Pagine

martedì 25 marzo 2014

ITINERARIO BURDIGALENSE

Map I: Europe

L'Itinerarium a Burdigala Jerusalem usque et ab Heraclea per Aulonam et per urbem Romam Mediolanum usque, noto come Itinerarium Burdigalense o Itinerarium Hierosolymitanus è il più antico racconto che si ha di un itinerario cristiano; fu scritto nel 333-334 da un pellegrino sconosciuto durante il viaggio da Bordeaux a GErusalemme. Il percorso partiva dalla Gallia, superava il Moncenisio, attraversava l'Italia settentrionale per poi raggiungere il Danubio che avrebbe portato verso Costantinopoli. Il ritorno ricalvava un itinerario diverso che passava lungo la via Egnatia attraverso la Macedonia fino a Valona; da qui ci si imbarcava verso Otranto, proseguiva verso la via Traiana Calabra e la via appia fino a Roma per poi salire verso la Flaminia, e via Emilia fino a Milano.
Nel testo latino le parole "mutatio" e "mansio" emergono in quantità: mentre la "mansio" costituiva quello che ora chiameremo checkpoint, ossia un punto di sosta da cui riprendere il cammino, "mutatio" si riferisce solamente al cambio di cavallo. Il percorso è stato fatto in due anni comprensivi di traversate a mare e sosta presso i santi Luoghi. Il periodo in cui l'anonimo pellegrino si reca in Terra santa coincide con la nascita del Cristianesimo e con il suo riconoscimento da parte di Costantino. L'imperatrice Elena, successivamente, si dedicò alla riscoperta dei sacri luoghi portando anche via alcune reliquie di Cristo.

IL TESTO DELL'ITINERARIO IN LATINO

ITINERARIVM A BVRDIGALA HIERVSALEM VSQVE ET AB HERACLEA PER AVLONAM ET PER VRBEM ROMAM MEDIOLANVM VSQVE SIC:
ciuitas burdigala, ubi est fluuius garonna, per quem facit mare oceanum accessa et recessa per leugas plus minus centum.

[550] Mutatio stomatas leugae vii
mutatio sirione leugae viiii
ciuitas vasatas leugae viiii
mutatio tres arbores leugae v
mutatio oscineio leugae viii
mutatio scittio leugae viii
ciuitates elusa leugae viii
mutatio vanesia leugae xii
ciuitas auscius leugae viii
mutatio ad sextum leugae vi
mutatio hungunuerro leugae vii
mutatio bucconis leugae vii
[551] mutatio ad iouem leugae vii
ciuitas tholosa leugae vii
mutatio ad nonum milia viiii
mutatio ad vicesimum milia xi
mansio elusione milia viiii
mutatio sostomago milia viiii
uicus hebromago milia x
mutatio cedros milia vi
castellum carcassone milia viii
mutatio tricensimum milia viii
[552] mutatio hosuerbas milia xv
ciuitas narbone milia xv
ciuitas beterris milia xvi
mansio cessarone milia xii
mutatio foro domiti milia xviii
mutatio sostantione milia xv
mutatio ambrosi milia xv
ciuitas nemauso milia xv
mutatio ponte aerarium milia xii
ciuitas arelate milia viii.

[553] Fit a burdigala arelate usque milia ccclxxii, mutationes xxx, mansiones xi.
Mutatio arnagine milia viii
mutatio bellinto milia x
ciuitas auenione milia v
mutatio cypresseta milia v
ciuitas arausione milia xv
mutatio ad letoce milia xiii
mutatio nouem craris milia x
mansio acuno milia x
[554] mutatio bantianis milia xii
mutatio vmbenno milia xii
ciuitas valentia milia viiii
mutatio cerebelliaca milia xii
mansio augusta milia x
mutatio darentiaca milia xii
ciuitas dea vocontiorum milia xvi
mansio luco milia xii
mutatio vologatis milia viiii.

[555] Inde ascenditur gaura mons.
Mutatio cambono milia viii
mansio monte seleuci milia viii
mutatio dauiano milia viii
mutatio ad finem milia xii
mansio vappinco milia xi
mansio catorigas milia xii
mansio ebreduno milia xvi.

Inde incipiunt alpes cottiae.

Mutatio ramae milia xvii
mansio byrigante milia xvii.

[556] Inde ascendis matronam.
Mutatio gesdaone milia x
mansio ad marte milia viiii
ciuitas segussione milia xvi.

