et aufert se a cogitationibus quae sunt sine intellectu.
· Sapientis oculiin capite eius.
· Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum.
· Stultus verbis non corrigitur.
· Sapiens cor et intelligibile abstinet se a peccatis.
· Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam.
· Statera dolosa abominatio est apud Deum, et pondus aequum voluntas eius.
· Sapiens ut sol permanet, slultus autem ut luna mutatur.
· Semel loquitur Deus, et secundo non repetit.
· Sapientiam omnium antiquorum exquirit sapiens.
· Sapientia absconditaet thesaurus invisus; quae utilitas in utrisque?
· Sapiens verbis innotescit paucis.
· Septies cadit iustus, et resurget; impii autem corruent in malum.
· Sermo durussuscitatfurorem.
· Somnia extollunt imprudentes.
· Secura mens quasi iuge convivium.
· Secreta regis celare, bonum est; magnalia autem Dei revelare, honorificum est.
· Stultus in risu exaltat vocem suam.
· Si diligamus invicem, Deus in nobis manet,etcharitas eius in nobis perfecta est.
· Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est.
· Spiritualis homo diiudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur.
· Sicutin Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
· Sapientia huius mundi stultitia est apud Deum.
· Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei.
· Scientia inflat, charitas aedificat.
· Si vivimus spiritu, spiritu et ambulemus.
· Sive vivimus sive morimur, Domini sumus.
· Sic diligendi sunt homines,ut eorum non diligantur errores.
· Speculator astat desuper, qui nos diebus omnibus actusque nostros prospicit.
· Scire Dei, approbare est; nescire vero, reprobare.
· Summa apudDeum est nobilitas, clarum essevirtutibus.
· Subiectorumvitia aliquando sunt dissimulanda, sed post haec quia dissimulabantur indicanda.
· Satanae insidias evadere, non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei.
· Simulatores et callidi provocant iram Dei.
· Solitudinem quaerit, qui cum innocentibus vivero cupit.
· Similitudines rerum variarum ad aedificationem nostram iugiter proponendae sunt.
· Sicut canis revertit ad vomitum suum, sic imprudens stultitiam suam iterat.
· Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna peccatum.
· Sanctitatis nomen habere sine operibus, nulli prodest.
· Sapiens est, qui factis plus quam verbis alios docet.
· Salus est divitum, subvenire necessitatibus pauperum.
· Sagittas contumeliae virtus repellit patientiae.
· Scorpiones dici possunt, qui bonis quidem in facie non resistunt, sed mox cum recesserint detrahunt.
· Semetipsum abnegat, qui, relicto carnalis vitae homine, induit spiritualem et novum hominem, id est, Christum.
· Stultum valde est, si his placere quaerimus, quos non placere Deo scimus.
· Sufficit unicuique sic disputare vel dictare, ut intelligatur.
· Superfluitas tam verborum quam rerum vitanda est.
· Sicutex variis floribus colliguntur mella, itaexvariis hominibus virtus quaelibet est colligenda.
· Saecularibus litteris intentus, sacrae Scripturae arcana capere non potest.
· Scripturam sacram legens attendere debet quid mystice vel iuxta litteram, quid pro parte vel pro toto dictum sit.
· Scripturae sacrae meditatio mentem retrahit a cogitatu noxio.
· Sicut plurimi cibi nihil prosunt absque sale, ita omnes virtutes absque charitate.
· Sicut fistula absque inspirante nullum reddit sonum, ita et cor hominis absque inspiratione divina nullum recipit bonum.
· Sicut equi cuiuslibet cursus in loco spatioso, ita et hominis voluntas probatur in arbitrio dato.
· Sicut oculi omnium in capite, ita etiam in Christo consistere debet omnis intentio fidelium.
· Sine fine cruciari meretur, qui nullum peccandi finem in corde suo statuit.
· Summi principis ministri in primis sunt providendi.
· Sic aliis ignosce, ut tu tibi peccanti illos ignoscere cupis.
· Sanguis sanguinem tangit,cum peccata peccatis adiiciuntur.
· Superbia sola corrumpit omnia bona.
· Stulta vota frangenda sunt.
· Sine doctrina vita est quasi mortis imago.
· Si ames dici pater et princeps, nomen cum honore serva, moribus imple.
· Saepius ventis agitatur ingens pinus, et celsae turres graviore casa decidunt.
· Stantibus et lapsis par sollicitudo tenendaest; his ne retro cadant, illis ut concito surgant.
· Sermo datur multis, animi sapientia paucis.
· Si nequeas plures, vel te solummodo cures.
· Si quid vovisti Domino, ne reddere tardes.
· Solius est Domini bona de pravis operari.
· Semper avarus eget, hunc nulla pecunia replet.
· Si vis salvari, nil huic praepone saluti.
· Spiritus est vita, mors carnis philosophia.
· T
· Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Ierusalem.
· Testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
· Tibi, Domine, derelictus est pauper, orphano tueris adiutor.
· Timete Dominum, omnes sancti eius, quoniam non est inopia timentibus eum.
· Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi nec aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur.
· Timor Domini expellit peccatum.
· Totum spiritum suum profert stultus, sapiens autem differt et reservat in posterum.
· Tempus omni rei sub coelo.
· Turris fortissima nomen Domini, ad ipsum currit iustus, et exaltabitur.
· Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis.
· Timenti Deum, bene erit in extremis.
· Triplex funiculus difficile rumpitur.
· Testis falsus non erit impunitus.
· Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem.
· Turpe est, ut qui nescit tenere moderamina vitae suae, iudex fiat alienae.