Inde incipit italia.

Mutatio ad duodecimum milia xii
mansio ad fines milia xii
mutatio ad octauum milia viii
ciuitas taurinis milia viii
mutatio ad decimum milia x
[557] mansio quadratis milia xii
mutatio ceste milia xi
mansio rigomago milia viii
mutatio ad medias milia x
mutatio ad cottias milia xiii
mansio laumello milia xii
mutatio duriis milia viii
ciuitas ticino milia xii
mutatio ad decimum milia x
ciuitas mediolanum milia x
[mansio fluuio frigido milia xii].

[558] Fit ab arelate mediolanum usque milia cccclxxv, mutationes lxiii, mansiones xxii.
Mutatio argentea milia x
mutatio ponte aureoli milia x
ciuitas bergamo milia xiii
mutatio tellegate milia xii
mutatio tetellus milia x
ciuitas brixa milia x
mansio ad flexum milia xi
mutatio beneuentum milia x
ciuitas verona milia x
mutatio cadiano milia x
mutatio aureos milia x
[559] ciuitas vincentia milia xi
mutatio ad finem milia xi
ciuitas pataui milia x
mutatio ad duodecimum milia xii
mutatio ad nonum milia xi
ciuitas altino milia viiii
mutatio sanos milia x
ciuitas concordia milia viiii
mutatio apicilia milia viiii
mutatio ad vndecimum milia xi
ciuitas aquileia milia xi.

Fit a mediolano aquileia usque milia ccli, mutationes xxiiii, mansiones viiii.
Mutatio ad vndecimum milia xi
[560] mutatio ad fornolus milia xii
mutatio castra milia xii.

Inde surgunt alpes iuliae.

Ad pirum summas alpes milia viiii
mansio longatico milia x
mutatio ad nonum milia viiii
ciuitas emona milia xiiii
mutatio ad quartodecimo milia x
mansio hadrante milia xiii.

Fines italiae et norci.

Mutatio ad medias milia xiii
ciuitas celeia milia xiii
[561] mutatio lotodos milia xii
mansio ragindone milia xii
mutatio pultouia milia xii
ciuitas poetouione milia xii.

Transis pontem, intras pannoniam inferiorem.

Mutatio ramista milia viiii
mansio aqua viua milia viiii
mutatio populis milia x
ciuitas iouia milia viiii
mutatio sunista milia viiii
[562] mutatio peritur milia xii
mansio lentolis milia xii
mutatio cardono milia x
mutatio cocconis milia xii
mansio serota milia x
mutatio bolentia milia x
mansio maurianis milia viiii.

Intras pannoniam superiorem.
Mutatio serena milia viii
mansio vereis milia x
mansio vereis milia x
mutatio ioualia milia viii
mutatio mersella milia viii
ciuitas mursa milia x
[563] mutatio leutuoano milia xii
ciuitas cibalis milia xii
mutatio caelena milia xi
mansio vlmo milia xi
mutatio spaneta milia x
mutatio vedulia milia viii
ciuitas sirmium milia viii.

Fit ab aquileia, sirmium usque milia ccccxii, mansiones xvii, mutationes xxxviii.

Mutatio fossis milia viiii
ciuitas bassianis milia x
mutatio nouiciani milia xii
mutatio altina milia xi
ciuitas singiduno milia viii.

[564] Fines pannoniae et misiae.
Mutatio ad sextum milia vi
mutatio tricornia castra milia vi
mutatio ad sextum miliarem milia vii
ciuitas aureo monte milia vi
mutatio vingeio milia vi
ciuitas margo milia viiii
ciuitas viminacio milia x.

Ubi diocletianus occidit carinum.

Mutatio ad nonum milia viiii
[565] mansio munecipio milia viiii
mutatio iouis pago milia x
mutatio bao milia vii
mansio idomo milia viiii
mutatio ad octauum milia viiii
mansio oromago milia viii.

Finis myssiae et asiae.

Mutatio sarmatorum milia xii
mutatio caminitas milia xi
[566] mansio ipompeis milia viiii
mutatio rampiana milia xii
ciuitas naisso milia xii
mutatio redicibus milia xii
mutatio vlmo milia vii
mansio romansiana milia viiii
mutatio latina milia viiii
mansio turribus milia viiii
mutatio translitis milia xii
mutatio ballanstra milia x
mansio meldia milia viiii
mutatio scretisca milia xii
[567] ciuitas serdica milia xi.

Fit a sirmium serdica usque milia cccxiiii, mutationes xxiiii, mansiones xiii.
Mutatio extuomne milia viii
mansio buragara milia viiii
mutatio sparata milia viii
mansio hilica milia x
mutatio soneio milia viiii.

Fines daciae et traciae.

Mutatio ponte vcasi milia vi
mansio bona mansio milia vi
[568] mutatio alusore milia viiii
mansio basapare milia xii
mutatio tugugero milia viiii
ciuitas filopopuli milia xii
mutatio sernota milia x
mutatio paramuole milia viii
mansio cillio milia xii
mutatio carassura milia viiii
mansio arzo milia xi
mutatio palae milia vii
mansio castozobra milia xi
mutatio rhamis milia vii
[569] mansio burdista milia xi
mutatio daphabae milia xi
mansio nicae milia viiii
mutatio tarpodizo milia x
mutatio vrisio milia vii
mansio virgoles milia vii
mutatio narco milia viii
mansio drizupara milia viiii
mutatio tipso milia viii
mansio tunorullo milia viii
[570] mutatio beodizo milia viii
ciuitas heraclea milia viiii
mutatio baunne milia xii
mansio salambria milia x
mutatio callum milia x
mansio atyra milia x
mansio regio milia xii.

Ciuitas constantinopoli milia xii.

[571] Fit a serdica constantinopoli milia ccccxiii, mutationes xii, mansiones xx.
Fit omnis summa a burdigala constantinopolim uicies bis centena uiginti unum milia, mutationes ccxxx, mansiones cxii.

Item ambulauimus dalmatico et zenophilo cons- iii kal- iun- a calcedonia et reuersi sumus constantinopolim vii kal- ian- cons- suprascripto.

A constantinopoli transis pontum, uenis calcedoniam, ambulas prouinciam bithyniam.

Mutatio nassete milia vii s
[572] mansio pandicia milia vii s.

Mutatio pontamus milia xiii
mansio libissa milia viiii.

Ibi positus est rex annibalianus, qui fuit afrorum.

Mutatio brunga milia xii
ciuitas nicomedia milia viiii.

Fit a constantinopoli nicomedia usque mil- lviii, mutationes vii, mansiones iii.

[573] Mutatio hyribolum milia x
mansio libum milia xi
mutatio liada milia xii
ciuitas nicia milia viiii
mutatio schinae milia viii
mansio mido milia vii
mutatio chogeae milia vi
mutatio thateso milia x
mansio tutaio milia viiii
mutatio protunica milia xi
mutatio artemis milia xii
[574] mansio dablae milia vi
mansio ceratae milia vi.
Fines bithiniae et galatiae.

Mutatio fines milia x
mansio dadastano milia vi
mutatio trans monte milia vi
mutatio milia milia xi
ciuitas iuliopolis milia viii
mutatio hicronpotamum milia xiii
mansio agannia milia xi
mutatio petrobrogen milia vi
[575] mansio mnizos milia x
mutatio prasmon milia xii
mansio malogordis milia viiii
mutatio cenaxem palidem milia xiii
ciuitas anchira galatia milia xiii.

Fit a nicomedia anchira galatia usque milia cclviii, mutationes xxvi, mansiones xii.
Mutatio delemna milia x
mansio curueunta milia xi
mutatio rosolodiaco milia xii
mutatio aliassum milia xiii
ciuitas aspona milia xviii
[576] mutatio galea milia xiii
mutatio andrapa milia viiii.

Fines galatiae et cappadociae.

Mansio parnasso milia xiii
mansio iogola milia xvi
mansio nitalis milia xviii
mutatio argustana milia xiii
ciuitas colonia milia xv
[577] mutatio momoasson milia xii
mansio anathiango milia xiii
mutatio chusa milia xii
mansio sasima milia xii
mansio andauilis milia xvi.

Ibi est uilla pammati, unde ueniunt equi curules.

Ciuitas thyana milia xviii.

[578] Inde fuit apollonius magus.
Ciuitas faustinopoli milia xii
mutatio caena milia xiii
mansio opodando milia xii
mutatio pilas milia xiiii.

[579] Fines cappadociae et ciliciae.

Mansio mansucrinae milia xii
ciuitas tarso milia xii.