· Tanto subtilius quisque de tenebris iudicat, quanto eum verius claritas lucis illustrat.
· Tentator pervigil hos acrioribus pulsat insidiis, quos maxime viderit abstinere a peccatis.
· Tenax et prodigus nimium, ambo in unum nimietatis confluunt vitium.
· Timendus est prae cunctis, cuius potestas est super omnes.
· Tenerae nimis mentes asperioribus formandae sunt studiis.
· Temporatum omne tam Deo quam hominibus est acceptabile.
· Tormenta quorumdam aliis prosunt ad correctionem.
· Tantum quisque proximum portat, quantum amat.
· Tanto peiora sunt vitia, quanto virtutum specie celantur.
· Tamdiu quis errat in fide, quousque omnia a Deo inspici et regi diffidit.
· Tecta odia peiora sunt quam aperta.
· Tale genus est vitiorum, ut nisi praeteritum celeri poenitentia deleatur, alia exinde oriantur.
· Tales simus intus, quales nos foris ostendimus.
· Tacere qui nescit, nescit et loqui.
· Tacentibus difficile subvenitur, confitentes autem languoris sui qualitatem, facilius recipient sanitatem.
· Turpe est doctori, cum culpa redarguit ipsum.
· Tunc te lapsurum formida, cum ruit alter.
· Tutus erit nunquam, qui suspicione laborat.
· Tristantur facile, quorum spes exstat in imis.
· Tempestas grandis est indignatio regis.
· Testis veridicus vero regi manet aptus.
· Totus ubique manens, tota est virtute colendus.
· Timor Dei et oratio assidua hominem volare faciunt ad coelestia.
· Tolerabilius mundi mala suscipimus, si contra haec praescientiae clypeo munimur.
· Tepide viventes Christiani, difficilius corriguntur quam pagani.
· U
· Universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius, et testimonia eius.
· Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
· Unaquaeque arbor ex fructu suo cognoscitur.
· Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia.
· Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium.
· Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
· Unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem.
· Ubi spiritus Domini, ibi libertas.
· Ubi est charitas et dilectio, ibi sanctorum congregatio.
· Unaquaeque virtus tanto minor est,quanto desunt caeterae.
· Ubi non est timor Dei, ibi regnum peccati.
· Unde bonus proficit, inde invidus tabescit.
· Utvolunt reges, ita valent leges.
· Ultra modum sunt delicati, qui nulla adversa volunt pati.
· Utilitatis amor cito suadet, quid sit agendum.
· Utilitas grandis latet in rebus quoque parvis.
· Ut lapis omnis homo, nisi mollis agatur ab alto.
· V
· Vultus Domini super facientes mala, ut perdatdeterra memoriam eorum.
· Veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.
· Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
· Vox exsultationis et salutis in tabernaculis iustorum.
· Vana salus hominis.
· Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.
· Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.
· Vir linguosus non dirigetur in terra.
· Virum iniustum mala capient in interitu.
· Vaevobis qui decimatis mentham et anetum, et cuminum, et quae maiora sunt reliquistis, id est, misericordiam et iudicium.
· Vigilateet orate,ne intretisin tentationem.
· Vigilate omni tempore, orantes ut digni habeamini fugere quae ventura sunt.
· Verba sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum delixi.
· Vani sunt omnes homines, in quibus non est scientia Dei.
· Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis.
· Vinum apostatare facit etiam sapientes.
· Vaecivitati cuius rex iuvenis est, et cuius principes mane comedunt.
· Vir iracundus provocat rixas; qui autem patiens est, mitigat suscitatas.
· Vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
· Vae qui dicunt bonum malum, et malum bonum.
· Virum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
· Via impiorum tenebrosa, nesciunt ubicorruant.
· Vita carnium, sanitas cordis: putredo ossium,invidia.
· Via vitae custodienti disciplinam, qui autem increpationes relinquit, errat.
· Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis.
· Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos.
· Virtus in infirmitate perficitur.
· Verbum bonum super datum optimum.
· Vir duplex animo, inconstans est in omnibus vita suis.
· Voluntas integra benefaciendi, a Deo reputabitur pro opere beneficii.
· Vera discretio nonnisi vera humilitate acquiritur.
· Voluptas omnis ad instar apum, ubi grata mella fudit, morsu corda ferit.
· Vehementior est animi quam corporis febris.
· Virtutis fructum sapiens in conscientia,minusperfectus ponit in gloria.
· Vigilat quiad aspectum veri luminismentis oculos apertos tenet.
· Victus ab uno quolibet vitio cito labiturin alia.
· Virtus semperinvidiae patet.
· Vanae gloriae sectator ei qui semina sua vento dispergenda committit assimilatur.
· Valens retinere sanitatem, nullius despiciat vel irrideat infirmitatem.
· Vitanda est superbia, quae et angelos decepit et virtutes omnes destruit.
· Vitia prius exstirpanda sunt in homine, deinde virtutes inserendae.
· Virgines et monachi sic temperent ieiunium, ut semper fortes sint ad Dei servitium.
· Voluptas habet poenam, et necessitas parit coronam.
· Vitiis dediti non possunt virtutibus ditari.
· Valde imperitus est medicus, qui nulla nisi lenia medicamina dare novit.
· Verecundiam abiiciens, omnes simul virtutes abiecit.
· Vix quisquam in bonum transit, nisi ex malo.
· Variam dant otia mentem.
· Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
· Vivere si recte nescis, decede peritis.
· Virtutes variae pariter possunt habitare.
· Virtus est grandis, benedicere pro maledictis.
· Vis ingens animi, nullius laude moveri.