Inde fuit apostolus paulus.

Fit ad anchira galatia tarso usque milia cccxliii, [580] mutationes xxv, mansiones xviii.

Mutatio pargais milia xiii
ciuitas adana milia xiiii
ciuitas mansista milia xviii
mutatio tardequeia milia xv
mansio catauolo milia xvi
mansio baiae milia xvii
mansio alexandria scabiosa milia xvi
[581] mutatio pictanus milia viiii.

Fines cilciae et syriae.

Mansio pagrios milia viii
ciuitas antiochia milia xvi.

Fit a tarso ciliciae antiochia usque milia cxli, mutationes x, mansiones vii.

Ad palatium dafne milia v
[582] mutatio hysdata milia xi
mansio platanus milia viii
mutatio baccaias milia viii
mansio catelas milia xvi
ciuitas ladica milia xvi
ciuitas gabala milia xiiii
ciuitas balaneas milia xiii
Fines syriae coelis et foenicis.

Mutatio maraccas milia x
mansio antaradus milia xvi.

Est ciuitas in mare a ripa milia ii.

Mutatio spiclin milia xii
[583] mutatio basiliscum milia xii
mansio arcas milia viii
mutatio bruttus milia iiii
ciuitas tripoli milia xii
mutatio triclis milia xii
mutatio bruttos alia milia xii
mutatio alcobile milia xii
mutatio heldua milia xii
ciuitas birito milia xii
mutatio parphirion milia viii
ciuitas sidona milia viii
inde sarepta milia viiii.

Ibi helias ad uiduam ascendit et petiit sibi cibum.

Mutatio ad nonum milia iiii
[584] ciuitas tyro milia xii.

Fit ab antiochia tyro usque milia clxxiiii, mutationes xx, mansiones xi.

Mutatio alexandroschene milia xii
mutatio ecdeppa milia xii
ciuitas ptolomaida milia viii
mutatio calamon milia xii
mansio sicaminos milia iii.

[585] Ibi est mons carmelus, ibi helias sacrificium faciebat.
Mutatio certha milia viii.

Fines syriae finices et palestinae.

Ciuitas caesarea palestina id est iudaea milia viii.

Fit a tyro caesarea palestina milia lxxiii, mutationes ii, mansiones iii.

Ibi est balneus cornelii centurionis, qui multas elymosynas faciebat.

Inde est tertio miliario [586] mons syna, ubi fons est, in quem mulier est lauerit, grauida fit.

Ciuitas maximianopoli milia xviii
ciuitas isdradela milia x.

Ibi sedit achab rex et helias prophetauit; ibi est campus, ubi dauid goliat occidit.

Ciuitas scithopoli milia xii
[587] aser, ubi fuit uilla iob milia xvi
civitas Neapoli milia xv.

Ibi est mons agazaren: ibi dicunt samaritani abraham sacrificium obtulisse, et ascenduntur usque ad summum montem gradi numero mccc.

Inde ad pedem montis ipsius locus est, cui nomen est sechim.

Ibi est monumentum, ubi positus est [588] ioseph in uilla, quam dedit ei iacob pater eius.
Inde rapta est et dina filia iacob a filiis amorreorum.

Inde passus mille locus est cui nomen sechar, unde descendit mulier samaritana ad eundem locum, ubi iacob puteum fodit, ut de eo aquam impleret, et dominus noster iesus christus cum ea locutus est; ubi sunt et arbores platani, quas plantauit iacob, et balneus, qui de eo puteo lauatur.

Inde milia xxviii euntibus hierusalem in parte sinistra est uilla, quae dicitur bethar.

Inde passus mille est locus, ubi iacob, cum iret in mesopotamiam, addormiuit, et ibi est arbor amigdala, et uidit uisum et angelus cum eo luctatus est.

Ibi fuit rex hieroboam, ad quem missus propheta, ut conuerteretur ad deum [589] excelsum; et iussum fuerat prophetae, ne cum pseudoprophetam, quem se cum rex habebat, manducaret, et quia seductus est a pseudopropheta et cum eo manducauit rediens, occurrit prophetae leo in uia et occidit eum.

Inde hierusalem milia xii.

Fit a caesarea palestina hierusalem usque milia cxvi, mansiones iiii, mutationes iiii.
Sunt in hierusalem piscinae magnae duae ad latus templi, id est una ad dexteram, alia ad sinistram, quas salomon fecit, interius uero ciuitati sunt piscinae gemellares quinque porticus habentes, quae appellantur behtsaida.

Ibi aegri multorum annorum sanabantur.

Aquam autem habent hae piscinae in modum coccini turbatam.

Est ibi et cripta, ubi salomon daemones torquebat.

Ibi est anglus [590] turris excelsissimae, ubi dominus ascendit et dixit ei is, qui temptabat eum, et ait ei dominus: non temptabis dominum deum tuum, sed illi soli seruies.

Ibi est et lapis angularis mangus, de quo dictum est: lapidem, quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est ad caput anguli.

Et sub pinna turris ipsius sunt cubicula plurima, ubi salomon palatium habebat.

Ibi etiam constat cubiculus, in quo sedit et sapientiam descripsit; ipse uero cubiculus uno lapide est tectus.

Sunt ibi et excepturia magna aquae subterraneae et piscinae magno opere aedificatae.

Et [591] in aede ipsa, ubi templum fuit, quem salomon aedificauit, in marmore ante aram sanguinem zachariae ibi dicas hodie fusum; etiam parent uestigia clauorum militum, qui eum occiderunt, per totam aream, ut putes in cera fixum esse.
Sunt ibi et statuae duae hadriani; est et non longe de statuas lapis pertusus, ad quem ueniunt iudaei singulis annis et unguent eum et lamentant se cum gemitu et uestimenta sua scindunt et sic recedunt.

Est ibi et domus ezechiae regis iudae.

Item exeuntibus hierusalem, ut ascendas sion, in parte sinistra [592] et deorsum in ualle iuxta murum est piscina, quae dicitur siloa; habet quadriporticum; et alia piscina grandis foras.

Haec fons sex diebus atque noctibus currit, septima uero die est sabbatum: in totum nec nocte nec die currit.

In eadem ascenditur sion et paret ubi fuit domus caifae sacerdotis, et columna adhuc ibi est, in qua christum flagellis ceciderunt.

Intus autem intra murum sion paret locus, ubi palatium habuit dauid.

Et septem synagogae, quae illic fuerunt, una tantum remansit, reliquae autem arantur et seminantur, sicut isaias propheta [593] dixit.

Inde ut eas foris murum de sion, euntibus ad portam neapolitanam ad partem dextram deorsum in ualle sunt parietes, ubi domus fuit siue praetorium pontii pilati; ibi dominus auditus est, antequam pateretur.

A sinistra autem parte est monticulus golgotha, ubi dominus crucifixus est.

[594] Inde quasi ad lapidem missum est cripta, ubi corpus eius positum fuit et tertia die resurrexit; ibidem modo iussu constantini imperatoris basilica facta est, id est dominicum, mirae pulchritudinis habens ad latus excepturia, unde aqua leuatur, et balneum a tergo, ubi infantes lauantur.

Item ad hierusalem euntibus ad portam, quae est contra orientem, ut ascendatur in monte oliueti, uallis, quae dicitur iosafath, ad partem sinistram, ubi sunt uineae, est et petra ubi iudas scarioth christum tradidit: a parte uero [595] dextra est arbor palmae, de qua infantes ramos tulerunt et ueniente christo substrauerunt.

Inde non longe quasi ad lapidis missum sunt monumenta duo monubiles mirae pulchritudinis facta: in unum positus est isaias propheta, qui est uere monolitus, et in alio ezechias rex iudaeorum.
Inde ascendis in montem oliueti, ubi dominus ante passionem apostolos docuit: ibi facta est basilica iussu constantini.

Inde non longe est monticulus, ubi dominus ascendit orare et apparuit illic moyses et helias, quando petrum [596] et iohannem se cum duxit.

Inde ad orientem passus mille quingentos est uilla, quae appellatur bethania; est ibi cripta, ubi lazarus positus fuit, quem dominus suscitauit.

Item ad hierusalem in hiericho milia xviii.

Descendentibus montem in parte dextra retro monumentum est arbor sicomori, in qua zachaeus ascendit, ut christum uideret.

A ciuitate, passus mille quingentos est ibi fons helisei prophetae.

Antea si qua mulier ex ipsa aqua bibebat, non faciebat natos.

Adlatum est uas fictile heliseo, misit in eo sales et uenit et stetit super fontem et dixit: haec dicit dominus: sanauit aquas has.

Ex eo si qua mulier inde biberit, filios faciet.

Supra eundem uero fontem [597] est domus rachab fornicariae, ad quam exploratores introierunt et occultauit eos, quando hiericho euersa est, et sola euasit.

Ibi fuit ciuitas hiericho, cuius muros gyrauerunt cum arca testamenti filii israel et ceciderunt muri.
Ex eo non paret nisi locus, ubi fuit arca testamenti et lapides xii, quos filii israel de iordane leuauerunt.

Ibidem iesus filius naue circumcidit filios israel.

Et circumcisiones eorum sepeliuit.

Item ad hiericho ad mare mortuum milia nouem.

Est aqua ipsius ualde amarissima, ubi in totum nullius generis piscis est nec aliqua nauis, et si qui hominum miserit se, ut natet, ipsa aqua eum uersat.

[598] Inde ad iordane, ubi dominus a iohanne baptizatus est, milia quinque.

Ibi est locus super flumen, monticulus in illa ripa, ubi raptus est helias in caelum.

Item ab hierusalem euntibus behtleem milia quattuor super strata in parte dextra est monumentum, ubi rachel posita est, uxor iacob.

Inde milia duo a parte sinistra est bethleem, ubi natus est dominus iesus christus; ibi basilica facta est iussu constantini.

Inde non longe est monumentum ezechiel.

Asaph, iob et iesse, dauid, salomon, et habet in ipsa cripta ad latus deorsum descendentibus hebraeis litteris scriptum nomina supra scripta.

[599] Inde bethasora milia xiiii, ubi est fons, in quo philippus eunuchum baptizauit.

Inde terebinto milia viiii, ubi abraham habitauit et puteum fodit sub arbore terebintho et cum angelis locutus est et cibum sumpsit; ibi basilica facta est iussu constantini mirae pulchritudinis.

Inde terebinto cebron milia ii, ubi est memoria per quadrum ex lapidibus mirae pulchritudinis, in qua positi sunt abraham, isaac, iacob, sarra, rebecca et lia.

[600] Item ab hierusolyma, sic:
ciuitas nicopoli milia xxii
ciuitas lidda milia x
mutatio antipatrida milia x
mutatio betthar milia x
ciuitas caesarea milia xvi.

[601] Fit omnis summa a constantinopoli usque hierusalem milia undecies centena lxiiii milia mutationes lxviiii, mansiones lviii.

Item per nicopoli caesarea milia lxxiii s mutationes v, mansiones iii.

Item ab heraclea per machedonio:

Mutatio aerea milia xvi
mansio registo milia xii
mutatio bedizo milia xii
ciuitas apris milia xii
[602] mutatio zesutera milia xii.

Finis europae et rhodopeae.

Mansio sirogellis milia x
mutatio drippa milia xiiii
mansio gipsila milia xii
mutatio demas milia xii
ciuitas traianopoli milia xiii
mutatio ad vnimpara milia viii
mutatio salei milia vii s
mutatio melalico milia viii
mansio berozicha milia xv
[603] mutatio breierophara milia x
ciuitas maximianopoli milia x
mutatio ad stabulodio milia xii
mutatio rumbodona milia x
ciuitas epyrum milia x
mutatio purdis milia viii.

Fine rhodopeae et macedoniae.

Mansio hercontroma milia viiii
mutatio neapolim milia viiii
ciuitas philippis milia x, [604] ubi paulus et sileas in carcere fuerunt.
Mutatio ad duodecimum milia xii
mutatio domeros milia vii
ciuitas amphipholim milia xiii
mutatio pennana milia x
mutatio peripidis milia x.

Ibi positus est euripidis poeta.

[605] Mansio appollonia milia xi
mutatio heracleustibus milia xi
mutatio duo dea milia xiiii
ciuitas thessalonica milia xiii
mutatio ad decimum milia x
mutatio gephira milia x
[606] ciuitas polli, unde fuit alexander, magnus macedo milia x.

Mutatio scurio milia xv
ciuitas edissa milia xv
mutatio ad duodecimum milia xii
mansio cellis milia xvi
mutatio grande milia xiiii
mutatio melitonus milia xiiii
ciuitas heraclea milia xiii
[607] mutatio parambole milia xii
mutatio brucida milia xviiii.

Finis macedoniae et ephyri.

Ciuitas cledo milia xiii
mutatio patras milia xii
mansio claudanon milia iiii
mutatio in tabernas milia viiii
mansio grandauia milia viiii
[608] mutatio treiecto milia viiii
mansio hiscampis milia viiii
mutatio ad quintum - milia vi
mansio coladiana milia xv
mansio marusio milia xiii
mansio absos milia xiiii
mutatio stefanaphana milia xii
ciuitas appollonia milia xviii
mutatio stefana milia xii
mansio aulona treiectum milia xii.

[609] Fit omnis summa ab heraclea per machedoniam aulona usque milia dclxxxviii, mutationes lviii, mansiones, xxv.
Trans mare stadia mille, quod facit milia centum, et uenis odronto mansio mille passus:

Mutatio ad duodecimum milia xiii
mansio clipeas milia xii
mutatio valentia milia xiii
ciuitas brindisi milia xi
mansio spilenaees milia xiiii
mutatio ad decimum milia xi
ciuitas leonatiae milia x
mutatio turres aurilianas milia xv
mutatio turres iuliana milia viiii
ciuitas beroes milia xi
mutatio butontones milia xi
[610] ciuitas rubos milia xi
mutatio ad quintumdecimum milia xv
ciuitas canusio milia xv
mutatio vndecimum milia xi
ciuitas serdonis milia xv
ciuitas aecas milia xviii
mutatio aquilonis milia x.

Finis apuliae et campaniae.

Mansio ad equum magnum milia viii
mutatio uicus forno nouo milia xii
ciuitas beneuento milia x
ciuitas et mansio claudiis milia xii
mutatio nouas milia viiii
ciuitas capua milia xii.

[611] Fit summa ab aulona usque capua milia cclxxxviiii, mutationes xxv, mansiones xiii.
Mutatio ad octauum milia viii
mutatio ponte campano milia viiii
ciuitas sonuessa milia viiii
ciuitas menturnas milia viiii
ciuitas formis milia viiii
ciuitas fundis milia xii
ciuitas tarracina milia xiii
mutatio ad medias milia x
mutatio appi foro milia viiii
[612] mutatio sponsas milia vii
ciuitas aricia et albona milia xiiii
mutatio ad nono milia vii
in urbe roma milia viiii.

Fit a capua usque ad urbem romam milia cxxxvi, mutationes xiiii, mansiones viiii.

Fit ab heraclea per aulona in urbe roma usque milia undecies centena xiii, mutationes cxvii, mansiones xlvi.

Ab urbe mediolanium:

Mutatio rubras milia viiii
[613] mutatio ad vicensimum milia xi
mutatio aqua viua milia xii
ciuitas vcriculo milia xii
ciuitas narniae milia xii
ciuitas interamna milia viiii
mutatio tribus tabernis milia iii
mutatio fani fugitiui milia x
ciuitas spolitio milia vii
mutatio sacraria milia viii
ciuitas treuis milia iiii
ciuitas fulginis milia v
[614] ciuitas foro flamini milia iii
ciuitas noceria milia xii
ciuitas ptanias milia viii
mansio herbelloni milia vii
mutatio ad hesis milia x
mutatio ad cale milia xiiii
mutatio intercisa milia viiii
[615] ciuitas foro semproni milia viiii
mutatio ad octauo milia viiii
ciuitas fano furtunae milia viii
ciuitas pisauro
ciuitas ariminum> milia xxiiii.

usque ariminum .
Mutatio conpetu milia xii
ciuitas cesena milia vi
[616] ciuitas foro populi milia vi
ciuitas foro liui milia vi
ciuitas fauentia milia v
ciuitas foro corneli milia x
ciuitas claterno milia xiii
ciuitas bononia milia x
mutatio ad medias milia xv
mutatio victoriolas milia x
ciuitas mutena milia iii
mutatio ponte secies milia v
ciuitas regio milia viii
mutatio canneto milia x
ciuitas parme milia viii
mutatio ad tarum milia vii
mansio fidentiae milia viii
mutatio ad fonteclos milia viii
ciuitas placentia milia xiii
[617] mutatio ad rota milia xi
mutatio tribus tabernis milia v
ciuitas laude milia viii
mutatio ad nonum milia vii
ciuitas mediolanum milia vii.

Fit omnis summa ab urbe roma mediolanum usque milia ccccxvi, mutationes xliiii, mansiones xxiiii.

Explicit itinerarium.


Giudica l'articolo!

0 commenti:

Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...